Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur item hic, Utrum Beati et damnati invicem se cognoscant ac intueantur, ita quod damnati videant gloriam electorum, et electi miserias damnatorum.

Videtur quod non, quoniam reprobi et damnati æternæ oblivioni sunt traditi. — Rursus, damnati intus sunt excæcati, nec possent videre Beatos in gloria ante futurum judicium nisi interioribus oculis, qui in eis sunt obtenebrati. — Salomon quoque dixit: Quia nec sapientia, nec scientia, nec ratio erunt apud inferos.1 Ergo aut spiritualia illa bona cœlestia distincte et clare intelligant; sed in generali considerant quod sunt in maxima felicitate atque lætitia, et ipsi econtra in summa infelicitate et miseria, quatenus opposita juxta se posita, clarius perpendantur et vehementius miserrimos illos contristent: sicut infirmus et desolatus attendit sanitatem et prosperitatem ejus quem odit, et inde magis affligitur. Hinc quoque post diem judicii non penitus erunt immemores cœlestium gaudiorum. Quamvis enim majoribus tormentis absorpti, non poterunt se ut ante extendere ad cogitandum de Beatorum jucunditate; attamen amissionem carentiamque ipsius habebunt in mente, ut gravius contristentur. Hæc Bonaventura.

Concordat Thomas:Damnati, inquiens, ante diem judicii videbunt Beatos in gloria; non quod cognoscent quæ et qualis sit illa, sed solummodo cognoscent eos esse in gloria quadam inæstimabili. Atque ex hoc ineffabiliter turbabuntur, tam ex invidia de felicitate justorum, juxta illud libri Sapientiæ, Videntes turbabuntur timore horribili, quam ex mœrore quod tantam gloriam neglexerunt et amiserunt.2 Post diem vero judicii, omnino Beatorum visione ac lumine privabuntur. Nec tamen ex hoc eorum miseria minuetur, sed intendetur: quia memoriam habebunt gloriæ Beatorum quam in judicio conspexerunt aut ante; et hoc erit eis supplicium. Ulterius etiam affligentur ex hoc, quod videbunt se reputari indignos videre utramque gloriam Beatorum. Hæc Thomas in Scripto.

Consonat Petrus: Gloriam (dicens) Beatorum videre, intelligi potest dupliciter. Primo in universali, ita quod videant illos esse in gloria magna: et taliter vident damnati gloriam electorum. Secundo in particulari, ut scilicet noscant qualis sit gloria tanta: et ita non videbunt, præsertim post diem judicii, quia tunc eorum cogitatio potissime deflectetur ad proprias pœnas. Vident autem gloriam Beatorum non per speciem innatam aut acquisitam, sed infusam, Deo revelante. Nec est inconveniens ut fiat eis infusio alicujus scientiæ sine infusione gratiæ, quoniam primum illud confert ad eorum afflictionem, et istud secundum spectat ad recipientis utilitatem. Hæc Petrus.

Porro de his plenius scribens Richardus:Damnati, ait, proprie loquendo de visione, non vident gloriam electorum, quum visio proprie sit cognitio intuitiva et clara. Sic namque non posset videri gloria Beatorum, nisi viderentur et ipsi Beati, imo et Deus, quum eorum gloria in perfecta conjunctione cum Deo consistat: non enim potest immediate et clare videri aliquorum conjunctio, quin videantur ipsa conjuncta. In generali tamen, et partim in speciali, cognoscunt gloriam Beatorum, quasi intra se arguendo, quoniam nullum justorum secum conspiciunt: unde cogitur eorum intellectus sentire veram esse Scripturam. Et quia felicitas promittitur justis in Scripturis non solum in generali, sed et aliqualiter in speciali ac particulari, quamvis non in ratione pure specialissima, quia sic lingua hominis non posset eam narrare: hinc damnati cognoscunt gloriam illam aliqualiter in particulari. Nec ad hoc requiritur speciei infusio, quoniam ex certissimis effectibus et propriis experimentis, atque ex memoria eorum quæ hic noverunt, id scient. Aliqui tamen dicunt, quod per speciem infusam, etc. Beati vero multo perfectius vident damnatorum supplicia, quia videbunt ea in Verbo, et etiam clare per species inditas, in proprio genere speculando, eo quod visio illa sit aliqualiter ad augmentum accidentalis præmii electorum: quia videndo Dei justitiam in suis effectibus, gloriantur. Nec miseris compatiuntur: quia divinæ voluntati et æquitati sunt plenarie ac immobiliter conformati, propter quod volunt quidquid vident Deum simpliciter velle. Hæc Richardus.

Insuper Scotus hic aliqua scribit, difficultando materiam, qualiter Beati vident supplicia damnatorum: an scilicet ratio cognoscendi hujusmodi sit divina essentia vel proprietas personalis, et utrum pœna habet ideam in Deo, et utrum Beati vident pœnas illas ut quid volitum. Verum ista sunt huic loco prorsus impertinentia, et magis expedire videtur, de his plane loqui ad compungendum ac metuendum, quam curiosæ subtilitati insistere ad disceptandum et contendendum. Ad ea quoque quæ tacta sunt, qualiter scilicet creata et negativa ac privativa cognoscuntur in Deo et a Deo, et qualiter habeant in Deo ideam, patet responsio ex dictis super primum, et alibi.3

Addit etiam Scotus: An Beati videant visione sensibili pœnas damnatorum, ita quod tanta distantia non impediat hujusmodi cognitionem, non me intromitto. Amplius, quomodo Deus aut voluntas Beatorum se habeat ad supplicia damnatorum, nescio; nec video quomodo, quum nec Deus nec voluntas beata consoletur aut gaudeat de pœnis illorum. Imo apud Isaiam Dominus protestatur:4 Heu, ego consolabor super hostibus meis. Qui quum dicat, Heu, loquitur quasi condolences: quoniam proprium ei est misereri et parcere, nec lætatur in perditione viventium.5 Unde non ordinat aliquos ad pœnam, nisi quadam ratione necessitatis in natura, eo quod non potest aliter ordinare salvo jure, quo ordinari debet culpa sub pœna. Non tamen pœna illa est volita simpliciter nec a Deo neque a Beatis, sed solum secundum quid: gaudent enim in observatione justitiæ. Verumtamen judex (cujus est pœnam infligere) aliter debet gaudere de pœna juste inflecta, quam alii quorum non interest. Deus namque acceptat pœnam damnatorum, quoniam justa est, et fit in vindictam suæ offensæ: ideo ejus interest majorem habere complacentiam in pœnarum illarum inflictione, quam habeant inde Beati. Imo minorem debent complacentiam in hoc habere, quia ad eos non pertinet vindicta: quoniam si Deo placeret, vellent liberationem damnatorum, vel saltem eis non displiceret. Unde Deus acceptat illud quod justum est in se; Beati vero acceptant illud pro tanto quia est ordinatum et inflictum a Deo, qui est primum objectum eorum volitum, in quo omnia vident et volunt: et quod vident Deum velle et acceptare, hoc volunt. Hæc Scotus.

In quibus videtur obscurum quod ait, Deum non ordinare aliquos, scilicet reprobos, ad pœnam, nisi quadam ratione necessitatis in natura, eo quod non potest aliter ordinare: debet enim culpa esse sub pœna. Omnipotens namque superliberrimus Deus nec electos prædestinavit, nec alios præscivit ac reprobavit necessitate naturæ; et absolute loquendo, potuit aliter ordinare, et taliter potuit ac posset cum ipsis disponere, præsertim de absoluta potentia, qua et posset eos salvare, et ad tempus punire, et ab omni tormento eripere:6 quæ omnia patent ex dictis super primum de providentia, prædestinatione, præscientia atque potentia Dei, quum et Apostolus protestetur, quod Deus omnia agit consilio et secundum propositum voluntatis suæ, nec aliquid agit ad extra ex necessitate naturæ.7

Postremo, quod Scotus fatetur, se non scire neque videre quomodo Deus et Beati se habeant ad pœnas damnatorum, non videtur tam specialem aut grandem difficultatem habere. Gaudet quippe in illorum punitione nequaquam ex crudelitate, quum sit bonitas pura, et naturaliter pius et clemens, ac essentialiter dulcis, rectus et gratiosus; sed ex amore suæ infinitæ justitiæ, in quantum illa pœna est effectus suæ justitiæ, moderatus moderamine infinitæ suæ sapientiæ, et complacet sibi in justa ac debita refrenatione ac castigatione pravissimarum rebellium voluntatum, quemadmodum per Osee testatus est:8 Juxta desiderium meum corripiam eos. Item, Exosos habui eos propter malitiam adventionum ipsorum; de domo mea ejiciam eos, non addam ut diligam eos.9 Et rursus per Ezechielem: Ecce complosi manus meas super malitias eorum, et succendam eos in igne furoris mei, sicut conflatur argentum in medio fornacis, et requiescam.10 Etenim justus Dominus, et justitias dilexit.11

Footnotes

  1. Eccle. IX, 10. ↩

  2. Sap. v, 2. ↩

  3. tom. XX, p. 393, etc. ↩

  4. Is. 1, 24. ↩

  5. Sap. 1, 13. ↩

  6. t. XX, p. 497 et s. ↩

  7. Ephes. 1, 11. ↩

  8. Osee x, 10. ↩

  9. Osee ix, 15. ↩

  10. Ezech. xxii, 13, 20-22. ↩

  11. Ps. x, 8. ↩

Chapter 279 of 283