Skip to the text

Quæstio 3

A Mplius quæritur, An damnati valeant uti scientia atque notitia acquisita in vita præsenti.

Videtur quod non, quoniam Salomon ait, Quodcumque potest manus tua, instanter operare : quia nec sapientia, nec scientia, nec opus, nec ratio erunt apud inferos.1 — Iterum, dictum est quod post diem judicii reprobi ita erunt pœnarum suarum acerbitate absorpti, quod de cetero considerare nequibunt gloriam Beatorum :2 ergo ex tunc ratione carebunt. — Insuper pœna inferni, imo et purgatorii, acutior intolerabiliorque consistit omni pœna vitæ præsentis, quanquam immanissima tormenta sancti martyres sint perpessi, ut in libro de Pœnitentia loquitur Augustinus. — Qui etiam nudo corpore in calidissimo jaceret fornace, scientia uti non posset.

In oppositum est, quod apud Lucam de damnato divite recitat Veritas, quemadmodum positus in inferno, deprecatus sit Abraham : Mitte Lazarum in domum patris mei, etc.3

Ad hoc Thomas respondet : Sicut propter perfectam Sanctorum beatitudinem nil erit in eis quod non sit gaudii ac gaudendi materia, ita nil erit in damnatis quod non sit materia pœnæ et causa tristitiæ; nec aliquid ad tristitiam pertinens deerit eis, ut sic sit eorum miseria consummata. Porro consideratio agnitorum, quantum ad aliquid inducit lætitiam : et hoc, vel ex parte objectorum, in quantum amantur, aut ex parte cognitionis, in quantum conveniens est et perfecta. Conformiter, cognitio potest esse tristitiæ ratio, et ex parte cognitorum, in quantum sunt contristativa; et ex parte cognitionis, ut dum ejus imperfectio consideratur : ut quum quis perpendit se deficere in cognitione rei cujus perfectionem appeteret. Itaque in damnatis erit consideratio actualis eorum quæ ante sciverunt, ut materia et objectum tristitiæ ac tormenti, non ut causa consolationis aut gaudii. Considerabunt etenim mala quæ gesserunt, bona quæ omiserunt, amata quæ perdiderunt, et omnem calamitatem, vilitatem ac desperationem quam incurrerunt, atque ex his omnibus affligentur. Considerabunt quoque imperfectam esse notitiam quam de rebus speculabilibus habent, seque amississe summam ejus perfectionem quam poterant adipisci, et inde cruciabuntur. — In præsenti demum, anima conjuncta corruptibili corpori, retrahitur et impeditur a considerando; in futuro autem, anima non ita trahetur a corpore, imo quantumcumque corpus affligatur, tamen anima semper considerabit lucidissime illa quæ possunt ei esse causa mœroris. Ab his vero quæ possent consolationem aut relevamen inducere impedietur, ne ea attendat : et sic verificatur quod Salomon loquitur. Sed nec diuturnitas potest in eis oblivionem inducere.

Quæritur quoque, an damnati cogitent interdum de Deo. Videtur quod sic, quia assidue odiunt, maledicunt et blasphemant majestatem ipsius : quod fieri nequit sine prævia apprehensione et cogitatione illius. — Dicendum, quod Deus potest dupliciter considerari. Primo secundum se, et secundum id quod proprium est ei ex se, utpote ut bonitas summa et causa totius boni : sicque nullo modo cogitari potest sine delectatione, nec sic cogitabitur a damnatis. Secundo, prout est causa quorumdam effectuum displicentium voluntati perversæ, hoc est, secundum id quod est ei quodammodo accidentale in suis operibus, ut punire, etc. : et ita a damnatis cogitatur. Quæ cogitatio inducit eis afflictionem. Nec odiunt Deum nisi ratione punitionis et prohibitionis eorum quæ appetunt. Hinc non considerant Deum nisi ut punitorem et nata ad illum ex sua natura, sed potest prohibitorem. — Hæc Thomas in Scripto.

In quibus videtur intricatum quod ait, Deum secundum se ut est rerum principium, non posse cogitari sine delectatione, quum et multi devoti fateantur se non delectari neque dulcedinem experiri orando, psallendo, meditando, etiam quando conantur ad hoc. Unde et sanctus pater Bernardus loquitur in sermone : Quid est quod Scriptura tam simpliciter exhortatur, Delectare in Domino, quasi ad manum sit nobis delectari in Domino ?4 Alias etiam quæstiones movet hic sanctus Doctor, de cognitione animæ separatæ a corpore : de quibus pertranseo, quoniam determinatæ sunt super secundum.

Concordat Richardus, qui etiam quærit, utrum damnati cognoscunt ea quæ fiunt circa nos.5 Respondet :Damnatos cognoscere ea quæ fiunt circa nos, tripliciter potest intelligi. Primo, an ea cognoscant per scientiam; secundo, an per conjecturam; tertio, an per revelationem. Primo modo ea non noscunt, quia sic ea cognoscere nequeunt nisi accipiendo similitudines a rebus, ad quas accipiendas requiritur proportionata propinquitas intellectus ad rem ipsam. Et quamvis distantia non impediat cognitionem intellectus respectu rei cujus jam speciem habet, tamen improportionata distantia inter animas quæ sunt in inferno, et ea quæ fiunt in hoc mundo, impedit cognitionem intellectus respectu rei cujus non habet speciem, quoniam prohibet speciei acquisitionem. Secundo modo, videlicet per conjecturam, multa queunt cognoscere de his quæ circa vivos aguntur, rememorando præterita quæ hic viderunt. Tertio etiam modo quædam horum cognoscunt, sive per revelationem dæmonum sive animarum ad eas descendentium. Hæc Richardus.

Qui rursus sciscitatur, an anima separata possit se movere de loco ad locum naturali virtute.6 Ad quod respondet quod imo, nisi superiori virtute prohibeatur. Est enim in loco definitive, nec determi-

Quærit quoque, an naturali virtute possit movere aliquod corpus. Ad quod eodem modo respondet quod imo : Et credunt (inquit) aliqui, quod interdum sic movet. Refert namque Gregorius quarto Dialogorum, Germanum episcopum Capuanum invenisse Paschasium diaconum defunctum, stantem et obsequentem in balneis. Quumque anima illa non fuerit illius corporis forma, constat quod fuit motor ipsius secundum locum. Nec dicendum, ut aliqui dicunt, quod fuit angelus bonus aut malus in specie Paschasii : nam Paschasius faciebat illa pro pœnitentia sua. Nec fuit verum corpus Paschasii, quoniam anima separata divina prohibetur virtute movere corpus quod antea informavit, imo et quodcumque corpus quod aliquando fuit informatum anima rationali aut etiam bestiali, ne hoc fiat hominibus occasio incidendi vilem et horrendum errorem opinantium intellectum humanum transire de corpore uno ad aliud, ita quod successive sit proprius motor corporum diversorum, et quamlibet animam quodlibet posse ingredi corpus, ut Pythagorici fabulantur.

Denuo sciscitatur, an anima separata posset naturali virtute fieri proprius alicujus corporis motor. Respondet quod non. Nam spiritus dicitur proprius motor corporis, quoniam specialiter deputatus est ad movendum corpus illud aliquo speciali modo quo nullum aliud corpus movet, et quo corpus illud ab alio nullo movetur : sicque anima quamdiu manet in corpore, est proprius motor corporis sui, et separata non potest fieri alterius corporis forma, imo nec proprii, quousque illud divina virtute debite disponatur ad unionem cum anima. — Hæc Richardus.

Præterea ad quæsitum hoc, utrum anima separata cognoscat quæ circa nos fiunt, respondent Bonaventura et Petrus : Dupliciter cognoscitur aliquid, utpote, propria consideratione et alterius instructione. Cognitio ex propria consideratione est duplex : una est certitudinalis ac rei præsentis, alia conjecturalis ac rei absentis. Cognitio quoque per instructionem est duplex : una per alterius relationem, alia per Dei revelationem. Quum ergo sit quadruplex modus cognoscendi, primo modo non cognoscunt actus nostros quamdiu sunt in locis sibi deputatis, quoniam nimis distant a nobis, nisi divina permissione veniant ad nos; sed secundo modo, videlicet conjecturaliter, possunt eos cognoscere, loquendo de animabus malis. Tertio quoque modo, videlicet relatione, tam bonæ quam malæ animæ possunt actus nostros cognoscere. Sed quarto modo, puta per revelationem, bonæ animæ præsertim eos cognoscere queunt. Hæc illi.

Quocirca allegat Albertus illud Job de mortuo vitioso : Sive nobiles sive ignobiles fuerint filii ejus, non intelliget. Ubi ait Gregorius : Sicut viventes ignorant quo loco habeantur animæ mortuorum, sic mortui nesciunt qualiter disponatur vita eorum quos post se reliquerunt in corpore.

Footnotes

  1. Eccle. ix, 10. ↩

  2. p 458D', etc. ↩

  3. Luc. xvi, 27. ↩

  4. Ps. xxxvi, 4. ↩

  5. Cf. t. XXI, p. 411 D', 522 C, 525 C; XXII, p. 169 D'; XXIII, p. 509 A'. ↩

  6. Cf. t. XX, p. 469 C. ↩

Chapter 280 of 283