Skip to the text

Quæstio 1

Circa hæc quæritur primo, Utrum damnati ex deliberatione velint se non esse, et omnino malint non esse quam tot pœnis affligi.

Videtur quod non, quoniam omne ens, potissime rationem habens, naturaliter appetit esse, et refugit ac abhorret non esse; quod autem inest a natura, inseparabiliter adest, nec ad oppositum quis assuescit. — Iterum, Augustinus libro de Libero arbitrio loquitur: Considera quantum bonum est esse, quod et beati ac miseri volunt. Melius enim est esse et miserum esse, quam omnino non esse. Ratio quoque Augustini ibidem est: Præelectio supponit electionem; sed non esse non est eligibile, quum nihil sit et naturaliter horreatur.

Apoc. IX, 6. In oppositum est illud in Apocalypsi: In diebus illis desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis. — Aliqui etiam in hoc mundo cupiunt, imo et inferunt sibi mortem, ut hujus vitæ evadant miserias et tormenta; quæ tamen multo minora sunt pœnis calamitatibusque inferni. — Rursus, in Ecclesiastico habetur: O mors, quam bonum est judicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus!1

Ad hoc Thomas respondet: Non esse potest dupliciter considerari. Uno modo, per se: et sic nullo modo potest appetibile esse, quum nullam boni habeat rationem, imo sit pura et mera boni privatio. Secundo, in quantum est ablativum pœnæ ac terminativum miseræ vitæ: et ita, non esse rationem quamdam boni sortitur, quoniam malo carere est aliquod bonum, ut quinto Ethicorum fatetur Philosophus. Unde de proditore dixit Salvator: Bonum ei esset, si natus non fuisset homo ille. Et super illud Jeremiæ, Maledicta dies in qua natus sum, dicit glossa Hieronymi:23 Melius est non esse quam male esse. Sicque damnati possunt eligere et præeligere non esse, etiam deliberativa ratione, quam in tot ac tantis miseriis esse. Hinc auctoritas Augustini intelligenda est, quod nec miseri possunt velle non esse per se, prout non esse est pura essendi privatio; sed per accidens appeti potest, ut est miseriæ finis atque corruptio. Unde et nono Ethicorum testatur Philosophus, quod quamvis esse ac vivere sint omnibus per se appetibilia, in quantum hujusmodi; attamen esse et vivere in miseriis, et impie vivere, non est appetibile. Potissime autem esse et vivere in tot et tantis miseriis sine fine et sine spe evadendi, est in infinitum fugibile ac horrendum. Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus, nec addit nisi quod damnati voluntate absoluta non cupiunt non esse, sed voluntate conditionata. Et per hoc B. Augustini solvuntur auctoritates.

Porro Richardus:Damnatos, inquit, velle non esse, dupliciter intelligi potest, scilicet, aut voluntate naturali, aut deliberativa. Primo modo non volunt nec velle possunt non esse : quoniam esse in pœna, melius est quam nihil esse, quum in nihilitate nulla penitus sit bonitas. Et ut dicit Philosophus secundo de Generatione, in omnibus melius est desiderare naturam, loquendo de melioritate naturali. Loquendo autem de voluntate deliberativa, contingit aliquid velle tripliciter, utpote : per se et primo, item per se et non primo, atque per accidens. Primo modo, quidquid voluntas vult, vult sub ratione boni positive. Secundo modo vult carentiam mali, etiam si in illa non apprehendatur aliqua positiva ratio boni : carentia enim mali est appetibilis per se, non tamen primo, quia non appetitur nisi quoniam ordine naturæ prius appetitur bonum. Tertio modo voluntas deliberativa appetere potest non esse, in quantum ad non esse sequitur carentia mali; sed primo et secundo modis damnati non volunt non esse, ut patet de se. Hæc Richardus.

Qui etiam quærit, utrum damnati debeant velle non esse. Ad quod respondet : In damnatis perpenditur malum culpæ in quo sunt obstinati, et malum pœnæ cui sunt perpetuo deputati. Et per respectum ad malum culpæ, potius deberent secundum rectam rationem velle non esse quam sic esse, quia magis tenentur Deum quam se ipsos diligere. Per respectum vero ad malum pœnæ, quæ justa est et a Deo inflecta, non deberent velle non esse ad hoc ut pœnam evaderent. Nobilior enim participatio Dei est esse quam gaudium : imo secundum Dionysium quinto capitulo de Divinis nominibus, inter omnes participationes divinas esse est nobilior, sumendo alias cum præcisione quantum ad illud quod dicunt ultra esse. Rursus, in non esse nullum est bonum, in pœna autem est aliquod bonum. — Hæc Richardus. Contra quæ objici posset, quod naturale est voluntati creatæ appetere gaudium, velle beatitudinem, refugere pœnam, atque optare bene esse : quibus omnibus contrariatur esse in tam inæstimabili calamitate sine fine et spe evasionis. Verum de his dictum est plenius super secundum, tractatu de dæmonibus.

Cf. t. XXI, p. 390 A.

Præterea Bonaventura : Aliqui (inquit) respondent, quod damnati mallent non esse quam sic esse; sed appetitus eorum est indiscretus, et inordinatus, atque phantasticus, quoniam appetit quod sibi nocivum est, instar febricitantis qui appetit corruptiva, qui appetitus non venit ex natura, sed ex phantastica imaginatione, quia existimat sibi prodesse quod nocet. Ita damnati, quia imaginantur se habituros quietem, si omnino non essent, appetunt potius non esse quam esse in pœnis. Et hoc videtur dicere Augustinus libro de Libero arbitrio. Sed et Salomon :4 Feliciorem (inquit) utroque judicavi eum qui nondum natus est. Et increata Sapientia protestatur : Melius erat ei, si natus non esset.5 — Ideo aliter est dicendum, quod non esse nullo modo est appetendum appetitui recto, similiter nec esse damnatum, aut esse infelicem. Et si horum aliquid appetatur, phantasia est, non ordinatio naturæ : imo unumquodque eorum est fugiendum. Quumque se habeant sicut excedentia et excessa, utrumque altero magis est fugiendum diversis respectibus. Nempe quum non esse adimit totum bonum, pœna partem, magis fugiendum est quam pœna. Pœna autem quum sit diuturnior, puta æterna, conversio autem in non esse sit momentanea; ideo quoad hoc, magis appetendum est non esse quam esse in pœnis, sicut reus potius vult decollari quam secari et uri. Simpliciter tamen loquendo, quia corruptio in non esse in infinitum excedit intensive, in infinitum (inquam) secundum proportionem, pœna vero in infinitum excedit extensive secundum veritatem; ideo credo quod si poneretur in optione damnati seu non damnati, magis appetendum esset prorsus non esse quam in æternum torqueri, loquendo de appetitu refugiente incommodum. Nam hoc judicat mens tolerabilius esse. Verumtamen secundum rationem boni honesti, quoniam cruciatus spiritus iniqui est ad gloriam Dei, malle debent subjacere suppliciis ad continuam Dei laudem, quam per omnimodam corruptionem illa effugere. Ipsi tamen simpliciter mallent non esse. Hæc Bonaventura.6

Insuper Henricus primo Quodlibeto: Ut omnes (inquit) hujus quæstionis sinus excutiamus, sciendum quod duplex est miseria: una pœnæ, alia culpæ. Et de utraque quæstio habet difficultatem. Et quoad miseriam pœnæ, tractat eam Augustinus libro de Libero arbitrio; quantum ad miseriam culpæ, Philosophus quarto et nono Ethicorum. Itaque (ut recitat Augustinus) quidam dixerunt, quod non esse magis esset eligendum, quantum est ex parte eligibilis, quam esse pœnale; et etiam ex parte eligentis, ita quod homo magis debet eligere non esse quam esse pœnale. Sed quod modo contrarium accidit, contingit ex duplici causa. Prima est, quod homo magis vult miser esse quam non esse, ne post non esse exsistat miserior: sicque minorem miseriam præfert majori. Alia est, quoniam homo dicere potest: Malo miser esse, quia jam sum, et ideo non possum aliter mihi consulere; si autem priusquam essem, potuissem mihi aliter consulere, eligere deberem potius non esse quam miser esse. Contra istos ostendit Augustinus, quod non esse, quantum est in se, nullo modo potest esse magis eligibile quam miserum esse, sed econtra: quia non esse privat omnem rationem boni, non autem miserum esse. Secundo ostendit, quod similiter ex parte eligentis homo non debet magis eligere non esse quam miserum esse: quoniam non esse non est melius quam miserum esse; et iterum, quoniam homo non est melior quum pertingit ad non esse, quam dum pertingit ad miserum esse. Simpliciter ergo dicendum et absolute, quod magis eligendum est esse in pœnis, et melius tam ex parte eligibilis quam ex parte eligentis, quam non esse.

A Verumtamen, ne credatur quod omnino non esse, nullo modo possit magis eligi quam in pœnis esse, consequenter ostendit quomodo hoc sit possibile, et quomodo non, distinguendo quod voluntas eligere potest ut est natura, et ut est deliberativa. Et dicit, quod primo modo nequaquam potest appetere non esse, sed solum esse, qualecumque sit illud. Si vero eligat voluntas in quantum deliberativa, subdistinguit. Aut enim est deliberata recta ratione, aut falso errore decepta. Et primo modo distingui potest de non esse: quia aut est non simpliciter esse, et sic adhuc non potest plus eligere non esse quam esse pœnale, quia non esse hujusmodi, nihil habet eligibile in se, et recta ratio nihil eligit nisi eligibile secundum se; aut est non esse in uno statu propter melius esse in alio statu, secundum quod Apostolus dixit, Cupio dissolvi et esse cum Christo:7 et ita potest appeti non esse hic, ut alibi melius sit. Si autem sit falsa ratione decepta, et hoc circa non esse tanquam eligibile conceptum, hoc contingit dupliciter. Aut enim ista deceptio contingit circa non esse in uno statu, propter melius esse circa ipsum in alio statu, ut putant, sicut qui se occidunt ut veniant ubi melius se habere credunt. Aut contingit circa ipsum non esse simpliciter, putando ipsum non esse, esse magis eligibile quam esse pœnale, et hoc propter rationis obnubilationem ex perturbatione pœnæ. Nempe ut asserit Augustinus, qui urgente pœnali miseria sese interimit, etiamsi nullum se futurum crediderit, falsa est electio eligentis. Nam si eligit non esse, convincitur se fateri se nihil eligere: quemadmodum Cato nolens subjici Cæsari, se peremit. Unde Augustinus super hoc suam intentionem concludens, adjecit: Ut de tota hac re dicam quid sentio, nemo quum se necat, aut quovis modo mori desiderat, intendit ibi naturalem sensum et appetitum. Quum ergo quis credens se post mortem amplius non victurum, tamen molestiis victus occidit se, tanquam melius sit omnino non esse quam pœnaliter esse, in sensu tamen habet desiderium naturale quietis: et quod quietum est, non potest penitus nihil esse. Omnis itaque ille appetitus est in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat. — Hæc Henricus.

Qui consequenter videtur mentem Augustini exponere, si tamen eam rite exponit: quia ut Bonaventura insinuat, intentio Augustini esse videtur, quod nemo quantumlibet miser et angustiatus possit velle non esse simpliciter; aut si hoc vult, hoc est ex deceptione, quia in veritate, miserum et pœnale esse eligibilius est, quam omnino non esse. Sed quid super hoc sentiendum sit, jam ex Thoma et Richardo p. 454 A', D'. compendiose expressum est. — Consequenter Henricus prosequitur, an propter miseriam culpæ vitandam magis debeat homo eligere non esse quam esse: Super hoc, inquiens, est expressa sententia Philosophi quod sic, imo quod homo virtuosus magis debet eligere mori quam in vitio vivere, et mori in majori actu virtutis quam vivere in minori. Et circa hæc scribit hic doctor diffuse, multa hinc inde inserendo, in quibus sunt quædam incerta.

Præterea Scotus hic recitat opiniones aliorum prætactas cum earum rationibus, quas impugnat, et suam responsionem subjungens, affirmat: Nullus potest secundum rectam rationem appetere non esse. Non enim est appetendum propter miseriam pœnæ, nec propter miseriam culpæ. Primum probo. Nullus secundum rectam rationem potest appetere non esse, nisi propter fugam alterius quod simpliciter est magis vitandum quam non esse. Sed malum pœnæ non est hujusmodi malum respectu non esse, quia nullus secundum rectam rationem appetit plus non justum quam justum. Pœna autem est aliquid justum, non esse vero nihil habet de ratione justitiæ. Item nullus recta ratione potest eligere contra naturalem inclinationem consonam voluntati divinæ, seu quando voluntati divinæ conformis est; sed ad esse est appetitus naturalis, quia melius est esse quam non esse, atque ad esse omnia agunt; estque divinæ consonum voluntati, quia sicut vult rem esse, ita conservat eam in esse, et dat esse: ergo nullus potest recte eligere non esse, ad vitandum aliquid quod sit consonum voluntati divinæ; sed pœna et esse in miseria est secundum voluntatem divinam. Hæc Scotus.

Circa quæ dico, quod non esse est potius appetendum ipsi damnato, quam in tantis esse suppliciis. Nec obstat quod supplicia justa sunt, id est juste inflicta: quia ut talia non appetuntur non esse et non inferri, sed in quantum sunt afflictiva et nociva naturæ, appetitui quoque naturali contraria, rationem pro magna parte absorbentia, atque ingenitæ libertatis naturaliter desideratæ vehementer impeditiva. Denique, secundum Augustinum in Enchiridio, non tenemur voluntatem nostram conformare voluntati divinæ semper in volito, imo licite possum desiderare patrem meum ab infirmitate sibi juste inflicta et ab instante agone sanari, finaliterque salvari, quem Deus justo judicio non vult sanari, sed mori et condemnari.8

— Ad aliud dico, quod quamvis naturalis appetitus sit ad esse, non tamen est ad esse miserum, afflictionibus plenum, æternæ calamitati subjectum: imo naturalis appetitus refugit et abhorret hujusmodi esse. Et quamvis melius sit esse in pœnis quam prorsus non esse, per comparationem ad ordinem universi, et in quantum in hoc relucet divina justitia, non tamen est melius ipsi misero condemnato, nec Deus requirit ab ipso ut malit esse tam miser quam non esse. Imo ipsemet Judex supremus asseruit: Melius illi esset natum non esse.9 Denique fortissimus Machabæus deprompsit: Melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostræ et sanctorum.10 Quanto magis melius esset non esse, quam in æternum damnari?

Consequenter Scotus probat, quod non esse non est appetendum propter malum culpæ vitandum, quia sicut maximum peccatum est Deum odire, ita post hoc gravissimum est peccatum, velle se non esse. A nec consideratio mentis circa gloriam electorum.

Et rursus, velle non esse, est velle se annihilare. — Ad quod dico, quod sicut valde virtuosum et sanctum est se dare in mortem temporalem tempore opportuno pro Deo, fide et æquitate, sic licitum est velle non esse propter evadenda æternæ damnationis tormenta. Nec hoc Deus reprobat, imo naturæ impressit naturaliter abhorrere tam intolerabile malum. Præterea sanctorum Patrum doctrinæ concorditer clamant, quod ordo caritatis id exigit ut unusquisque Deum super omnia toto corde incomparabiliter diligat: propter quod de ipsius offensa, amissione, injuria, incomparabiliter debet dolere, ut vera requirit contritio, et omnia dona naturæ perdere malle quam ipsum offendere. Et nonne erubescibile est, ut christianus doctor de enormitate, fugibilitate et odibilitate peccati remissius sentiat quam gentilis ille philosophus Aristoteles, qui (ut patuit) apertissime docet quod magis eligendum sit homini non esse, quam esse seu vivere in peccatis? Imo ut ait Scriptura, odio sunt Deo impius et impietas ejus.11 — Verum in hujus quæstionis solutione alia multa tangit Scotus, contra quæ multa objicere non esset difficile: de quibus pertranseo.

Cf. p. 454 C, 457 B.

In oppositum est, quod in Evangelio legitur dives in tormentis levasse oculos, et vidisse Abraham a longe Lazarumque in sinu ipsius. Luc. XVI, 23.

Circa hæc scribit Bonaventura: Consideratio seu cognitio gloriæ Beatorum est damnatis ac reprobis pœna, consideratio quoque damnationis ac pœnæ impiorum gaudium est electis: quia damnati attendunt gloriam Beatorum tanquam amissam et eis juste ablatam, electi vero miserias reproborum, ut justam ultionem atque perpetuam calamitatem quam misericorditer evaserunt. Ideo scriptum est: Lætabitur justus quum viderit vindictam.12 Quoniam ergo gloria electorum perpetuo manet, et post judicium copiosior erit; ideo et nunc intuentur, et ex tunc sine fine conspicient supplicia reproborum. Unde vicesimo secundo de Civitate Dei disseruit Augustinus: Qui tunc erunt in gaudio illo, quid foris agatur in tenebris, in suo lumine scient; ideo dictum est, Egredientur, quoniam eos non latebunt hi qui foris tunc erunt.13 Si enim hæc nondum peracta Prophetæ olim videre potuerunt, per hoc quod Deus per aliquantam prophetiæ lucem in eorum mentibus fulsit, quomodo immortales effecti et tunc glorificati præsentes incircumscriptibili lumini Dei, et illud clare in se ipso conspicientes, jam facta non cernerent? Videbunt igitur tunc in Deo æternoque speculo, ut conferat ad eorum gloriam cumulandam. Post judicium quoque in tantum augebitur calamitas injustorum, ut eis considerare non liceat honorem gloriamque Sanctorum, neque ab eis auxilium petere, sicut dives ab Abraham postulavit: quoniam magnitudinem tormentorum suorum non poterunt sustinere, imo in tantum absorbebuntur suarum acerbitate pœnarum, quod aliis intendere non valebunt. Verumtamen nec sic interim cernunt gloriam electorum, quod ipsam essentiam gloriæ intueantur,

Footnotes

  1. Eccli. xli, 3. ↩

  2. Jer. XX, 14. ↩

  3. Matth. xxvi, 24. ↩

  4. Eccle. IV, 3. ↩

  5. Matth. XXVI, 24. ↩

  6. q. 20. ↩

  7. Philipp. 1, 23. ↩

  8. Cf. t. XX, p. 648, in littera. ↩

  9. Matth. xxvi, 24. ↩

  10. I Mach. III, 59. ↩

  11. Sap. xiv, 9. ↩

  12. Ps. LVII, 11. ↩

  13. Is. LXVI, 24. ↩

Chapter 278 of 283