Skip to the text

Quæstio 5

Nunc de partibus satisfactionis dicendum est, et primo de eleemosyna, de qua quæritur, Quid sit, et cujus virtutis sit actus; qualiter quoque sit pars satisfactionis, quum multi quibus illicitum est dare eleemosynas, satisfaciant Deo sicut eleemosynarum datores; et de speciebus ac divisionibus eleemosynæ.

Itaque eleemosyna sic definitur: Eleemosyna est opus quo aliquid datur indigenti ex compassione, propter Deum. Misericors namque ex compassione alienam miseriam quasi propriam computat, et illam a proximo expellere nititur, propter quod sua bona communicat illi: quod meritorium non est nisi fiat finaliter propter Deum. Sicque ipsi actus quibus aliis subvenitur, eleemosynæ appellantur. Similiter ipsa data indigentibus communicata: frequenter enim nomen actus seu habitus pro materia seu objecto accipitur, quemadmodum fides pro re credita, et spes pro bono sperato. In prætacta quoque definiione compassio sumitur potius pro condolentia superioris appetitus, quam pro passione appetitus sensitivi. Nihilo minus ex condolentia superioris appetitus fit redundantia atque impressio in inferiorem, quæ proprie passio et compassio nominatur, et ad subventionem seu eleemosynarum largitionem concurrit et movet. — Si vero dictis objiciatur, quod eleemosynæ dantur religiosis et clericis non indigentibus; respondendum, quod dantur eis tanquam ministris pauperum, quatenus quod ipsis superest, egenis dispensent.

Insuper eleemosyna est actus virtutis quæ misericordia nuncupatur: quæ est pars seu species liberalitatis, quæ conjectat bonum communiter in dationibus; misericordia vero conjectat in dationibus bonum aliquod speciale, quod est relevamen miseriæ proximorum. Pietas quoque uno modo pro misericordia sumitur, et sic eleemosyna dicitur opus pietatis. Imo et misericordia interdum pro passione partis sensitivæ accipitur, et ita non est virtus.

Amplius, eleemosyna vocatur satisfactionis pars, non integralis, sed subjectiva, præsertim eleemosyna ad quam quis aliunde non obligatur, quam exercet et ordinat homo ad expiationem reatus culparum suarum.

Si autem quæratur, an cadat sub præcepto, quemadmodum aliarum actus virtutum; dicendum quod imo. Et reducitur ad illud præceptum, Habeas in honore parentes: parentum etenim nomine omnis proximus designatur, secundum Augustinum. Nam et honor ille ad reverentiam et subventionem in necessariis pertinet. Quumque præceptum istud sit affirmativum, obligat semper, sed non ad semper, sed pro loco et tempore opportuno. Ordo demum subventionis est sicut et ordo caritatis, ut homo subveniat primo sibi ipsi, deinde magis conjunctis, et consequenter extraneis. Exigit ergo præceptum Dei, ut id quod homini superest ultra decentem sui ipsius ac suorum provisionem, indigentibus communicet et impendat, potissime in necessitate.

Eleemosyna etiam dicitur potissima inter partes satisfactionis, quoniam virtualiter continet orationem atque jejunium; et est quædam oblatio quæ recipientem obligat ad orandum pro dante. Et quanto ex majori datur affectu, tanto est efficacior; sed quoad accidentale præmium, confert specialiter magnitudo dati exterioris, quod etiam attenditur penes facultatem donantis. Eleemosynarum autem seu operationum misericordiæ, quædam sunt corporales, quædam spirituales, et utræque sunt septem. Primæ continentur hoc versu:

Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.

Secundæ vero tanguntur versiculo isto:

Consule, castiga, solare, remitte, fer, ora.

Præterea, de quibus rebus danda sit eleemosyna, et quibus competat eam dare, tactum est in præcedenti quæsito. Nempe, quum vir sit caput uxoris, et principalis in regimine domus, non licet uxori sine consensu viri facere eleemosynas magnas ac speciales, nisi forsan sit lucrosa, aut specialia bona habens præter dotem. Idem dicendum de filiofamilias respectu parentum, sine quorum licentia non competit ei facere eleemosynas magnas aut damnum sensibile inferentes, nisi forsan ex instinctu Spiritus Sancti. Idem de servis et ancillis dicendum. Conformiter, monacho dispensationem rerum monasterii non habenti, et in claustro manenti, non licet facere eleemosynam sine superioris licentia, et nisi forsitan illo absente modicum sub spe ratihabitionis. In via autem et studio positus, potest moderatam eleemosynam facere, de rebus quarum dispensatio sibi commissa est. Certum est etiam quod impiis non sit eleemosyna danda ad fovendum eorum malitiam, sed dari potest ad succurrendum naturæ.

— De his scribit Thomas tam hic quam in secunda secundæ diffuse:1 de quibus pertranseo, quia communia sunt, et in aliis diversis opusculis, tractatibus et sermonibus, multa de eis conscripsi, nec talibus in hoc opere immorari oportet.

Footnotes

  1. q. xxxii, a. 2. ↩

Chapter 140 of 283