Quæstio 5
Ulterius quæritur De pœnis damnatorum: an solo igne torqueantur, et utrum vermis quo affliguntur sit corporalis, an etiam fletus eorum sit talis, et in qualibus tenebris collocentur.
Videtur quod solo igne puniantur, juxta illud: Ite, maledicti, in ignem æternum.1 — Item, si frigore, hoc esset refrigerium eis: nam immoderate æstuantibus igne solatium est frigus accipere. — Insuper in Ecclesiastico legitur: Vindicta carnis impii, ignis et vermis.2 Et in Judith:3 Dabit ignem et vermes in carnes eorum. Sed ignis ille erit corporeus: ergo et vermis. — Rursus in Isaia: Vermis eorum non morietur.4 Ergo vermis ille est vivens et immortalis. Quod etiam Haymo tenet ibidem.
In oppositum primi, est illud Psalmi: Ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum;5 et illud Job, Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.6
Ad hæc Thomas respondet per ordinem: In ultima (dicens) mundi purgatione fiet, ut ait Basilius, separatio quædam in elementis, ita quod quidquid purum ac nobile est, manebit superius ad gloriam Beatorum, quidquid fæculentum atque ignobile, in infernum projicietur ad supplicium reproborum: quatenus sicut omnis creatura Dei Beatis est materia gaudiorum, ita damnatis ex omnibus creaturis accrescat tormentum, juxta illud Sapientiæ: Pugnabit pro illo orbis terrarum con-
Cf. p. 374 A' et s.7 tra insensatos. Hoc quoque convenit divinæ justitiæ, ut sicut ab uno summo recedentes per culpam, in rebus materialibus (quæ multa sunt et diversa) finem sibi ultimum constituerunt; ita et multipliciter affligantur ex multis. Sed quoniam ignis ob suam activitatem est maxime afflictivus, per ignem quæcumque afflictio vehemens designatur. Denique damnati transibunt a vehementissimo calore ad intensissimum frigus sine reductione ad medium sive temperiem. Sed quoniam pœna purgatorii non est principaliter ad affligendum, sed purgandum; idcirco per ignem dumtaxat fiet, quoniam ignis vim habet maxime purgativam. Unde ad Corinthios ait Apostolus: Uniuscujusque opus quale sit, 1 Cor. iii, 13. ignis probabit. Hæc demum responsio roboratur per hoc quod super illud Psalmi, Vox Domini intercidentis flammam ignis, Ps. xxviii, 7. ait Basilius: Virtute Dei separabitur claritas ignis ab ejus virtute adustiva, et claritas cedet in gaudium electorum; ustivum vero in supplicium damnatorum. Quod qualiter intelligendum sit, supra ex-
Cf. p. 374 C'. positum est. Ad secundum quæsitum, qualis sit vermis, dicendum quod in mundo innovato non manebit aliquod animal irrationale, neque mixtum, ut dictum est quadragesima octava distinctione. Hinc vermis ille non corporalis est, sed spiritualis, videlicet conscientiæ remorsus: qui dicitur vermis, quoniam ex turpitudine causatur peccati animamque affligit, quemadmodum corporalis vermis ex putredine ortus, af-
Cf. p. 386 C'. fligit corpus pungendo. — Ad objecta vero dicendum, quod animæ damnatorum vocantur carnes eorum, quia carnales fuerunt et carnalitati subjectæ.
Ad tertium, quod in fletu corporali sunt duo, quæ sunt: resolutio lacrimarum, et commotio atque turbatio capitis et oculorum. Quantum ad primum, non erit ibi fletus: quoniam motu primi mobilis quiescente, generatio, corruptio et alteratio in mundo cessabunt.8 Quantum vero ad secundum, poterit esse fletus in illis. Nam corpora damnatorum non solum extrinsecus affligentur, sed etiam a causa interiori, secundum quod ad animæ passionem corpus immutatur, sive in bonum, sive in malum: et quantum ad hoc, fletus resurrectionem carnis attestatur, delectationique culpæ quæ fuit in corpore et anima correspondet.
Ad ultimum respondendum, quod dispositio inferni erit talis, ut maxime competat miseriæ damnatorum: ideo taliter sunt ibi lux et tenebræ, prout spectant ad damnatorum miseriam maxime. Quamvis autem videre sit secundum se delectabile et optandum; tamen per accidens est afflictivum, in quantum videmus aliqua nobis contraria et nociva. Ideo infernus quantum ad lucem et tenebras ita dispositus exsistit et erit, quod nil ibi perspicue conspicietur, sed sub quadam umbrositate, quoad illa quæ afflictionem, horrorem et abominationem possunt cordi ingerere. Unde, simpliciter loquendo, locus est tenebrosus; attamen ex divina dispositione est ibi aliquid luminis, quantum sufficit ad videndum illa quæ damnatos possunt torquere: ad quod confert naturalis situs loci, quoniam in medio terræ, ubi ponitur esse infernus, non potest esse ignis nisi fæculentus, turbidus, ac quasi fumosus. Quidam vero harum causam tenebrarum assignant ex commassatione et compressione corporum damnatorum ad invicem, quæ multitudine sua ita replebunt infernum, quod nihil de aere ibi manebit, sicque nihil erit ibidem de natura diaphani quod possit esse lucis subjectum. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus videtur incertum quod ait, in purgatorio non esse nisi ignis tormentum, loquendo de pœna sensus. Nempe si vera sunt quæ in Legenda sancti leguntur Patritii, aliisque diversis tractatibus de variis revelationibus et apparitionibus factis nonnullis, et in aurea Legenda Sanctorum, imo et in Dialogo S. Gregorii, oporteret fateri purgatorias pœnas non solum per ignem, sed et per umbras et glacies, per dæmonum ictus, ac aliis fieri modis.
Insuper, circa hæc quærit Thomas, utrum Beati videbunt pœnas damnatorum, an compatientur damnatis, et utrum lætabuntur de ipsorum suppliciis:9 ad quæ ex introductis patet solutio.
Consonat his Albertus, qui et dicit corpora damnatorum, ita ut tactum est, compunienda et quasi commassanda. Quod si verum est, quomodo videbunt se invicem? Sed de hoc dictum est supra.
Insuper Petrus dictis concordat, et quærit, utrum damnati peccent. Ad quod respondet, quod non proprie peccant, quia non demerentur, atque in termino sunt constituti, nec eis præfigitur lex vivendi in actione virtutum; attamen male agunt et Deum odiunt, blasphemant ac maledicunt: quod totum in eis potius est pœna quam culpa, quia ut asserit Augustinus, Beatis voluntas, damnatis facultas non erit peccandi. Dæmones qui adhuc exercendi alios habent officium, adhuc peccant, quia nec plene in termino sunt. Hinc non omnis mala voluntas peccatum est, imo quædam est culpa tantum et non pœna, videlicet primum peccatum; quædam est pœna et culpa, ut peccata media; quædam pœna tantum, ut illa quam concomitatur supplicium ultimum. — Porro de fletu damnatorum dicendum, quod duplex est fletus. Unus spiritualis, videlicet dolor interior, qui est et erit æternaliter in damnatis. Alter corporalis, videlicet dolor exterior: in quo duo considerantur, videlicet, lacrimarum effusio, et turbatio atque obnubilatio oculorum, etc., ut supra.10 — Nec erunt in inferno vermes corporei. Quod si objiciatur, quod in Isaiam Haymo protestatur, Ignis gehennalis nunquam exstinguetur, in quo vermes immortales esse credendi sunt, qui carnes comedant impiorum; et addit, Sicut ergo ignis ille corporeus est, ita et vermes corporei sunt: dicendum, quod istud fuit opinio Haymonis, non veritas. Hæc Petrus. — Quocirca sciendum, quod ipsemet Petrus in comentario suo super Isaiam, videtur in loco præallegato sequi in isto Haymonem, vel saltem non contradicit.
Dicit quoque Isidorus:11 Habebunt impii lucem ad damnationem, ut videant unde doleant; sed non habebunt ad consolationem, ne videant unde gaudeant: sicut ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, arsit vero ad dissolvenda ligamina vinculorum. Hæc Petrus.
Præterea quærit, quæ pœna sit major in inferno, pœna damni vel pœna sensus. Respondet: In pœna duo considerantur. Primum est divisio perfectionis a suo perfectibili; secundum est sensus divisionis. Sicque pœna una potest dici altera major, aut secundum damnum divisionis illius, et ita carentia visionis Dei major est omni pœna; aut secundum sensum divisionis, et sic non omnis carentia visionis illius est pœna major, sed quædam. Est enim quædam carentia cum sensu doloris de ipsa carentia, ut in adultis, et hæc est gravior pœna quam gehenna; quædam vero sine sensu doloris, ut in parvulis, et ista est minor. Et de prima illa carentia quæ est cum sensu doloris, intelliguntur verba Chrysostomi asserentis: Ponamus ante oculos quanti doloris sit excludi et projici a regno cœlorum, quia ut mihi videtur, gravior est ipsa gehenna. Multi horrent gehennam, ego casum a gloria illa multo majorem pœnam aio esse. Quid intolerabilius est gehenna? Verum si mille gehennas quis ponat, nihil tale dicet quale est excidi a gloria ista, et odio haberi a Christo. Hæc Petrus.
Circa hæc plenius scribit Richardus: In damnatis, inquiens, est pœna damni et pœna sensus. Pœna damni est carentia visionis divinæ, ad quam rei erant apti, ex peccato causata. Pœna vero sensus est quælibet pœna causata ex apprehensione læsionis sensuali aut intellectuali. Pœna damni non est essentialiter dolor neque tristitia; sed ipsa pœna apprehensa ut ex commissione et omissione propriæ voluntatis causata, est tristitiæ causa. Porro pœna sensus est essentialiter dolor seu tristitia. Dico ergo, quod inter pœnas damni, carentia visionis divinæ est maxima; tristitia quoque causata ex illa carentia apprehensa ut proveniens ex actuali malitia propriæ voluntatis, est maxima inter pœnas sensus. Nam quamvis damnati non appetant Deum videre ex amore suæ propriæ bonitatis, tamen vehementissime appetunt hoc ex desiderio propriæ delectationis: eo quod firmiter credere compelluntur, ex illa visione maximam delectationem in vidente causari. Carentia etiam visionis illius apprehensa ut ex actuali malitia propriæ voluntatis proveniens, major est pœna quam aliqua pœna sensus. Etenim pœna damni et pœna sensus conveniunt in eadem ratione pœnæ, analogice dictæ de illis. Communis namque ratio pœnæ est malum exsistens in creatura rationali propter peccatum. Ille ergo pœna est major, in qua plus est de ratione mali. Sed in præfata carentia plus est de ratione mali quam in aliqua pœna sensus. Quod dupliciter patet. Primo, quia maxima pœna sensus est causata ex prædicta carentia; plus autem de ratione mali invenitur in causa mali quam in effectu. Secundo, quia illa carentia, quum sit privatio, non dicit formaliter essentiam aliquam; pœna autem sensus non est privatio pura. Quumque bonum et ens convertantur, in præfata carentia major est bonitatis defectus quam in aliqua pœna sensus.
Insuper quæritur, utrum in inferno major sit pœna vermis quam pœna ignis. Et respondendum, quod vermis dupliciter accipi potest, videlicet, proprie pro verme corporali, et metaphorice pro verme spirituali, id est remorsu conscientiæ: et utroque modo aliqui dicunt vermem inesse damnatis. Et quamvis Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei, relinquat sub dubio, an in inferno erunt vermes corporales, communiter tamen tenetur quod non: quia facto judicio, non manebunt bruta nec mixta inanimata. Itaque quærere, an in inferno major erit pœna vermis quam ignis, est quærere, utrum remorsus conscientiæ sit in eis major pœna quam afflictio et incendium ignis. — Ad quod simpliciter dicendum quod sic. Quemadmodum enim magnitudo delectationis causatur ex tribus, puta, ex magnitudine boni conjuncti, et ex bona dispositione potentiæ ad suscipiendum passionem delectationis, atque ex perfectione conjunctionis; sic magnitudo doloris pensatur ex magnitudine mali conjuncti, et ex hoc quod potentia est multum disposita ad patiendum ab illo malo, ex forti quoque conjunctione mali affligentis cum illa potentia. Malum quippe interius animam affligens damnatam, est perpetua suæ perfectionis carentia ad quam fuerat apta, in quantum illa apprehenditur tanquam certa et certitudinaliter sibi inesse pro peccato propriæ voluntatis. Hæc etiam carentia ut sic apprehensa, est maximum malum quod affligit damnatum: quod bonæ dispositioni animæ longe magis contrarium est quam actio seu afflictio ignis. Anima quoque magis disposita est ad patiendum a malo illo quam ab igne, quoniam ignis ille non est aptus natus affligere animam ex propria virtute immediate: non enim eam affligit nisi ut instrumentum divinæ justitiæ, et post judicium affliget animam in corpore; anima vero patitur a prædicto malo spirituali immediate et per se. Conjunctio etiam fortior est, quoniam fortior est apprehensio per intellectum quam per sensum. Et quamvis post corporis resumptionem, malum quod voco vermem, et ipsum ignem anima apprehendet per intellectum, principalius tamen apprehendet ignem per sensum, et vermem per intellectum: quia vermis est quid magis intelligibile (utpote spirituale) quam ignis. Vermis item præsentior est animæ quam ignis, quoniam corporalia nequeunt esse intra animam sicut spiritualia. Idem probatur auctoritate Gregorii super illud Job, Devorabit eum ignis qui non succenditur:12 Clibanus, inquit, intrinsecus ardet; is autem qui ab igne devoratur, ab exteriori parte incipit concremari. Ut ergo sacra Scriptura ardere interius atque exterius reprobos demonstraret, eos et ab igne devorari, et sicut clibanum poni testatur, ut per ignem crucientur in corpore, et per dolorem ardeant in mente. Quum ergo calidior sit ignis clibani, quia inclusus est (cui comparat interiorem dolorem, id est conscientiæ remorsum), quam ignis exterior non inclusus; expresse nobis insinuat majorem esse pœnam vermis quam ignis. Nec obstat quod asserit Augustinus duodecimo de Civitate Dei: Nihil molestius igne urente. Hoc enim intelligitur de molestia illata per instrumentum corporeum. Quamvis etiam modo in hominibus plus vigeat apprehensio sensibilis quam intellectualis, attamen in damnatis magis vigebit intellectualis, in ostendendo unde doleant condemnati. Hæc Richardus.
Footnotes
Chapter 282 of 283