Quæstio 3
Quæritur quoque, An satisfactionem oporteat fieri per opera pœnalia; et utrum cuncta pœnalia et adversa quæ servis Dei contingunt, sint satisfactoria eis, si æquanimiter tolerentur; ac quæ et quot sint satisfactoria opera.
Videtur quod non oporteat opera satisfactoria esse laboriosa, dura, pœnalia, quia ut ait apostolus Jacobus, caritas operit multitudinem peccatorum.1 Caritas ergo potissime satisfactiva est, quæ etiam maxime placat offensum. — Secundo, quanto opera satisfactoria ex majori veniunt caritate, tanto sunt delectabiliora, et etiam magis satisfactoria, reconciliativaque Deo: quia ut dictum est, sine caritate satisfactoria esse non valent.
Insuper videtur quod adversa et aspera non sint satisfactoria, quoniam promereri consistit in actione, non in passione; atque in his quæ voluntarie agimus, non in his quæ necessario sustinemus, et quæ bonis ac malis communia sunt, cujusmodi sunt flagella quæ accidunt nobis.
Videtur quoque quod opera satisfactoria non solum sint tria hæc, oratio, eleemosyna, jejunium. Nam peregrinationes, disciplinæ, vigiliæ, sunt satisfactiones pro culpis, quemadmodum tria illa: imo quum oratio sit actus spiritualis dulcis ac animæ refectivus, in tantum ut S. Jacobus protestetur, Tristatur aliquis vestrum?2 oret æquo animo et psallat; non videtur inter opera satisfactoria esse ponenda. — Rursus, lacrimatio præsertim satisfactoria est pro culpis. Item ipsa contritio et confessio sunt satisfactivæ pro vitiis, et satisfactiones pro ipsis: ergo satisfactio non differt a contritione et confessione.
Circa hæc scribit Albertus: Satisfactio non dicitur hic omne illud quod solvit culpam aliquo modo, aut pœnam debitam culpæ, sed illud quod injunctum est et taxatum vi clavium secundum sacerdotis arbitrium. Illa enim pœna voluntaria est simpliciter, et ordinata secundum quantitatem delicti. Verum in contritione et confessione sunt pœnæ, videlicet dolor in contritione, et pudor in confessione, quæ sunt pœnæ ex natura corrupta inflictæ pro peccato, nec taxantur nec limitantur secundum tempus certum: imo quanto majores sunt, tanto est melius, dummodo discretum et rationabile exstet obsequium. Hinc quamvis per eas peccatum expietur, non tamen sunt satisfactoriæ secundum judicium atque arbitrium fori confessionis. Idcirco hæc pars quæ est satisfactio, ab ipsis distinguitur. Præterea, dolor in contrito, et pudor in confitente, non dicunt nisi pœnam interiorem. Satisfactio vero est etiam foris in conspectu Ecclesiæ seu ministri: propter quod tunc totus homo punitur, quoniam pœna interior redundat extrinsecus, et manifestatur in corpore. Ob hoc, ut aliqui dicunt, hæc pars pœnitentiæ satisfactio præcipue nominatur. Prima tamen solutio est melior, quia ut dictum est, satisfactio respicit judicium arbitrii voluntatis divinæ. Hæc Albertus.
Porro Thomas diffusius loquens: Satisfactio, inquit, respicit ad culpam præteritam, pro qua per ipsam fit recompensatio, et ad culpam futuram, a qua per satisfactionem præservamur; et quantum ad utrumque exigitur quod satisfactio per opera fiat pœnalia. Recompensatio quippe offensæ importat quamdam adæquationem, quam oportet esse ejus qui offendit, ad eum qui offensus est. Adæquatio autem in humana justitia attenditur per subtractionem ab uno qui habuit plus justo, et per additionem ad alterum cui subtractum est aliquid. Quamvis autem Deo, quantum est ex parte sui, nil subtrahi possit; tamen peccator, quantum in se est, subtrahit aliquid Deo, utpote debitum honorem et cultum. Unde oportet ad hoc quod recompensatio fiat, quod aliquid subtrahatur a peccante per satisfactionem, quod cedat in Dei honorem. Sed opus bonum ex hoc quod hujusmodi, non subtrahit aliquid ab operante, imo potius perficit ipsum. Ad hoc ergo quod opus sit satisfactorium, oportet quod sit bonum, ut cedat in Dei honorem, et pœnale, quatenus peccatori aliquid subtrahatur, puta aliquid delectationis aut corporalis quietis. Conformiter pœna præservat a culpa futura, quia non facile homo ad peccata revertitur ex quibus pœnam perpessum se recordatur. Ideo pœnæ sunt medicinæ, et earum timore homo a peccatis retrahitur.
At vero recompensatio offensæ præteritæ fieri potest ab eo qui offendit, et item ab alio. Quumque ab alio fit, magis sortitur rationem vindicationis quam satisfactionis. Sed quando fit ab offensore, proprie satisfactio appellatur. Itaque si flagella quæ pro peccatis divinitus infliguntur, fiant aliquo modo ipsius patientis, ita quod acceptantur ab eo, et patienter feruntur pro peccatis ad Dei honorem, rationem satisfactionis accipiunt; non autem, si ei omnino displiceant. Hinc teste Augustino, quemadmodum ex eodem igne aurum rutilat, et palea fumat; ita eisdem flagellis boni purgantur, et mali per impatientiam inquinantur. Quamvis autem flagella seu pœnæ respectum habeant ad culpam præteritam, non tamen semper ad culpam personæ, sed frequenter ad culpam naturæ. Nempe si in natura humana non præcessisset aliqua culpa, non fuisset secuta aliqua pœna. Sed quoniam culpa in natura præcessit, dum personæ alicui pœna a Deo infertur sine culpa personæ, hoc fit ad meritum virtutis, et ad cautelam peccati sequentis.
De enumeratione demum operum satisfactoriorum dicendum, quod quum satisfactio debeat aliquid nobis subtrahere ad Dei honorem, et non habeamus nisi tria bona, videlicet bona animæ, bona corporis, et bona exteriora, quæ sunt bona fortunæ: hinc ex bonis fortunæ aliquid nobis subtrahimus per eleemosynam, et ex bonis corporis per jejunium. Ex bonis autem animæ non oportet ut aliquid nobis subtrahamus quantum ad essentiam, vel quantum ad diminutionem ipsorum, quia per ea efficimur Deo accepti; sed per hoc quod ea submittimus Deo totaliter: quod fit per orationem. Competit quoque hic numerus ex ea parte qua satisfactio causas peccatorum excidit, quia radices peccatorum sunt tres:3 concupiscentia carnis, contra quam est jejunium; concupiscentia oculorum, contra quam ordinatur eleemosyna; et superbia vitæ, contra quam est oratio. Quamvis quoque oratio dulcis sit, præsertim oratio contemplativorum, attamen oratio pro peccatis, in quantum gemitus et lacrimas habet, est aliqualiter afflictiva. In refrenatione quoque distractionum ac cordis custodia tempore orationis, labor consistit. Quamvis etiam quodlibet horum trium per appropriationem contra aliquod speciale malum seu vitium adaptetur, nihilo minus omnia tria contra singula vitia valent. Ideo ei qui non potest unum eorum peragere, aliud injungatur. Et præcipue eleemosyna potest aliorum vices supplere: nam et alia satisfactionis opera meretur homo sibi communicari ab eis quibus eleemosynas tribuit. Alia quoque satisfactionis opera ad tria hæc reducuntur. Quidquid enim ad afflictionem corporis pertinet, refertur ad jejunium; et quidquid ad proximi utilitatem expenditur, eleemosynæ rationem sortitur et ad eam reducitur; omnis etiam latriæ cultus sub oratione comprehenditur. Unde et unum ac idem opus potest habere plures rationes satisfaciendi. — Hæc Thomas in Scripto. Eadem Petrus.
Concordat Richardus, et addit: Opus vocatur pœnale dupliciter. Primo, ex genere operis. Secundo, ex parte operantis. Loquendo de opere pœnali primo modo, satisfaciendum est pro peccato per facta pœnalia, tam propter emendationem culpæ præteritæ, quam propter præervationem a culpa futura. Culpæ namque debetur pœna; pœnæ quoque, secundum Philosophum, sunt medicinæ non tantum curativæ, sed item præservativæ. Loquendo autem de opere pœnali secundo modo, non oportet: quia frequenter opera ex genere suo pœnalia, sunt delectabilia ex caritate fervida operantis. Insuper sustinens flagella, sive immissa per justam operationem, cujusmodi sunt omnia illa quæ Deus infligit, sive per actionem injustam, ut ea quæ Deus juste permittit ab injustis infligi, non satisfacit ea sustinendo, in quantum patiens tantum: quia sic sua voluntas nequaquam cooperatur ad ea ut activum principium; oportet autem ut voluntas ejus qui meretur, sit activum principium meriti. Sed in quantum voluntas patienter et pia intentione sustinet ea pro suis demeritis, sic sunt sustinenti satisfactionis materia. Formaliter autem ipsa satisfactio in actu voluntatis consistit. Flagella demum quæ ipsemet Deus infligit, majorem habent efficaciam inclinandi voluntatem ad bonum, quam illa quæ non immittit, sed permittit inferri. Hæc Richardus.
At vero Bonaventura: Satisfactio, ait, fit per pœnalia opera quadruplici ratione. Prima, quia in satisfactione est ablati honoris redditio. Hinc pœnitens debet honorem istum reddere Deo magis, quam si non abstulisset eumdem: unde oportet ut non tantum famuletur Deo per bonam operationem, verum etiam se ipsum dejiciat per pœnarum spontaneam assumptionem. Secunda ratio, quoniam satisfactio est deordinati ordinatio: quod quum deordinatum est per culpam, optime ordinatur per pœnam. Tertia, quia est infirmi curatio: pœnitens enim ante infirmatus per delectationem caloris, curatur per pœnalitatem algoris. Quarta, quoniam ibi est persolutio debiti. Quumque peccator sit debitor pœnæ, debet per pœnam satisfacere, sicque Deo debitum honorem impendere. Est etenim multiplex debitum ita colendi Deum. Unum, proveniens ex beneficiis desuper datis: quod per gratiarum actionem implemus. Secundum, proveniens ex divino mandato: quod implemus per obedientiæ exsecutionem. Tertium, ex majestatis imperio: quod debitum implemus per latriæ adorationem. Quartum, quod provenit ex peccati contractione: cui satisfacimus per pœnitentialem nostri punitionem.
De operibus autem satisfactionis sciendum, quod quodlibet horum trium, oratio, jejunium, eleemosyna, tripliciter sumitur, scilicet: proprie, communiter, communissime. Proprie oratio est ascensus mentis ad Deum, ad aliquid degustandum vel impetrandum aut exsolvendum; communiter oratio dicitur, secundum quod comprehendit omnem actum contemplativæ vitæ ad Deum relatum, utpote meditationis, lectionis; communissime, secundum quod comprehendit omnem actum bonum, juxta quod dicitur: Non cessat orare, qui non cessat bene facere. Jejunium quoque proprie nuncupatur afflictio carnis secundum gustum; communiter vero, omnis afflictio carnis in vigiliis, disciplinis, flagellis; communissime autem, abstinentia ab omni peccato mortali, ut dicit Isaias:4 Hoc est jejunium quod elegi: dissolve colligationes impietatis, etc. Similiter eleemosyna proprie est opus pietatis impensum proximo ad relevandum ejus indigentiam corporalem; communiter, omne opus pietatis exhibitum proximo, sive sit corporale, sive spirituale; communissime, omne opus misericordiæ impensum sibi ipsi vel proximo, secundum quod asserit Augustinus: Eleemosyna hominis debet incipere a se ipso, juxta illud Ecclesiastici:5 Miserere animæ tuæ, placens Deo.
Itaque tria hæc sumpta communiter, non proprie nec communissime, sunt partes satisfactionis: quorum sufficientia sumitur secundum appropriationem, et secundum proprietatem. Secundum appropriationem, juxta triplicem radicem peccandi, quæ est concupiscentia carnis, etc., ut dictum est. Secundum proprietatem vero Cf. p. 394 B. sic sumitur: Omne opus pœnale aut ordinat nos ad Deum, et sic est oratio; aut ad nos, sic est jejunium, quo maceratur propria caro; aut ad proximum, et ita est eleemosyna. Aliter accipitur sufficientia ista secundum appropriationem: quoniam per orationem Deo reconciliamur; oratio autem duas, quibus ascendat ad Deum, debet habere alas, puta jejunium et eleemosynam, juxta illud in Tobia: Bona est Tob. xu, 8. oratio cum jejunio et eleemosyna, etc. Unde Augustinus in libro de Sermone Domini in monte: Si vis orationem tuam volare in cœlum, fac ei duas alas. Accipitur quoque sufficientia ista penes vitam activam et contemplativam: ad activam pertinet eleemosyna, ad contemplativam oratio; jejunium ad utramque, et ad utramque expedit ac disponit. — Hæc Bonaventura.
C Præinductis consonant scripta Antisiodorensis, dicentis: Tres sunt species satisfactionis: oratio, quæ tollit pondus superbiæ; jejunium, quod tollit pondus luxuriæ; eleemosyna, quæ tollit pondus avaritiæ. Quibus sublatis, oratio celerrime volat in cœlum. Iterum ait: Nihil est satisfactorium, nisi aliquo modo pœnale; idcirco oratio quæ nihil pœnalitatis habet, sed tota delectabilis est, ut oratio viri contemplativi pro gaudiis regni cœlestis, non est satisfactoria. — Hæc ille in Summa, de quorum veritate plenius dictum est.
D Postremo Scotus: Satisfactio, inquit, proprie dicitur operatio exterior laboriosa seu pœnalis, sponte assumpta ad puniendum peccatum suum, ad placandum Dei offensam; vel est passio seu pœna voluntarie tolerata pro causa illa. Si autem aliquis non sit bene dispositus ad suscipiendum et exsequendum unum horum operum satisfactoriorum, quamvis sibi appropriate corresponderet juxta exigentiam suæ culpæ, tunc debet ei sacerdos injungere aliud ad quod conspicit eum magis dispositum ac potentem. Ad quod necessaria est confessori magna discretio, ut si pauperi confitenti de furto, injungenda esset eleemosynarum largitio, ad quam ex sua inopia exsistit ineptus. Similiter, si dives lapsus sit in vitia carnis, propter quæ injungendum esset jejunium, ad quod si inveniatur involuntarius, vel probabile sit quod illud cito dimitteret, injungenda est ei oratio et eleemosynarum collatio. Si autem nulam pœnitentiam velit subire, et tamen dicit se displicentiam de suis habere pecatis ac firmum propositum non recidivandi, absolvendus est, non remittendus, ne cadat in desperationem; et insinuanda est sibi pœnitentia sua, et hortandus est ut velit eam implere in se vel in sua æquivalente. Atque dicendum est ipsi, quod nisi adimpleat eam hic, oportebit ad minus eam implere in purgatorio. Unde de Is. xlii, 3. Christo est prophetatum: Arundinem conquassatam non conteret. Hæc Scotus.
Sed quum satisfactio sit pars pœnitentiæ, non apparet quod nolens aliquam satisfactionem pœnitentialem assumere, sit absolvendus, præsertim quum sit hoc evidens signum impœnitentiæ, quantumcumque dicat se pœnitere. — Et si objiciatur, quod Christus mulieri in adulterio deprehensæ satisfactionem nullam injunxit, Cf. p. 384 A. respondet Antisiodorensis, quod Christus vidit eam perfecte punitam per contritionem et erubescentiam quam passa fuit coram tam multis. Interdum namque sufficit contritio ad totam pœnam delendam. Sed quia sacerdos non videt an sit tanta confitentis contritio, ideo pœnitentiam aliquam illi injungit.
Footnotes
Chapter 138 of 283