Skip to the text

Quæstio 4

Modo de restitutione scrutandum est diligenter. Et primo nunc quæritur, An restitutio sit pars satisfactionis, et necessaria ad salutem,

Videtur quod sit pars satisfactionis. Primo, quoniam sine restitutione nemo potest satisfacere Deo, nec proximo: quoniam teste Augustino, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. — Secundo, quoniam satisfactio est restitutio quædam, qua pœnitens Deo restituit ac rependit honorem ac cultum, quos ei peccando subtraxit.

Videtur quoque quod non sit semper necessarium, neque possibile ablatum restituere. Nam qui alium diffamavit, mutavit aut sanitate privavit, non videtur ei posse restitutionem peragere, quia non valet ei æquivalens reddere.

Et circa hæc occurrunt multa quærenda, quæ infra tangenda sunt, utpote: cui sit restitutio facienda, et utrum statim, et quis tenetur ad eam, an scilicet solus qui abstraxit. Nempe de hac materia frequenter rogatus sum a viris religiosis aliquid scribere, quia in foro confessionis et alibi sæpe occurrit materia ista. Et quid agendum sit de lucratis per varios ludos, præsertim per aleas et taxillos.

Itaque circa hæc scribit S. Thomas: Inæqualitas opposita justitiæ, duobus modis contingit. Primo, ex rebus exterioribus: ut dum unus rem alterius aufert aut detinet. Secundo, in actionibus et passionibus: ut dum quis alium percutit violenter. Et hæc duo quandoque sunt separata, ut patet per se; quandoque vero conjuncta, ut quum quis per violentiam aliquid ab alio accipit, in quo ei a quo accipit illud injuriam aut contumeliam infert (sicut qui alium spoliando lædit et percutit); et juxta hoc reparatio æqualitatis justitiæ dupliciter significatur. Reparatio namque æqualitatis exsistentis in rebus, restitutio appellatur; reparatio vero inæqualitatis exsistentis in actionibus et passionibus, satisfactio nominatur. Hinc satisfactio quandoque est sine restitutione, ut dum quis se humiliat proximo de aliquibus contumeliis ei dictis. Interdum quoque restitutio est sine satisfactione, sicut quando quis mutuum reddit. Aliquando vero utrumque exigitur, ut dum quis alteri rem suam violenter subtraxit ac detinet. Et ita nunc loquimur de restitutione rei injuste ablatæ, per quod homo Deum offendit et proximum.

Quidam igitur dicunt, quod talis restitutio non est pars satisfactionis, quoniam non debetur Deo tantum, sed etiam proximo, nec fit ad sacerdotis arbitrium. Unde dicunt, quod sit ad satisfactionem quodam præambulum. Sed hoc nihil est, quia omne peccatum commissum in proximum, etiam in Deum commissum est, quemadmodum in dilectione proximi includitur dilectio Dei. Propter quod satisfactio proximi conjunctam habet satisfactionem Dei. Nec obstat, quod non est ad arbitrium sacerdotis, quia sacerdos non est ibi vicarius proximi, sicuti est vicarius Dei: ideo satisfactio Deo facienda, dependet ex arbitrio sacerdotis, non autem satisfactio quæ simul facienda est Deo et proximo. — Hinc alii dicunt, quod restitutio consistit pars satisfactionis. Sed nec hoc verum est, quoniam satisfactio offensam removet, atque a pœna debita liberat. Nullus autem ex hoc ipso quod desistit offendere, consequitur hoc quod de præcedenti offensa reconciliationem inveniat, vel pœnam pro illa debitam evadat; sed hoc tantum consequitur, quod majorem offensam et pœnam non accumulat sibi: sicque cessare ab offensa, nulla est pars satisfactionis. Ideo, quum restitutio nil aliud sit quam ab offensa cessare, quoniam ex hoc ipso quod rem alienam detinet domino rei invito, offendit; constat, quod restitutio non est pars satisfactionis proprie sumptæ, sed præambulum ad satisfactionem. Verumtamen bene concedimus, quod satisfactio proximo facta, est pars satisfactionis Deo exhibitæ; attamen restitutio non est pars satisfactionis nec Deo nec proximo factæ.

Præterea restitutio ablati de necessitate est facienda. Quemadmodum enim per satisfactionem oportet hominem reconciliari Deo, ita et proximo suo. Reconciliatio autem non aliud est quam amicitiæ reparatio. Manente autem causa dissolutionis amicitiæ, amicitia reparari non valet. Causa autem dissolutionis amicitiæ fuit inæqualitas causata ex injusta arreptione seu detentione rei alienæ. Ideo ille satisfacere nequit, nec Deo reconciliari, qui rem male ablatam aut male detentam non reddit. Sed sciendum, quia ut octavo Ethicorum ait Philosophus, amicitia non semper requirit æquale, sed quod possibile: ideo si aliqua sint ablata quæ omnino restitui nequeunt, sufficit voluntas restituendi cum tanta restitutione sicut possibile est secundum conditionem utriusque, juxta arbitrium virorum bonorum.

Ad objecta ergo de his qui alios diffamant, mutilant, seu irreparabile aut incompensabile damnum inferunt: respondendum, quod ille qui alicujus malitiam manifestat ei qui habet corrigere, vel etiam si sit incorrigibilis, in conspectu Ecclesiæ, ut confusus a peccato desistat, vel saltem alii ab ejus consortio corruptivo discedant, servato ordine caritatis, non injuste aufert famam alterius, nec ad illius restitutionem tenetur. Si autem intentione diffamandi id fecerit, injuste aufert, etiam quamvis sit verum quod dixit: idcirco ad famæ restitutionem obligatur, dicendo se falsum dixisse, si falsum dixit, vel quocumque alio modo, non tamen aliquod mendacium interserendo, quia non debet alterius famam restituere mentiendo. Attamen dicere potest se incaute esse locutum, quamvis quod dixit, sit verum. — Denique restitutio principaliter est inventa in damnis quæ inferuntur in rebus fortunæ, quæ plenarie possunt restitui. In damnis vero læsionibusque personæ quæ non possunt ad æquale bonum restitui, restitutio fieri debet qualis possibilis est, secundum bonorum ac prudentium virorum arbitrium, et juxta jura patriæ circa hoc instituta.

Verum his objici potest primo, quia qui impedit alium a consecutione alicujus boni, æquivalenter aufert sibi hoc bonum; non tamen tenetur ei restituere illud aut recompensare, quemadmodum qui impedit alium a consecutione præbendæ. — Secundo, qui occasionem dat damni, damnum intulisse videtur secundum regulam juris. Sed qui subvertit semina projecta in terram, dat occasionem damni de toto fructu. Similiter qui detinet pecuniam creditoris ultra terminum præfixum, ex qua ille lucraretur, dat occasionem damni totius hujusmodi lucri. Nec tamen apparet quod isti ad restitutionem omnium talium tenentur. — Insuper argui potest, quod homo plus restituere obligetur quam abstulit. Nam Dominus jussit in Exodo, pro una ove furata restitui quatuor oves, atque pro uno bove quinque boves. Unde Zachæus locutus est: Si aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

Et respondendum ad primum, quod impediens aliquem a consecutione præbendæ, si facit hoc quoniam alter indignus est vel ut de alio melius provideatur, non injuste hoc agit, ideo nec restituere obligatur; si autem animo lædendi illum, tenetur ad restitutionem: non quidem tanti quantum valebat præbenda, quoniam ille nondum fuerat eam adeptus, sed pensatis conditionibus utriusque secundum bonorum arbitrium. — Ad secundum, quod ille qui suffodit semina, non tenetur ad tantum quantum fructus agri fuerant valituri, sed quantum ager sic seminatus consuevit valere: nam multis modis potest agri fructificatio impediri. Sic quoque dicendum de eo cui non restituitur debitum tempore suo, quia non tenetur restituere tantum quantum potuisset ille alter lucrari, sed secundum æstimationem lucri quod accidere solet, pensato labore et infortuniis quæ accidere alias possent in lucro: quoniam lucrum non provenit ex pecunia tantum, sed item ex industria et labore. — Ad tertium, quod illud præceptum legis Mosaicæ, quamvis sit de moribus, non est tamen morale, sed judiciale. Talia quippe præcepta pro loco ac tempore populo illi dabantur: idcirco non obligant, nisi de novo statuantur ab aliquo auctoritatem ad

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

Inter quæ, quinque sunt quæ semper ad restitutionem obligant: quorum primum est jussio, qua quis jubet alium deprædari: alias tyranni non adstringerentur ad restitutionem. Secundum est consensus ad rapinam perpetrandam, in eo sine quo rapina non poterat fieri. Tertium est recursus, ut quum aliquis receptor latronum est, et eis patrocinium præstat. Quartum est participatio, ut dum quis latroni se sociat ad spoliandum, et partem accipit spoliorum. Quintum est non obstans, dum quis ex officio tenetur obstare, quemadmodum principes, qui in terris suis debent servare justitiam: unde si non obstent pro posse, tenentur ad restitutionem eis qui in eorum territorio spoliantur. Verum in aliis casibus enumeratis non obligatur quis semper ad restitutionem, nisi in casibus certis, videlicet quando probabiliter credit quod consilium suum fuit efficax, et quod alias injusta ablatio non fuisset commissa. Similiter, non omnis palpo, id est adulator, tenetur ad restitutionem, sed qui adulando incitat ad auferendum, dicendo hoc signum esse strenuitatis, aut aliquid simile. Conformiter, mutus vocatur qui ex officio reclamare tenetur, nec reclamat; nec tamen semper ad restitutionem tenetur, nisi operetur ut fiat injusta ablatio, sed debet inducere eum qui abstulit, quatenus reddat. Similiter, non omnis qui non manifestat, ad restitutionem adstringitur, sed ille qui pro latrone celat, et particeps est lucri. In omnibus etiam his, si principalis restituit, alii deobligantur a debito restituendi.12

Insuper quæritur, an restitutio facienda sit semper ei qui damnum perpessus est. Et videtur quod non, quia quandoque ille nescitur. Interdum etiam non potest pervenire ad illum sine grandi periculo. Sic etiam in deprædatione civitatum, prædator ignorat cui intulit damnum. — Dicendum, quod restituere est aliquem rursus statuere in suarum rerum possessione : ideo restitutio fieri debet ei qui re sua privatus est. Ad objecta autem dicendum, quod quando incertus est dominus rerum ablatarum, pauperes sunt heredes : ideo non deobligatur a debito restitutionis, nisi det pauperibus pro anima ejus cui restitutio debebatur, adhibita tamen prius diligentia debita pro illo cognoscendo aut reperiendo. Ad aliud vero dicendum, quod si sint res magni valoris, debet sibi transmittere si commode potest. Nec obstat, quod ex hoc patitur damnum, quia ipsemet causa est sibi hujusmodi damni. Si autem transmittere nequit, vel res modici est valoris, potest eam dare propinquis illius, si habet, vel alicui claustro, si non habet propinquos, cum protestatione quod reddere tenebuntur, si ille requisierit aut unquam comparuerit. Porro, qui deprædatur communitatem et nescit quem aut quos in speciali, restituere debet pauperibus illius civitatis aut villæ vel communitatis, seu in alios pios usus talis communitatis expendere secundum arbitrium episcopi, aut illorum ad quos communitatis illius pertinet cura. Quod si prælatus alicujus Ecclesiæ, res suæ Ecclesiæ injuste concedit et perdit, restitutio fieri debet Ecclesiæ, ut res illæ deveniant ad successorem illius prælati, quoniam quamvis ipse eas recipere non meretur, tamen Ecclesia eas non debet amittere. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in secunda secundæ, quæstione sexagesima secunda, hæc eadem scribit, et aliqua addit vel planius exprimit, dicens : Aliquis potest alteri famam auferre tripliciter.3 Primo, verum dicendo, et juste seu ordinate, ut dum quis crimen alterius prodit debito ordine caritatis atque justitiæ observato : et tunc non tenetur ad famæ restitutionem, neque ad aliquam recompensationem faciendam. Secundo, falsum dicendo, et injuste : tuncque tenetur ad famam restituendam, confitendo se falsum dixisse. Tertio, verum dicendo, sed injuste, ut dum quis crimen pandit alterius non servato debito ordine, utpote non procedendo secundum formam et ordinem fraternæ correptionis : et tunc ad famæ restitutionem tenetur, quantum potest, tamen sine mendacio, ita ut fateatur se male dixisse, et quod injuste diffamaverit eum; et si non potest ei restituere famam, debet ei aliter pro posse facere recompensam.

Quæritur quoque, an sufficiat restituere simplum.4 Et videtur quod non, quia (ut tactum est) in Exodo Dominus jussit pro una ove furata reddi quatuor oves, et pro Exod. xxii, 1. uno bove injuste sublato quinque boves. Dicendum, quod dum quis injuste accipit rem alienam, duo sunt consideranda. Quorum unum est inæqualitas ex parte rei, quæ interdum est sine injustitia, sicut in mutuis. Aliud est injustitiæ culpa, quæ potest esse etiam cum rei æqualitate : ut quum quis intendit inferre violentiam alteri, sed non potest. Quantum ad primum, adhibetur remedium per restitutionem, in quantum per eam æqualitas reparatur : ad quod sufficit, quod tantum restituat quantum de alieno accepit. Sed quantum ad culpam, remedium adhibetur per pœnam, cujus inflictio pertinet ad judicem : ideo antequam sit condemnatus per judicem, non tenetur plus reddere quam accepit; sed data sententia, tenetur etiam solvere pœnam. — Per quod objecti patet solutio, quia lex illa fuit determinativa pœnæ per judicem infligendæ. Tamen ad observantiam illius judicialis præcepti nemo in evangelica lege tenetur. In qua nihilo minus aliquid simile statui posset per tantæ auctoritatis prælatum seu judicem.

Denique, quum restitutio ordinetur ad utilitatem ejus cui fit (nam cuncta quæ possidemus sub ratione utilis cadunt);5 idcirco, dum res restituenda videtur graviter noxia ei cui esset restituenda vel alteri, non est pro tunc illi restituenda. Detinens vero eam, non debet eam sibi appropriare, sed vel reservare, ut eam congruo restituat tempore, vel alibi tradere tutius conservandam. Verum his objici potest, quod simoniace recipiens, illicite recipit, non tamen debet restituere danti. Similiter meretrix vitiose recipit pretium corporis sui, non tamen obligatur reddere danti. Et respondendum, quod aliquis dupliciter illicite dat. Primo, quoniam datio ipsa exstat illicita et contra legem, ut simoniace tribuens. Et talis meretur quod dedit amittere: idcirco non debet ei restitutio fieri. Nec qui recepit, potest licite retinere, quoniam contra legem accepit, sed debet in pios usus convertere. Secundo, aliquis donat illicite, quia dat propter illicitam rem, quamvis ipsa datio non exsistat illicita, sicut dans meretrici propter fornicationem: ideo mulier datum illud potest sibi licite retinere; si tamen per fraudem aut dolum superfluum aliquid extorsit a viro, tenetur restituere ei. — Præterea advertendum, quod prælatus rem Ecclesiæ tripliciter potest subripere. Primo, si rem Ecclesiæ non sibi, sed alteri deputatam, usurpet, ut si episcopus rem capituli sibi usurpet: et sic planum est, quod restitutionem debeat facere ipsi capitulo, ponendo in manus eorum ad quos spectat de jure. Secundo, si rem Ecclesiæ deputatam suæ custodiæ, in dominium transferat aliorum, utpote cognatorum; et tunc restituere debet Ecclesiæ, atque sub sua cura habere. Tertio, potest hoc facere animo solo, dum scilicet incipit habere animum possidendi rem Ecclesiæ tanquam suam, non nomine Ecclesiæ; tuncque restituere debet, talem animum deponendo.6

Amplius, circa illum qui rem alienam accepit, sunt duo consideranda, utpote: res accepta, et ipsa acceptio. Ratione rei tenetur restituere eam. Ipsa vero acceptio rei alienæ potest tripliciter se habere. Interdum namque est injuriosa, videlicet contra voluntatem domini rei, ut patet in rapina et furto: tuncque tenetur homo ad restitutionem, non solum ratione rei, sed etiam ratione injuriosæ actionis, quamvis res apud ipsum non maneat, et ultra hoc pro injuria debet puniri. Secundo, aliquis accipit rem alterius in suam utilitatem absque illius injuria et dissensu, sicut in mutuo: tuncque tenetur restituere quod accepit, non solum ratione rei, sed etiam acceptionis, etiam si rem amisit: tenetur quippe ei recompensam, qui sibi exhibuit gratiam. Tertio, quis accipit rem alterius absque illius injuria, non tamen pro sua utilitate, ut in depositorum commissione. Idcirco qui accipit ita, in nullo tenetur ratione acceptionis: imo accipiendo impendit obsequium. Tenetur autem ratione rei. Unde si ei subtrahatur absque propria culpa, non tenetur ad restitutionem; secus esset, si ex magna sua negligentia perderet rem.

Quemadmodum autem tactum est supra, principes justitiam conservare tenetur in terra; et si per eorum negligentiam latrones, prædones, spoliatores increscant ac spolient viatores, tenentur principes ipsi spoliatis ad restitutionem. Nam redditus quos habent, sunt quasi stipendia ad hoc instituta, ut in terris suis conservent justitiam. — Tenetur etiam homo ad restitutionem statim et citius quo potest: quoniam sicut peccatum est rem alienam injuste accipere, ita peccatum et eam apud se detinere invito domino rei. Nam impedit hominem ab usu rei suæ. Et si objiciatur, quod rem alienam restituere, est præceptum affirmativum, ergo obligat semper, sed non ad semper; dicendum, quod præceptum hoc quamvis secundum formam verborum sit affirmativum, implicat tamen in se negativum illud præceptum quo prohibemur rem alterius detinere. — Hæc Thomas in Summa. In prima demum secundæ, quæstione centesima quinta, aliqua scribit de his, quæ in art. 7.7 præinductis et introducendis satis contineri censentur.

De his Petrus non scribit, nisi quod quærit, utrum restitutio sit pars satisfactionis. Et respondet, quod pars satisfactionis dicitur aliquid dupliciter. Primo communiter, quia ad debitam satisfactionem exigitur: sicque satisfactionis pars restitutio dici potest. Secundo proprie, id in quo satisfactio ipsa consistit: et ita non est. Hæc Petrus.

Quod autem in præhabitis S. Thomæ verbis asseritur, quod restituere non est nisi a peccato cessare, non videtur omnifarie verum: quia dum quis dolet ex corde de injusta ablatione et detentione alieni, et restituere illud proponit tempore opportuno, jam cessat ab illo peccato, non tamen restituit, absolute loquendo. Restituere quoque dicit actum; non autem cessare a culpa, quamvis materialiter possit actum includere. Potest etiam accipi negative ac privative. — Verius etiam reor, quod restitutio sit pars satisfactionis proprie loquendo. Sed pars multipliciter dicitur, utpote pars integralis, pars essentialis, pars subjectiva, pars potestativa. Unde videtur pars satisfactionis: sicut declinare a malo, pars appellatur justitiæ.

Richardus autem de his scribit diffuse: Opus (inquiens) pœnale per quod secundum divinam justitiam solvitur seu remittitur pars pœnæ debitæ pro peccato, est pars satisfactionis. Justitia vero in Deo dupliciter sumitur, secundum Anselmum in Proslogion: primo, pro condecentia bonitatis divinæ; secundo, pro rectitudine voluntatis ad retribuendum unicuique secundum merita sua. Primo modo restitutio est pars satisfactionis, quoniam condecet bonitatem Dei, ut homini facienti actum quem præcipit Deus, non tantum imputet sibi actum illum ad meritum gratiæ, sed etiam remittat sibi pro actu illo aliquid pœnæ debitæ pro peccato. Sicut videmus quod rex aliquis liberalis, militi suo sibi reconciliato, attamen obligato ad aliquam emendam pro aliquo facto, interdum remittit partem emendæ propter hoc, quod fideliter exhibet regi obsequium quod et alias impendere tenebatur. Sed per comparationem ad justitiam Dei secundo modo acceptam, restitutio non est pars satisfactionis: quia secundum rigorem justitiæ non potest satisfacere homo per opus ad quod faciendum exstitit obligatus, etiam si non peccasset, vel si totam pœnam pro peccatis debitam exsolvisset. Ab hac responsione parum aut nihil differt positio dicentium, quod restitutio est pars satisfactionis ex misericordia potius quam ex justitia. Hæc Richardus.

Qui insuper quærit, utrum damnificans alium in bonis animæ aut corporis, teneatur ad restitutionem. Respondet: Nemo potest alium damnificare in anima nisi dispositive, utpote inclinando ipsum ad culpam exemplo, verbo aut omissione. Et talis pro restitutione tenetur pro posse illum disponere verbo et exemplo ad recuperandum amissa animæ bona, atque pro ipso orando, et aliorum orationes procuringo pro ipso. Sed in bonis corporis potest unus alium simpliciter damnificare occidendo, lædendo aut spoliando. In quibus quamvis non queat membrum aut vitam seu sanitatem restituere, tenetur tamen refundere alia bona pro damno illo, pensatis qualitate læsi quantitateque damni, et viribus damnificantis.

Quærit quoque, utrum injuste damnificans alium in fama, teneatur ei restituere famam. Ad quod respondet sicut ex Thoma responsum est, et addit: Qui diffamat alium de ipso falsa dicendo, talis tenetur facere posse suum fideliter, ut illi sua fama restituatur, dicendo se falsum dixisse, quamvis ex hoc redderetur infamis. Nam quamvis homo teneatur propriam famam magis tueri et conservare quam alienam, ceteris paribus, magis tamen tenetur alteri servare famam suam juste, quam servare propriam famam injuste: quia tenetur bonum animæ suæ præferre bono propriæ famæ. Interdum quoque damnificat quis alium in fama sua injuste indirecte, dum proprium crimen renuit pandere aut fateri. Et talis quamvis peccet, non tamen tenetur alteri restituere famam recognoscendo propriam culpam, ut quidam probabiliter dicunt: quia dum alter non servat justitiam, ipsum accusando vel denuntiando, nec ipse tenetur se ita culpabilem insinuare. Aliqui tamen contrarium dicunt, quod nimis durum videtur.

Si autem quis teneatur alicui restituere aliqua, et sciat quod ille per illa impugnaret bonum commune, non debet ei restituere statim, sed restituenda illa diligenter servare apud se, vel facere apud alium reservari fideliter ac secure, quatenus restituantur tempore opportuno illi aut ejus heredibus, quando hoc fieri poterit sine præjudicio boni communis. — Præterea qui in guerris scienter inferunt innocentibus damnum, tenetur illis ad restitutionem, non obstante consuetudine contraria, quoniam mala consuetudo est corruptela. Verumtamen illi in guerris innocentes non sunt, qui habenti bellum injustum favent directe aut indirecte, dummodo sciant illum habere bellum injustum, vel hoc merito scirent.

Denique qui intulit alteri damnum, si habet aliquid ultra necessitatem sustentationis naturæ, quamvis sit necessarium sibi ad victum secundum condecentiam sui status, tenetur restituere: quia non licet ei vivere de alieno cum sæculari honore. Si autem non habet nisi necessaria ad sustentationem naturæ, est distinguendum. Aut enim is cui restituendum est, non indiget restitutione ad necessitatem naturæ; et tunc alter restituere non tenetur, quia ex naturali jure licitus est unicuique usus possessionis ad necessitatem naturæ suæ: extrema quippe necessitas omnia facit esse communia. Aut indiget ille ad sustentationem, et tunc subdistinguo: quia aut prius taliter indiget re restituenda quam alter; aut eodem tempore taliter indigent ambo; aut alius ille prius sic eget re illa. Primo modo atque secundo dici posset, quod restituere obligatur, quia res illa nunquam fuit sua de jure: quia dum alter fuit in statu in quo res illa fuit sibi extreme necessaria, non potuit fieri hujus, illo contradicente. Sed tertio modo, restituere non tenetur, quia extrema necessitas facit rem illam tunc esse ipsius.

Porro si quis præcidat in fundo suo venas per quas derivabatur aqua ad puteum alterius, intentione nocendi alteri, tenetur ei ad restitutionem damni. Si vero hoc facit sine fraude, intendens utilitati suæ consulere, ut si multum utile sibi sit facere murum, nec potest convenienter fieri fundamentum sine illarum præcisione venarum, non tenetur ad aliquam restitutionem, quia jus habet faciendi in agro suo suam utilitatem. Unde regula juris est: Nemo damnum alteri facit, nisi qui id facit ad quod faciendum jus non habet.

Insuper qui retrahit a religionis ingressu personam utilem, intentione damnificandi, tenetur illi conventui cui subtrahit talem personam, ad bonorum arbitrium. Si vero hoc faciat intentione consulendi suæ utilitati temporali aut spirituali, non suggerens falsum, neque in fraudem, non tenetur illis ad aliquam restitutionem; sed personæ cujus spiritualem impedivit profectum, tenetur in spiritualibus ad restitutionem quantum potest.

Præterea quæri potest, quid de muliere quæ ex adulterio suscipit filium, per quod exheredat verum heredem. De qua aliqui dicunt, quod ad restitutionem non obligatur, si hoc fecit non animo exheredandi, sed luxuriandi. Dicendum, quod mulier illa non excusatur quin teneatur ad restitutionem post mortem mariti, nisi filius a matre persuasus, hereditatem voluerit reddere; non tamen tenetur credere matri, nisi possit sibi facere certam fidem de hoc quod ex adulterio habuerit eum. Non tamen tenebitur ad restituendum totam hereditatem, quoniam multa poterant impedire ne hereditas devolveretur ad alium; sed tenebitur ad interesse juxta bonorum arbitrium.

Amplius, damnificans alium injuste in sua libertate, videlicet procurando injuste ipsum redigi in servitutem, tenetur se facere servum pro illo, si aliter non potest eum restituere libertati; nisi forsan hoc redundaret in detrimentum boni communis: in quo casu teneretur ad omne aliud interesse ad bonorum arbitrium. Quantumcumque vero damnificaret illum in possessionibus, nunquam teneretur pro restitutione se vendere in servum, quia libertas inæstimabilis res est.

Præterea, quoniam restituenda sunt quæ per usuram sunt acquisita, quæritur an quilibet in quocumque contractu accipiens aliquid ultra sortem, teneatur illi a quo accipit, ad restitutionem. Et videtur quod sic, quia frequenter continetur in jure: Quidquid ultra sortem accipitur, usura est. Respondendum, quod in contractu aliquid accipere ultra sortem, quadrupliciter potest intelligi: primo, de mutuo; secundo, de locatione; tertio, de venditione; quarto, de emptione. Primo modo contingit accipere aliquid ultra sortem, aut ratione pœnæ conventionalis a jure permissæ, aut ratione donationis, aut ratione interesse, aut tanquam exactum pro mutuo directe vel indirecte, explicite vel implicite. Primo modo accipiens aliquid ultra sortem, non tenetur ad restitutionem, si pœna non fuit apposita in fraudem usuræ, sed intentione arctandi accipientem ad observationem fidelitatis promissæ: quia ut dicitur ff. de Regulis juris, quod nomine pœnæ ab aliquo est exactum, hoc nemo restituere cogitur.8 — Accipiens quoque secundo modo ultra id quod mutuavit, restituere non tenetur. Si enim mutuo aliquid alteri non in fraudem usuræ, et ille tanquam gratus reddit mihi plus ex sua liberalitate, non teneor restituere: quia illud meum est jure liberalis donationis. — Tertio quoque modo, utpote ratione interesse, licet accipere ultra sortem pluribus modis. Primo, dum fidejussor pro defectu debitoris compulsus est creditori solvere capitale atque usuram. Tunc namque fidejussor debet a debitore utrumque recipere, quia servari debet indemnis: extra de Fidejussoribus, capitulo Constitutus. Secundo, dum mutuans incurrit damnum ex hoc quod ille qui accepit, non solvit in termino assignato: extra de Fidejussoribus, capitulo Pervenit. Tertio, dum aliquid impignoratur marito pro dote. Tunc enim maritus ultra capitale potest retinere fructus perceptos ad onus matrimonii supportandum: extra de Usuris, capitulo Salubriter. Quarto, quando vassallus Ecclesiæ impignorat illi feudum quod tenet ab ea, nec interim reddit Ecclesiæ servitium quo ei tenetur pro feudo. Tunc quippe potest Ecclesia retinere capitale cum fructibus perceptis. Sicque posset etiam dominus temporalis: quoniam quum usura sit præter jus naturæ, secundum Philosophum primo Politicorum, et contra jus divinum, juxta illud Lucæ, Mutuum date, nihil inde sperantes:9 si illud esset usura, non liceret Ecclesiæ nec clericis. Quod autem id liceat, habetur extra de Usuris, capitulo Conquestus. Quinto, quum quis mutuat illi qui violenter aut fraudulenter suam rem detinet. Tunc etenim mutuans restituere non tenetur id quod ultra mutuum accipit: quia non accipit alienum, sed quod suum est retrahit ad se.

Quarto modo, videlicet aliquid exactum pro mutuo directe aut indirecte, implicite vel explicite, ultra sortem accipere, potest fieri sine pacto ac insinuatione intentionis plus habendi, aut cum insinuatione et pacto. Primo modo accipiens aliquid ultra sortem, restituere non tenetur, quamvis peccet si corruptam habuit intentionem plus habendi. Corrupta demum fuit intentio, si mutuavit principaliter in spe lucri; non autem, si secundario: extra de Usuris, capitulo Consuluit, in Glossa. Secundo modo non licet: quia sic est quasi quoddam pactum interpretative, quia ex hoc præsumit acceptor mutui, quod ipse mutuans mutuat intentione plus habendi; et quod ille non mutuaret nisi ipse daret ultra sortem. Idcirco, si dat aliquid mutuanti, non est liberalis donatio, tinere pro usu rei locatæ, etiam dum locantur res quæ non pejorantur, ut pecuniæ vel scyphi argentei, ad honorandum illum qui accipit. Sic enim dare pecuniam, non est eam mutuare, sed locare : ff. Commodati vel contra. Ibi etenim dicitur, quod non potest commodari id quod usu consumitur, nisi forte ad pompam vel ostentationem quis accipiat. — In contractu quoque venditionis licitum est accipere ultra sortem, non tamen ultra id quod res valet dum venditur. Nempe eamdem rem uno tempore et in una terra emit unus pro centum, quæ in alio tempore et in alia terra valet centum viginti. Item ratione emptionis redditus hereditarii, vel ad vitam, licitum est recipere proventus, quamvis excedant sortem, si in emptione servetur æqualitas juris naturalis, sine qua nulla emptio licita esse potest : 16, quæstione 3, capitulo Si sacerdotes. — Ratio autem cur pro re mutuata nil exigi potest ultra sortem, et potest pro re locata, est : quoniam mutuum est de rebus quarum principalis usus non potest concedi sine re ipsa, eo quod ille usus est earum consumptio, ut patet in esibilibus et potabilibus; vel distractio, ut patet de pecunia, quæ ad hoc principaliter est inventa, ut expendatur in emptione rerum aliarum. Idcirco, quando res tales aliis conceduntur, transfertur in illos earum dominium. Unde mutuare est, de meo tuum facere. Quumque concedere principalem usum rerum illarum, sit concedere res ipsas; ille qui ultra recompensationem rei exigit recompensationem pro usu ejus, exigit pro eadem re bis recompensationem : quod est contra naturalis juris æqualitatem. Locatio vero est de rebus quarum usus concedi potest sine re, quia earum usus non est earum consumptio. Hinc vendi potest dominium domus, retento usu ipsius; et concedi usus, retento dominio. Ideo ille cui restituitur domus locata, si ultra hoc exigit pretium pro usu illius, non exigit pro eadem re bis recompensationem, nec recompensationem pro eo quod non est. — Hæc Richardus.

Digest. lib. 13, tit. 6. Decret. p. 11.

Porro in contractu locationis licitum est ultra rem locatam accipere aliquid ac re-

Qui insuper sciscitatur, utrum homo tenatur restituere ea quæ legitima mercatione lucratus est de bonis quæ ipse vel pater ejus acquisierunt per usuram. Videatur quod sic, quoniam tenens rem impignoratam, tenetur eam restituere cum fructibus perceptis, si sibi solvitur capitale pro quo res fuit impignorata. Si autem de fructibus sortem receperit, tenetur restituere pignus sine solutione alia, hoc excepto quod sibi debetur pro laboribus et expensis : extra de Usuris, capitulo primo et sequenti. Ergo a simili, si de eo quod mihi restituere debuisti, lucratus es, deductis expensis tuis, et retento quod tibi pro labore debetur, residuum lucri cum hoc quod ante debebas, restituere teneris. — Ad istam quæstionem aliqui dicunt, quod talis non tenetur restituere lucrum prædictum, lucrum tamen de re furtiva vel rapta reddere obligatur : quia usurarius est dominus rei quam lucratus est per usuram, furator autem non est dominus rei furatæ, nec raptor rapinæ. Sed contra, quicumque alicujus rei est dominus, ejus est dominus aliquo jure, non injuria; sed rei acquisitæ per usuram, usurarius non est dominus aliquo jure. — Hinc alii dicunt, quod usurarius non solum tenetur ad restituendum usuram, sed etiam quidquid lucratus est justa mercatione de re per usuram acquisita, prius tamen deductis laboribus et expensis; fur autem seu raptor de lucro justa mercatione acquisito non debet inde deducere nec labores neque expensas : quoniam mitius agendum est cum usurario quam cum latrone aut fure. Sed contra hoc est, quod pro re sterili nemo debet exigere fructum. Pecunia vero de se res sterilis est, quia per se nullum potest parere fructum, sed solum per laborem sollicitudinemque utentis. Ergo lucrum de pecunia tua non debes exigere, si in lucro illo non laborasti neque sollicitus exstitisti.

Hinc mihi videtur dicendum, quod rerum quædam sunt quæ habent usumfructum, ut res quarum usus non est earum consumptio neque distractio; et si quis talem rem extorserit per usuram, non solum obligatur ad restituendum rem ipsam, sed et fructus perceptos, deductis prius laboribus et expensis : quoniam tales fructus sunt fructus rerum quarum alius dominus est. Quædam quoque sunt res quæ non habent principaliter usumfructum, cujusmodi est pecunia. Lucrum enim de pecunia proveniens, non est fructus pecuniæ, sed humanæ industriæ ac laboris. Quumque homo dominus sit suæ industriæ atque laboris, ideo lucrum quod justa mercatione adeptus est de pecunia per usuram extorta, restituere non tenetur. Verumtamen, quia pecuniam alterius præter ejus absolutam voluntatem detinuit, si ille cui facienda erat restitutio, ex hoc aliquod damnum incurrit, alius sibi tenetur ad restitutionem damni una cum restitutione usuræ.

Rursus quæritur, utrum homo tenetur restituere ea quæ reperit fortuna. Dicendum, quod rerum quædam sunt communes omnium jure naturali, ut volucres non domesticæ et pisces maris; quædam vero sunt universitatis, sicut quod est communitatis, ut theatra, stadia ac consimilia; quædam autem sunt proprie singulorum. Si quis ergo inveniat aliqua de primo genere horum, restituere non tenetur. Si autem invenerit aliqua de secundo genere, restituere communitati tenetur; rem autem singularis personæ, singulari personæ. Et secundum hanc distinctionem concordantur et solvuntur diversæ auctoritates quæ diversimode loqui videntur. Si etenim quis sciat cujus sit res inventa, nec restituerit eam, similis est raptori; et si nesciat cujus sit, non tamen potest eam retinere, sed debet facere quod in se est, ut sciatur cujus sit : quia ut dicitur ff. de Furtis, etc., qui alienum quid jacens in terra, causa lucri faciendi sustulit, furto adstringitur, sive sciat cujus sit, sive non.10 Et hoc rationabile est, quia quum sciat rem suam non esse, supponere debet eam de jure ad alium pertinere. Quod si invenire nequeat cujus sit, restituat illi titur atque innititur. — Hæc Richardus. cui incumbit cura rei publicæ.

Adhuc quæritur, utrum homo tenetur restituere ea quæ lucratus est per ludos prohibitos. Videtur quod non, quoniam meretricium magis prohibitum ac vitiosum consistit quam hujusmodi ludi; sed meretrix non tenetur restituere pretium corporis sui: ergo nec lusor lucratam pecuniam. Item quod torneatores in torneamentis lucrantur, restituere non tenetur, secundum leges. In contrarium est, quia ab alio repeti non potest quod ille restituere non tenetur; sed secundum constitutionem Græcam usque ad quinquaginta annos repeti potest quod in ludo amittitur alearum. — Dicendum, quod aliqui ludi sunt ita prohibiti, quod non jubetur restitui id quod lucratur homo secundum legem ludorum illorum, ut torneamenta, in quibus quod quis lucratur, restituere non tenetur, quamvis peccet mortaliter exercendo ludum ab Ecclesia tam vehementer prohibitum, ita ut careant ecclesiastica sepultura occisi in illo. Alii sunt ludi ita prohibiti, quod præcipitur restitui quod homo lucratur cum eis, ut ludus alearum et taxillorum. Non tamen prohibitum est ludere non ex cupiditate et pro communi convivio. Itaque communis atque securior via est, quod eo ipso quo ludus taxillorum prohibitus est, homo ipso jure tenetur restituere quod tali ludo lucratus est: quia non tantum prohibetur ille ludus, sed etiam acquisitio lucri per talem ludum. Ratio demum quod leges potius prohibent ludum alearum quam torneamenta, est: quia in ludo torneamenti sunt multi labores qui macerant carnem et a turpibus retrahunt, et torneantes exercent se, ac artem militiæ discunt pro defensione rei publicæ;11 sed propter abusus supervenientes et crudelitates et vanitates annexas, Ecclesia ludum illum districte rationabiliterque prohibuit. Ludus autem taxillorum otium nutrit, et plurima mala habet adjuncta, nec aliquid utile ibi addiscitur, et totum exercitium ludi illius fortunæ commit-

Deinde quærit hic doctor, quid debeat restitui. Quam quæstionem dicit esse difficilem, ponendo casus de diffamante et semina suffodiente, seu aliquem impediente a consecutione alicujus spiritualis sæcularisve boni. Ad quæ respondet sicut ex Thoma responsum est, et addit, quod omp.397 B'ets. ne illud ablatum est restituendum quod cum dolore amittitur, et cum delectatione, utilitate aut honestate possidetur, præsertim cujus ablatio aut minoratio ad vituperium pertinet vel ad damnum. Auferre vero famam in his quæ spectant ad vanitatem, non censetur peccatum, nec satisfactionem requirit. In ceteris, sicut in dictis S. Thomæ inductum est.

Scripta vero Thomæ de Argentina consonant per omnia præinductis ex sancto Doctore et Richardo de Mediavilla; et ad-

B C D dit: Si quis bona fide emat ablata, non debet damnificari, quia non scivit nec suspicabatur illa esse injuste ablata. Idcirco si dominus talium rerum vult eas rehabere, debet huic emptori restituere pretium capitale. — At vero de muliere quæ falsum heredem constituendo, defraudat verum heredem, aliqui dicunt, quod mulier talis satisfacere nequit, nisi illud suo revelet marito, quatenus spurium illum privet hereditate. Quod non videtur idonee dictum, quia se ipsam exponeret mortis periculo et virum suum uxoricidio. Ideo dico, quod mulier illa pro posse suo debet laborare ut spurius ille intret religionem, et talem religionem in qua non sit capax hereditatis. Quod si noluerit spurius, puto quod mater sua debeat ei quod gestum est, clam revelare, ipsumque admonere ne animam suam perdat usurpando hereditatem sibi indebitam. Potest quoque hæc revelare confessori spurii in confessione vel extra, et supplicare ut super his spurium illum informet. Qui si acquiescere nolit, et mulier supervixerit suo marito, debet parcius vivere, quatenus heredi damnificato recompenset damnum suum pro posse.

Quæritur etiam, quo tempore tenetur quis restituere. Quæ quæstio dupliciter potest intelligi. Primo, de illo qui nunquam fuit bonæ fidei possessor; et ille tenetur immediate restituere, quantum potest. Secundo, de illo qui aliquando fuit fidei bonæ possessor, tamen antequam transeat tempus præscriptionis, sufficienter informatur de hoc quod injuste possidet aliquid, et quod illi per quos seu a quibus habet rem illam, nunquam fuerunt veri possessores rei illius, atque sufficienter docetur injustus ille possessor, cui debeat reddere illam rem: et tunc ad restitutione pertineant: utrum teneatur bona illa restituere illi. Respondeo quod non, quoniam jus canonicum ac civile conferunt ei justum titulum possidendi. Verum quidam doctores tenent contrarium, asserentes quod in foro conscientiæ restituere obligatur. Nec jus humanum sua institutione potest præjudicare juri divino ac naturali, ita ut faciat id quod meum est, esse tuum; quum homo legislator non sit dominus rerum, sed Deus creator, legislator supremus. Insuper, quod non est secundum se licitum, sed tantum a jure permissum, non præbet defensionem in conscientiæ foro. Talis autem est præscriptio, quoniam solum est a jure permissa, ad vitandum majus malum, videlicet jurgia quæ possunt oriri propter dominia. Sed ista non concludunt. Et dico, quod princeps terrenus non solum est rerum tutor, sed etiam distributor secundum merita atque demerita possidentium eas. Hinc sicut propter crimina aliqua tollit uni suum, et præstat hoc alteri; sic in proposito per præscriest præscriptio juris, ex tempore capiens firmitatem: cujus præscriptionis tempus est decem anni contra personam laicam et privatam, si præsens sit, et viginti anni, si absens exsistat. Intelliguntur autem esse præsentes, qui in eadem provincia commorantur; absentes vero, qui sunt in diversis provinciis. Porro contra Ecclesiam non præscribitur, nisi tempore quadraginta annorum, ut patet 16, quæstione 3. Decret. p. u.

Et excipitur ibi Romana Ecclesia, contra quam non præscribitur nisi tempore centum annorum. Differt item præscriptio ab usucapione: quia præscriptio cadit super rem immobilem, ut est ager, villa, castrum; usucapio super rem mobilem, ut sunt pecunia, liber, vestis. Quæro ergo, si quis rem possideat pacifice bona fide per totum tempus præscriptionis, concurrentibus conditionibus universis requisitis ad præscriptionis valorem, quæ multæ sunt valde; deinde veniat quis, evidenter ac sufficienter declarans quod bona illa fuerant sua, vel ad ipsum legitima successione pertineant: utrum teneatur bona illa restituere illi. Respondeo quod non, quoniam jus canonicum ac civile conferunt ei justum titulum possidendi. Verum quidam doctores tenent contrarium, asserentes quod in foro conscientiæ restituere obligatur. Nec jus humanum sua institutione potest præjudicare juri divino ac naturali, ita ut faciat id quod meum est, esse tuum; quum homo legislator non sit dominus rerum, sed Deus creator, legislator supremus. Insuper, quod non est secundum se licitum, sed tantum a jure permissum, non præbet defensionem in conscientiæ foro. Talis autem est præscriptio, quoniam solum est a jure permissa, ad vitandum majus malum, videlicet jurgia quæ possunt oriri propter dominia. Sed ista non concludunt. Et dico, quod princeps terrenus non solum est rerum tutor, sed etiam distributor secundum merita atque demerita possidentium eas. Hinc sicut propter crimina aliqua tollit uni suum, et præstat hoc alteri; sic in proposito per præscriptionem aufert uni propter negligentiam suam, quod fuit aut esset suum, et alteri illud largitur. Magna vero est negligentia ejus qui infra tot annos præscriptionis non requirit rem debitam sibi. Hinc jura testantur, quod qui rem suam curare negligit, merito ejus proprietatem amittit. — Hæc Argentinensis.

Verum secunda opinio amplius placet quibusdam. Nam dato quod negligens sit, tamen negligentia illa posset puniri alia minori pœna, et posset quis ex alia meliori causa omittere hujusmodi rei suæ requisitionem. Nec dominus terrenus potest esse rerum distributor principalis, aut secundum propriam voluntatem, sed solum secundum summi legislatoris complacitum, seu juxta divinam naturalemque legem, vel saltem non contra eas.

At vero Scotus circa hæc scribit prolixe, in primis discutiens, an omnia ista exteriora debeant esse cunctis communia : de quo satis dictum est in Scripto secundi. Deinde inserit multa, quæ in dictis Richardi jam habita sunt. De muliere quoque spurium habente scribit sicut ex Thoma de Argentina inductum est. De his quoque qui tenentur ad restitutionem, allegat et exponit præfatos versiculos :

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

Istorum omnium quilibet tenetur ad restituendum in solidum, sed uno eorum restituente, omnes alii liberantur a debito restituendi quoad illum cui unus ille satisfecit; et tenentur pro taxa portionis quæ eos contingit, illi qui pro ipsis omnibus satisfecit. — Insuper addit, quod quamvis teneatur quis damnificato restituere ablatum, et ultra hoc suum interesse, et fructum perceptum de re, si res fuit fructifera; non tamen fructum qui provenit ex industria ejus qui utitur illa re. Ex quo sequitur, quod lucrum acquisitum ex pecunia fœnebri, non tenetur reddere fœnerator : alioqui ille qui reciperet, posset juste usurarius esse, quia recipere fructum de sua pecunia venientem per alterius industriam, est facere usuram. Et hoc est forte quod magis posset homines inducere ad usuram : quoniam de usuris lucrantes, id quod lucrantur restituere non tenentur : imo id suum est, quia per eorum industriam est acquisitum. Alienum vero est restituendum. Hæc Scotus.

Qui in hujus quæstionis decisione sequitur valde opinionem ex Argentinensi inductam de præscriptionis valore, etiam in conscientiæ foro, potissime probans hoc, quia (ut ait) dominiorum et terrarum divisio, translatio, permutatio, factæ sunt ab exordio auctoritate humana principum sæculi hujus, præsertim imperatorum, ergo et postea eorumdem auctoritate talia fieri potuerunt. Quod dictum nec Scripturis canonicis, nec providentiæ Dei satis consonare videtur. Omnino enim omnipotentis Dei ordinatione, justitia, moderamine, ab exordio divisa est terra, translata sunt regna, variata dominia, possessiones mutatæ sunt, juxta illud Danielis :12 Ipse mutat tempora et ætates, transfert regna atque constituit. Unde per Jeremiam testatur : Ego feci terram in fortitudine mea magna, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.13 Hinc sicut in Deuteronomio recitatur, præcepit filiis Israel de Ægypto egressis, ne moverentur ad prælium contra Idumæos, nec contra Moabitas, neque adversus Ammonitas : quoniam terras in quibus commorabantur, tradidit patribus eorum ac ipsis in possessionem.14 Hinc quoque in cantico Deuteronomii Moyses cecinit :15 Con stituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Quibus et regna Chananæorum divisit in mansiones. Hoc est quod Paulus apostolus protestatur : Deus fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super faciem universæ terræ, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum. Quod qualiter factum est, in1617

Genesi, in Paralipomenon et aliis locis Scripturæ clare ac copiose docetur.18 Unde in Daniele describitur, qualiter secundum ordinem providentiæ Dei juxta exigentiam meritorum hominum, diversis nationibus successive tradita est et ablata monarchia.192021 Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Deus transtulit regna de gente in gentem propter diversos dolos et iram et injustitias.22 Quod autem principes sæculi divisiones quasdam fecerunt terrarum, ex divina providentia ortum habet, cujus dispositione aut permissione cuncta aguntur in terris, præsertim in rebus actibusque humanis.

Præterea Scotus respondendo ad istud, utrum damnificans alium in bonis personæ, videlicet animæ et corporis, teneatur ad restitutionem, inter cetera scribit : Nullus potest alium damnificare in bonis animæ, inducendo ad culpam directe seu necessitando, quum peccatum ex propria voluntate peccantis dependeat; sed indirecte, inclinando, persuadendo, scandalizando, et a bonis actibus retrahendo sive impediendo. Quod qui fecerit, tenetur omni modo sibi possibili ad restitutionem, id est ad ædificationem illius, ut recuperentur in eo bona virtutum. Inducere ergo eum debet efficaciter ad pœnitentiam virtuososque actus. Et si sola inductio non sufficiat, quia facilius est pervertere quam convertere, tenetur per se orando, et aliorum orationes procurando, gratiam conversionis illi acquirere, et item per alios persuasores idoneos ad hoc agendum studere, non tamen pandendo occulta peccata illius. Ex quibus patet, quantum periculum sit et peccatum, alios sollicitare aut inducere ad peccatum, quia vix potest restituere illis quod debet. Et quia bona virtutum quæ abstulit sunt pretiosissima bona, et mala ad quæ induxit sunt pessima mala, et damna gravissima; idcirco, incomparabiliter plus damnificat proximum, qui in istis damnificat eum, quam qui solum in corporalibus rebus.23 Et ergo secundum justitiam tanto plus obligatur restitutionem facere proximis in his quam in aliis.

Si damnificavit autem proximum in bonis corporis, aut intulit mortem aut læsionem citra mortem : et talis læsio vel est irremediabile malum, ut mutilatio; aut remediabile, ut vulneratio simplex. Mutilatio quoque est duplex : una enormis, quæ impedit totaliter actum humanum competentem homini secundum partem abscissam, ut amputatio manus; vel non enormis, quæ non ex toto impedit talem actum, ut amputatio digiti. Videndum est ergo, quid in damnis istis possit juste restitui, et quid inde statutum sit. — Quantum ad primum dico, quod si lex talionis in his omnibus statueretur, justa consisteret, quia difficile est in his aliam dignam recompensationem rependi. Nec tamen ob hoc judaizaremus, quia aliqua præcepta judicialia veteris Testamenti possent a principe christiano, videlicet Papa aut imperatore, institui, atque a Christianis servari, non in quantum per Moysen data, sed quia a christiano principe auctoritatem habente rationabiliter instituta : sicut et princeps unius regni posset populo suo mandare aliquas ordinationes et leges alterius regis ac regni, et una religio aliquas accipit ordinationes ab alia religione. Sic si modo statueretur, quod blasphemi atque adulteri occiderentur, multo justius esset, quam quod ordinatum est ut fures suspendantur, sicut blasphemia et adulteria sunt multo graviora facinora quam sit furtum. Sed clarum est ad quid adspiciant principes christiani : quia ad commodum temporale propriumque honorem magis quam ad honorem et cultum divinum. Ideo gravius puniunt peccata in proximum quam peccata in Deum. — Verumtamen in multis terris pro scelere homicidii pœna talionis infligitur, et juste, quia hoc non solum consonat legi Moysis, imo et legi naturali, et approbatum ac confirmatum est in evangelica lege, Christo dicente : Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit. Et si alicubi non infligitur pœna hujusmodi, expedit homicidæ ut in recompensam exponat se morti pro fidei defensione, seu pro bono communi. Quod si tantam restitutionem noluerit facere, non tamen potest esse a restitutione immunis, sicut fatui quidam absolvunt tales, non ostendentes eis restitutionem pro homicidio eis incumbentem, quasi facilius possit transire homicida, quam (ut ita dicam) canicida aut bovicida: quoniam qui bovem aut canem alterius perimit, non absolvitur sine restitutione. Quod si interfectus sustentavit quosdam propinquos, ut parentes, uxorem aut filios, interfector omnibus illis tenetur ad restitutionem, quantum ipsis abstulit per illius occisionem. — Hæc Scotus.

Qui multa scribit de his, nescio an tam sapienter, quam audenter. Nempe simpliciter asserit et evidenter fatetur, se non videre quod lex aliqua justa potuit ordinare hominem pro solo furto occidi. Et esto (inquit) quod Judæis licuisset pro furto occidere, rigor iste potius revocatus esset per evangelicam pietatem de fure, quam de adultero: sicut et furtum minus peccatum est quam adulterium, juxta illud Proverbiorum: Non grandis est culpa, quum quis furatus fuerit;24 furatur enim ut esurientem repleat animam. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam, id est, vitam amittet, quia lapidabitur juxta legem. — Verumtamen his objici posset, quia in Ecclesia Dei fuerunt de gratia Dei aliqui sancti et justi imperatores, multoque plures sanctissimi summi Pontifices, qui Dei honorem magis quam temporale commodum intenderunt; et tamen nullus eorum instituit, furta et adulteria puniri juxta mensuram enormitatis eorum, ita ut adulter tanto plus puniatur quam fur, quanto gravius crimen est adulterium quam furtum, et ut adulteri potius occidantur quam fures. Periculosum quoque videtur asserere, quod pro solo furto non valeat pœna mortis inferri. Denique leges et plebiscita recte instituuntur secundum exigentiam finis eorum. Finis autem juris civilis est conversatio hominum ad invicem pacifica et quieta. Cui fini quum furtum præcipue adversetur, nisi rigorosissime exterminetur, imo magis quam adulterium, ut videtur, saltem in pluribus terris: sequitur, quod furtum non immerito punitur suspendio. Imo etiam secundum jura canonica, minus peccatum, ut uxoricidium, punitur districtius quam matricidium, eo quod homines non sint proni occidere matrem, sicut uxorem. Sic et major pœnitentia imponitur adolescenti pro fornicatione quam seni, ut infra dicetur.

Insuper addit Scotus: Pro mutilatione enormi et non enormi, non est in Ecclesia restitutio instituta nisi pecuniaria, quæ correspondere debet non solum damno per mutilationem pro tempore toto futuro quo usurus quis esset membro abscisso, sed et expensis appositis in curatione; et ultra hæc etiam placationi ipsius læsi, quæ requireretur, quamvis non esset mutilatio talis: imo et consolationi afflicti, quia perpetua est sibi desolatio de tali mutilatione. Plus etiam ponderanda est desolatio pauperis quam divitis, si magis egebat membro abscisso ad victum necessarium sibi ac suis, quamvis ex alia parte ponderanda sit conditio seu dignitas divitis. Hæc idem.

Præterea de his non nisi perpauca scribit Bonaventura. Et ad hoc, utrum restitutio sit pars satisfactionis, respondet sicut ex Petro inductum est.25 De ipsa vero restitutione quærit, utrum de male acquisitis possit eleemosyna vel debeat restitutio fieri. Respondet: Quædam sunt male acquisita in quibus transfertur dominium, et non competit repetitio; et talia non est necesse restitui, et possunt licite retineri, ut lucrum histrionis pretiumque prostibuli. Et talia possunt in eleemosynam dari, sed recipienda non sunt in oblationem, si sit publicum crimen, propter honorem altaris et confusionem peccati, ut resipiscant. Hinc in Deuteronomio legitur: Non offeres mercedem prostibuli.26 Quædam sunt in quibus non transfertur dominium, et competit repetitio, ut in furto et rapina; et de talibus non potest oblatio fieri, nec eleemosyna, sed restitutio fieri debet. Atque ad hoc genus reducuntur omnia quæ mala fide et injusto titulo possidentur, quia injustus titulus pro nullo habendus est. Malæ autem fidei possessor vocatur qui contra legum interdicta mercatur, ut quæ habentur per usuram et simoniam. Idcirco de talibus non debet eleemosyna fieri.

Si autem quæratur de aleatore, dicendum quod generaliter malæ fidei possessor est, et injusto possidet titulo : idcirco nullatenus potest retinere quod lucratus est, quum talis ludus sit turpis et reprobatus, et contra Deum ac omnia jura. Utrum tamen restituere teneatur, distinguunt aliqui : quia aut ille penes quem lucratus est, talis persona est quæ rebus suis præesse non potest, ut minorennis, pupillus, surdus, mutus aut incurabiliter languidus; et sic restituere obligatur. Si vero sit talis persona quæ amittere potest, tunc aut tractus est ipse ludens et inductus ab illo ad ludendum, aut non. Si tractus fuit ab illo, non tenetur restituere illi, quoniam illi non competit repetitio in vindictam peccati; sed eleemosynam inde facere potest. Si autem ipse ludens traxit illum, tunc ipse non valet inde eleemosynam facere, quoniam restituere obligatur saltem in foro conscientiæ. Nam quamvis nemo velit amittere, tamen qui non vult amittere nec ludere, sed inducitur ad ludendum, minus culpabilis est : idcirco non debet damnificari. Et qui induxit eum, quum sit magis culpabilis, non debet meliorari in aliquo. Nulli tamen licet ex hoc aliquid lucri acquisiti in proprios usus convertere. — Similiter dicendum de torneamentis, quod scilicet in illis pactionibus quas habent inter se, bona non transferuntur in invicem : ideo in usus pauperum convertantur, propter ludi inhonestatem et juris prohibitionem. — Hæc Bonaventura, cujus hoc ultimum verbum de torneamentis, videtur a præhabitis dissentire.27

Insuper de his multa conscribit Antisiodorensis concorditer ad prædicta. Primo, quod restitutio non est pars satisfactionis, sed præambulum ad eamdem. Secundo, quod obligatus ad restitutionem, tenetur restituere statim, si potest, juxta illud Deuteronomii : Quum votum feceris Domino, non tardabis reddere.28 Quum ergo votum statim reddendum sit, eadem ratione furtum et rapina et omne aliud restituendum. Nec licet differre sine voluntate ejus cui quis debet : voluntate (inquam) impetrata non per fraudem. Quidam etenim impetrant fraudulenter, allegantes majorem inopiam, necessitatem seu impotentiam quam sit. Quibus incumbit facere id quod possunt : creditor namque potius vult rehabere partem quam nihil. — Si objiciatur, quia confessio (præsertim exterior) et satisfactio possunt differri, ergo et restitutio; dicendum, quod non est simile, quoniam restitutio est de pure naturalibus moralibus, non autem confessio illa exterior nec satisfactio. Unde nec Papa dispensare potest adversus eam.

Deinde quæritur, an ad restitutionem tenentur currentes cum fure, juxta illud Psalmi, Si videbas furem, currebas cum Ps. XLIX, 18. eo; et Isaiæ primo capitulo, Principes tui infideles, socii furum.29 Currentes autem cum fure vocat communicantes in criminine, de quibus sunt versus præhabiti :

Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

Et respondetur, quod duplex est necessitas, utpote, absoluta et conditionata. Si ergo fur ipse, id est principalis auctor iniquitatis, restituat, currentes secum a restituendi debito absolvuntur; ideo ipsi non tenentur restituere necessario, nisi necessitate conditionata, videlicet si fur non restituat.

Iterum quæritur, an generalis necessitas Ecclesiæ dispenset seu excuset a restitutione, utpote si milites habeant bona injusta, et fides periclitetur in locis fidelium, Christianique occidantur ibidem a perfidis, an Ecclesia dispensare cum militibus queat, quod bona illa retineant ad expendendum ea in subventione fidei atque credentium. Respondetur : Præceptum de restitutione, quum sit de primis et puris moralibus, est immobile: idcirco in nullo casu dispensationem recipit vel admittit, nec dominus Papa potest in hoc dispensare. Unde nec milites nec alii debent in tali causa expendere aliena. Quemadmodum enim Deus non indiget nostro mendacio, ut loquamur pro eo dolos, ut dicitur in Job;30 ita non indiget fraudibus et injustiis, ut pro illo faciamus injuriam aliis.

Amplius, quæritur de illo modo currendi cum fure, qui per participationem fit, dum quis participat furto vel rapinæ: quæ participatio fit variis modis, puta per hereditariam successionem, per dationem, per venditionem et emptionem, aut simili modo. Unde datur hæc regula: Quicumque habet conscientiam rei alienæ, tenetur restituere aut vero domino rei aut ei a quo habet. Qui autem hujusmodi bona per dationem habet, tenetur ea reddere vero domino, cum consensu ejus qui contulit ea sibi, quatenus et ille dator absolvatur a debito illo. Si vero habet ea per emptionem aut venditionem, restituere debet ei a quo habet, ut ipse servetur indemnis: quoniam magis debet providere indemnitati suæ, quam damno alterius. Si vero consumpsit rem illam, non tenetur eam neque æquivalens restituere domino rei, si consumpsit eam ignorans quod esset de jure alterius, nisi in fraudem consumpsisset eam, vel aliis rebus eam admiscuisset, ne posset discerni. Quum autem cognoverit rem illam fuisse alterius, debet satagere ut illi recompensetur. Porro de his qui per violentiam aut furtum recuperant sibi ablata, dicimus quod non tenentur ad restitutionem, dummodo sine scandalo faciant hoc, et hoc saltem secundum judicium populi. Nam Josue per insidias cepit oppidum Hai. Verumtamen, secundum judicium fori exterioris istud non licet:31 quia maximum periculum immineret rei publicæ, si unusquisque præsumeret sibi ipsi justitiam facere.

Quæritur item de acquisitis per simulationem sive hypocrisim, seu per fraudem vel adulationem, an sic acquirens, teneatur ad restitutionem: ut si dives fingat se pauperem, sanus infirmum, hypocrita sanctum. Respondemus, quod non est simile de errore personæ, et de errore fortunæ vel qualitatis. Nam error personæ generaliter impedit dationem, sicut et matrimonium, præterquam in benedictione: nam et Isaac benedixit veraciter Jacob, quem putavit Esau esse. Hinc qui per simulationem paupertatis aliqua acquisivit, quum dives sit, ad restitutionem tenetur; non tamen ei a quo accepit, quoniam non est ille re sua defraudatus, imo a Deo mercedem accipiet, sed rei publicæ quam defraudavit, id est pauperibus. Hypocrita quoque et adulator qui fraude adepti sunt aliqua, ad restitutionem tenentur, quia dolus nemini debet suffragari; non tamen semper ei a quo acquisierunt, sed tunc ei, quando ille est simplex nec adulationem advertit. Si autem non est simplex, sed adulationem cognovit, et tamen dedit illi propter adulationem, non est sibi restituendum, quia indignus est rehabere, sed pauperi. Meretrix quoque si fraude utatur, tenetur restituere quod fraude obtinuit, ut si pingat oculos stibio, et faciem ornet, aut nobilem se simulet. — Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

Prædicta etiam omnia Udalricus in Summa sua collegit, libro sexto, ubi et addit: Dicta de debito restituendo intelligenda sunt, quamdiu subest restituendi facultas: quæ intelligenda est usque ad mendicam paupertatem, vel extremam necessitatem. — Asserit quoque, pro simplici furto non esse infligendam pœnam mortis, nec dimembrationem, et hoc secundum jus positivum atque humanum, sed in exsilium destinandus est aut fustigandus. Quibus verbis addit consulte: Oppositum hujus servatur in multis terris ex consuetudine, quam justam fecit necessitas pacis communis, et incorrigibilitas hominum atque experta malitia plurimorum, id est pronitas ad furandum. Hæc Udalricus.

At vero Durandus, non ille quem hucusque multoties allegavi, qui fuit Ordinis contra legem ludi, nec ludentem provocet.

S. Dominici, sed Durandus Ordinis S. Francisci, cujus Summa sententiosa est valde, et mihi præ ceteris Summis placens, super his in sua disseruit Summa : Multiplex est ludus, quorum unus, de quo nunc sermo, recte vocatur ludus confusionis, ut est ludus taxillorum et aleæ. Qui merito ludus confusionis censetur, quia in ipso bona omnia confunduntur, utpote bona naturæ et gratiæ ac fortunæ, imo et bona gloriæ amittuntur; qui et hominem æterna confusione dignum efficit. Circa quem ludum consideranda sunt quatuor. Primo, quid dicatur aleæ ludus. Respondetur : Ludus aleæ dicitur omnis ludus qui viribus fortunæ innititur. Ludus autem qui non innititur fortunæ viribus, potest in pecunia fieri, secundum modum jam exprimendum, ut fiat sine periculo atque dolo : ff. de Aleatoribus, ubi dicitur : Senatusconsultum vetuit in pecunia ludere, præterquam si quis certet hasta vel pila, jaculo jaciendo, vel currendo, saliendo, luctando vel pugnando, quod fit causa virtutis, id est fortitudinis exercitandæ ad finem honestum. — Ludus autem qui innititur viribus fortunæ, non potest in pecunia fieri, nisi sex concurrant. Primum est congruitas personæ. Clericis namque non licet. Unde aleator publicus et usurarius repelluntur a dignitate obtinenda, consuetudine non obstante : extra de Excessibus prælatorum, Inter dilectos. Tamen in beneficio obtento potest ei episcopus gratiam facere, si se corrigat, alias de jure debet deponi : 14, quæstione 4, capitulo Si quis. Secundum est congruitas materiæ, quia pro esculento et poculento licet : ff. de Aleatoribus, l. Quod in convivio. Tertium est finis, ut non causa avaritiæ fiat, sed recreationis intuitu. Quartum est mensura, quia non licet ludere ultra solidum unum, etiam si multum dives sit lusor : Cod. de Aleatoribus, l. Alearum usus. Quintum est congruitas temporis, ut non tempore luctus aut pœnitentiæ seu communionis ludatur. Sextum est congruitas modi, ut sit sine fraude, et non ministerio. Item punit ludentes, quoniam id quod lucrantur, nequeunt retinere. Similiter punit cogentes ludere, quia multantur pecunia, vel incarcerantur, aut in publica vincula dantur. Et ut tenet opinio, id quod perdit aleator, non potest repetere; sed pauperibus dandum est, quoniam turpitudo vertitur ex parte utriusque. Tamen secundum Raimundum, si lusit invitus, et tractus est ad ludum, reddendum est ei. Et si lucratus est, non tenetur restituere ei a quo tractus est ad ludendum; nec tamen potest tenere, sed debet pauperibus erogare. — Nec obstat prædictis, si lusor dicat, Quamvis ex cupiditate luserim, non tamen feci injuriam proximo, quum et ipse voluntarius accesserit, et idem mihi fecisset, si valuisset. Respondendum est enim, quod invitus et non volens amisit. Quumque ludus iste sit turpis et reprobatus secundum leges, ita quod nec sponsio facta in ipso tenet, quum sit contra Deum et contra omnia jura, nemo potest per ludum istum accipere titulum justum nec bonam fidem. Hinc secundum Ostiensem, nunquam retinendum est lucrum tale : quoniam saltem in judicio contentioso non creditur quin ex cupiditate prodiit ludus, quia pro majori parte fit ita. Et si dicat se non lusisse ex cupiditate, ludat sine denariis. Hæc Durandus.

Qui insuper de restitutione personarum ecclesiasticam administrationem habentium, ait : Prælati et alii ecclesiasticam administrationem habentes, tenentur Ecclesiam reddere indemnem, si prælatus de

Summa Durandi.

Digest. lib. 11, tit. 5, l. 2.

Decret. p. 11.

Digest. lib. 11, tit. 5, l. 4.

Cod. lib. 3, tit. 43, l. 3.

Digest. lib. 11, tit. 5. rebus Ecclesiæ melioravit patrimonium suum; et item si propter nimiam negotiorum suorum sollicitudinem, neglexit bona Ecclesiæ procurare. Videtur quoque teneri de culpa et negligentia sui procuratoris atque vicarii. Porro si de suo expenderit aliquid pro negotiis Ecclesiæ, potest illud repetere, vel heres ejus ex ejus commissione, ut sic fiat recompensatio. Item non deservientes, et tamen accipientes distributiones quotidianas, nisi in infirmitate vel necessitate corporali, aut pro evidenti Ecclesiæ utilitate, ipsarum dominium non accipiunt, sed ad restitutionem tenentur. Idem de anniversario pro mortuis est tenendum. Denique sacerdos aut clericus abutens rebus Ecclesiæ, aut abutitur non serviendo, ut si non fecit residentiam: et sic tenetur restituere fructus perceptos, vel in usus pauperum erogare. Aut abutitur male serviendo, et male servando: et sic aut expendit res ecclesiasticas in peccato mortali, et ad mortale; aut in mortali, sed non ad mortale. Si primo modo, ut si dedit turpibus personis aut mimis aut histrionibus vel joculatoribus, propter peccatum vel carnalitatem favoremve sæculi: sic peccat mortaliter, et ad restitutionem tenetur. Restituere quoque debet ex patrimonio aut artificio, vel rebus quæ datæ sunt ratione suæ personæ: nam alias res tribuere debet pauperibus indistincte, præter victum et vestitum, quia patrimonium Christi est pauperum. Item recipiens Ecclesiam parochialem, non intendens promoveri, sed fructus per annum percipere, dum voluntate mutata promotus fuerit, tenetur ad restitutionem. Imo et qui sic contulit, tenetur Ecclesiam servare indemnem. Si vero expendit in mortali non ad mortale, ut si causa eleemosynæ vel pro sustentatione naturæ contulit aliqua meretricibus, histrionibus, etc., restituere non tenetur: quoniam odienda sunt vitia, non homines. De his quoque qui taliter receperunt propter committendum peccatum, non dubium quin ad restitutionem teneantur; sed non ille qui dedit superiori, quoniam hoc ad Ecclesiæ utilitatem expendit. Conformiter divites et potentes restituere obligantur, quando per fraudes vel minas, vel per importunitatem recipiunt res Ecclesiæ, non propter hospitalitatem aut rationabilem causam. Hæc Durandus.

Qui de his scribit egregie ac diffuse, quæ omnia recitare esset nimis prolixum. Nempe de restitutione pecuniæ simoniace datæ aut receptæ; de restitutione advocatorum quibus illud officium est illicitum, ut sunt religiosi et clerici in sacris constituti; et item de restitutione advocatorum quorum negligentia vel imperitia perditur causa, et qui inidonei sunt ad advocandum, et qui plus justo accipiunt pro mercede, vel causas quas sciunt injustas assumunt; de restitutione etiam ad quam tenentur testes iniqui, judices injusti, imperiti, et qui sine rationabili causa judicium protrahunt in gravamen proximorum; atque de restitutionibus ad quas diversa genera hominum, officiatorum, mercatorum, viatorum, mechanicorum, obligantur, scribit præ aliis plene. In quibus omnibus constat, quod quicumque alium injuste damnificat, defraudat, gravat aut decipit, ad recompensam seu restitutionem tenetur: sicut qui injustis mensuris utuntur, et res suas nimis care vendunt, et qui infideliter serviunt ac laborant. Idem dicendum de medicis qui immoderatum accipiunt lucrum, aut peritiores se ostendunt aut simulant quam sunt, vel ne videantur imperiti, inepta medicamina applicant aut certe nociva. Qui omnes ad restitutionem tenentur, imo interdum rei sunt mortis eorum quibus præsumunt mederi, ut etiam super Genesim scribit Henricus de Hassia.

Sed nunc huic quæstioni terminum imponendo, quæritur primo, quid per ludum aleæ intelligatur. Dicendum, quod pluribus modis accipitur alea. Ait quippe Brachylogus: Alea dicitur ludus quidam seu instrumentum quo luditur, ab Aleo milite sic vocato, qui in bello Trojano ipsum ludum invenit. Sicque videtur species specialissima. Idem dicit Ugutio. Et quidam dicunt, quod sit ludus qui Teutonice vocatur ut non cupiditate ludatur, sed causa reschiffsspiel. Secundo accipitur pro omni ludo qui fortunæ innititur, prout in Summa Durandi et Summa confessorum habetur : et ita videtur esse genus seu species subalterna. Tertio pro ludo taxillorum. Unde tertio Decretalium, titulo de Vita et honestate clericorum, quo dicitur, Clerici ad taxillos et aleas non ludant, glossa quædam interlinearis exponit ly et pro id est. Quarto, secundum quosdam, ludus aleæ nuncupatur omnis ludus qui ex cupiditate ac lucri desiderio exercetur. Quæ acceptio re. — Legi demum in dictis cujusdam, quod quidquid lucratur homo ludendo pro deductione temporis recreationeque virium, universaliter restituere obligatur. Ad quod allegat Bernardum et Thomam, et nescio an nomine Bernardi denotet S. Bernardum. Sed puto quod a nullo eorum hoc dictum sit, nec a Bernardo jurista. Quod enim hujusmodi ludo quis lucratur, potest esse juste lucratum, sicut et ille ludus potest licite fieri, imo et virtuose virtute eutrapeliæ. Et si fiat pro esculento poculentove sobrio, aut pro nummo non ultra solidum, nec cupiditate, sed rationabili causa, non tenetur lucrans restituere tale lucratum. De hac materia quoque scripsi in tractatu de Regimine curatorum.

Itaque id quod homo lucratur ludo illicito, lucratur et acquirit illicite : idcirco id restituere debet, aut in pios usus convertere. Quæ autem requirantur ad hoc Cf. p. 413 C. quod ludus sit licitus, modo in ista expressum est quæstione. Dictum est quoque, qui Cf. p. 406 B. ludi ex se ipsis exsistant illiciti et in jure prohibiti, utpote hi qui innituntur principaliter aut præsertim fortunæ, ut ludus taxillorum et alearum. Qui autem viribus, arti seu industriæ innituntur, in jure permittuntur, et liciti perhibentur, dum in eis illa serventur quæ jam dicta sunt requiri ad hoc quod ludus sit licitus. Nec aliquis ludus ex sua specie tam licitus est censendus, quin ex immoderato affectu ludendi vitiosus reddatur. Et item si per ipsum præcepta Dei aut Ecclesiæ negligantur, sicut in his qui tempore divini ludunt officii quod audire aut facere obligantur. Verumtamen quidam juristæ dicere audent, quod ludus taxillorum et aleæ universaliter non exstet prohibitus, quum tamen in multis utriusque juris locis prohibitur. Idcirco securius est simpliciter sic tenere. Attamen hi qui dicunt ipsum universaliter non esse prohibitum, addunt quod non liceat taliter ludere, nisi pro esculento et poculento, utique moderato et sobrio : et si aliquo modo pro pecunia, non tamen ultra solidum unum; ita tamen, ut non cupiditate ludatur, sed causa recreationis honestæ ac licitæ. Verum juxta præhabita, tutius est hoc modo ludere ludo non prohibito in aliquo jure, et ne occasione ludi taxillorum seu alearum specie tenus seu opinative liciti, deveniatur ad immoderantiam et excessum in ludo illo. — Insuper diebus festivis specialiter est illicitum ludis insistere, et ludendo quidquam lucrari, præsertim ex cupiditate seu desiderio lucri, quum nec tunc liceat per officia mechanica in se licita lucris vacare. — Legi demum in dictis cujusdam, quod quidquid lucratur homo ludendo pro deductione temporis recreationeque virium, universaliter restituere obligatur. Ad quod allegat Bernardum et Thomam, et nescio an nomine Bernardi denotet S. Bernardum. Sed puto quod a nullo eorum hoc dictum sit, nec a Bernardo jurista. Quod enim hujusmodi ludo quis lucratur, potest esse juste lucratum, sicut et ille ludus potest licite fieri, imo et virtuose virtute eutrapeliæ. Et si fiat pro esculento poculentove sobrio, aut pro nummo non ultra solidum, nec cupiditate, sed rationabili causa, non tenetur lucrans restituere tale lucratum. De hac materia quoque scripsi in tractatu de Regimine curatorum.

Postremo Henricus in suis Quodlibetis circa hæc plurima sciscitatur ac loquitur, primo interrogans, utrum qui acquisivit ecclesiasticum beneficium per simulationem atque hypocrisim, teneatur resignare seu restituere illud.32 Videtur quod imo, quoniam non intravit per ostium, quod est Christus, ergo intravit sicut fur et latro, Christo ipso protestante :33 Qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Sed fur et latro restituere obligantur furtive et latrocinanter acquisita. In oppositum est, quod Jacob simulatione quadam procuravit se benedici a patre suo.34 — Dicendum, quod in collatione ac receptione ecclesiasticorum beneficiorum curandum est, ut dignis idoneisque donentur, ne dans sit personarum acceptor, et recipiens mercenarius. Distinguendum est ergo. Aut enim recipiens simulavit se, quatenus dans adspiceret ad hoc quod simulavit, et ob hoc beneficium sibi conferret, et ipse dans in conferendo ad illud respexit. Aut iste propter aliud se simulavit, nec conferens dedit adspiciendo ad simulationem, sed ad hoc quod simpliciter fuit idoneus. Aut iste simulavit ut ille ad simulationem adspiceret, ille tamen ad eam non adspexit; vel econverso ille ad eam adspexit, sed iste non simulavit ad hoc. Si primo modo, nullo modo tenetur ad restitutionem, quoniam simulatio fuit beneficii collationi impertinens. Si secundo modo, aut ergo simulatio fuit de eo quod est simpliciter bonum, per quod scilicet persona apta est beneficio ac Dei servitio, ut est actus virtutis; aut simulatio fuit de eo quod indifferens est, atque impertinens ad Dei obsequium, ut sunt favor et amicitia humana. Si primo modo, etsi conferens ad illud respiciat quod simulatur, quoniam tamen nemo sanæ mentis in conferendo respiceret ad illud in quantum simulatur, sed solum in quantum æstimatur inesse, ad quod æstimandum ille se simulat : quamvis ergo iste perversa intentione simulat seu confingit in se esse quod non est, attamen quia conferens in conferendo respicit ad id quod vere credit inesse, confert bene et sancte; ille vero qui sic se simulando beneficium obtinet, si alias sit idoneus, peccat tamen in illa simulatione ac prava intentione qua per simulationem intendit beneficium adipisci : ideo inde pœnitentiam agere debet, sed resignare beneficium non tenetur. Estque simile de illo qui alias idoneus est beneficium obtinere, et offert munus prælato ut sibi beneficium conferat : quod ille respuens non acceptat, vel si acceptat, non tamen propter illud beneficium illi largitur, sed pro eo quod alias est idoneus. Unde si ita se simulans, alias non esset idoneus, peccaret dupliciter : utpote simulando, et beneficium sibi incompetens acceptando. Prælatus quoque multum peccaret si eum indoneum sciret. Ad restitutionem tamen non tenetur ille, nisi ita sit, quod mortaliter peccet omnis qui beneficium tenet ad quod est et esse se scit inidoneum ad serviendum : quilibet namque tenetur removere a se quod tenet se in peccato mortali. Porro si simulatio fuit de his quæ pertinent ad favorem amicitiamque carnalem, quæ pertinent ad bona personalia tantum, et ideo sunt quasi munera oblata a lingua vel ab obsequio : hinc credo, quod in isto casu peccat dans, tanquam personalum acceptor, et quantum in ipso est, simoniacus fit ; et recipiens simoniam quamdam incurrit, ac restituere obligatur. Hæc Henricus.

Quibus objici potest, quod nullus idoneus est beneficium ecclesiasticum obtinere, nisi sit membrum et servus Christi : imo ut Guillelmus Parisiensis, Udalricus, Joannes quoque in Summa confessorum, multique alii dicunt, qui in mortali peccato novit seu merito sciret se esse, peccat mortaliter instando pro beneficio, quum sit illo indignus. Qui ergo per simulationem intendit beneficium consequi, eo ipso quo tam impius simulator consistit, beneficio est indignus.

Insuper quærit Henricus Quodlibeto sexto, utrum habens apud se rem restituendam, teneatur eam restituere statim. Ad quod respondet satis concorditer ad prædicta, videlicet quod ita sit regulariter generaliterque loquendo, quamvis interdum ita non sit in casu, ut si is cui restituendum esset, sit impos mentis, etc., ut supra.

Iterum quærit, utrum recipiens aliquid ab eo cujus bona sunt partim juste partim injuste acquisita, restituere teneatur. Circa quod multipliciter distinguit et subdistinguit : quoniam bona illa aut ab invicem sunt distincta, ita quod dominus novit quid habeat juste, quid injuste; aut unum non est separatum ac distinctum ab alio, ita quod dominus nescit quid habeat juste, quid injuste. Et similiter de recipiente est distinguendum : quia aut novit quid ille juste, quidve injuste possideat. Et si quid recipit quod scit illum injuste habere, ad q. 24.

Cf. p. 407 C.35 restitutionem tenetur. Si autem ignorat hoc, excusatur quousque cognoverit. Quod si noverit bona illa non esse ab invicem distincta ac separata, nec unum posse discerni ab alio, peridem est ac si omnia essent injusta. Si autem dans alteri bona injusta, intendit de bonis suis justis facere recompensam, potest recipiens datum sibi tenere. Si vero dans intendit recipientem obligare cum dono illi dato, ad id ad quod ipse dans exstitit obligatus, recipiens restituere obligatur. De his scribit prolixe.

Amplius quærit, an recipiens aliquid pro mutuo sine pactione, ad restitutionem teneatur.36 Respondet, quod si intendebat aliquid ultra mutuum capere, illicite recipit ultra mutuatum. Si autem hoc non intendebat, nec attraxit ad mutuandum a se intuitu commodi sui, et alter sibi aliquid præbet sponte ex benevolentia in recognitionem beneficii sibi impensi, potest illud ita recipere. — De his quia jam multa sunt dicta, pertranseo.37

Quærit item Quodlibeto octavo, utrum res præscripta bona fide, quum constiterit de mala fide, tenens eam teneatur restituere eam illi ad quem alias pertineret de jure.38 Ad quod diffuse et eleganter respondet, tangendo de hoc opiniones superius tactas;39 et magis videtur consentire opinioni dicentium, quod tenens rem illam, tenetur in casu proposito restituere eam: et hoc, secundum jus canonicum, quamvis non secundum jus civile, nec aliter tatus sit.

Footnotes

  1. Luc. xix, 8. ↩

  2. Exod. xxii, 1. ↩

  3. art. 2. ↩

  4. art. 3. ↩

  5. art. 5. ↩

  6. art. 6. ↩

  7. art. 8. ↩

  8. Digest. lib. 50, tit. 17. ↩

  9. Luc. vi, 35. ↩

  10. Digest. lib. 47, tit. 2, l. 43 § 4. ↩

  11. II Reg. xvi, 21-23; xvii, 1-3. ↩

  12. Dan. II, 21. ↩

  13. Jer. XXVII, 5. ↩

  14. Deut. II, 9, 19. ↩

  15. Deut. XXVII, 7. ↩

  16. Deut. XXXII, 8. ↩

  17. Ibid. XXXII, 8. ↩

  18. Act. XVII, 26. ↩

  19. Dan. V, 18, 20. ↩

  20. Gen. XI, 8, 9. ↩

  21. 1 Par. I et seq. ↩

  22. Eccli. x, 8. ↩

  23. Matth. xxvi, 52. ↩

  24. Prov. vi, 30, 32. ↩

  25. p. 401 A. ↩

  26. Deut. xxiii, 18. ↩

  27. Cf. p. 406 B. ↩

  28. Deut. xxiii, 21. ↩

  29. Is. 1, 23. ↩

  30. Job xiii, 7. ↩

  31. Josue viii, 4-19. ↩

  32. Quodl. IV, q. 30. ↩

  33. Joann. x, 1. ↩

  34. Gen. xxvii. ↩

  35. q. 25. ↩

  36. q. 26. ↩

  37. Cf. p. 403 B. ↩

  38. q. 22. ↩

  39. Cf. p. 407 C et s. ↩

Chapter 139 of 283