Quæstio 6
Dhuc quærendum est hic, Qualiter ignis infernalis et frigus tartareum, ac cetera corporalia afflictiva in inferno exsistentia, agere queunt et agent in spirituales substantias, scilicet dæmones et animas vitiosas, usque ad corporum suscitationem et generale judicium, atque deinde in corpora resuscitata et animas.
De qua re, quamvis superius dicta sint dist.xx, q.2; XLIV, q. 8 et 10. ne ac formidine excitandis, aliqua sunt addenda.
Itaque Henricus Quodlibeto undecimo super his loquitur: Dolor, sicut et alia quælibet animi passio ad tertiam pertinens speciem qualitatis, ex duplici procedit radice, videlicet, prima et proxima. Radix prima passionum ad fugam pertinentium, ut sunt dolor, timor, tristitia, est immutatio corruptiva seu offensiva dispositionis convenientis naturæ: quemadmodum econtrario prima radix passionum pertinentium ad insecutionem, ut sunt desiderium, concupiscentia, delectatio, spes, est immutatio inductiva et conservativa dispositionis convenientis. Radix vero proxima omnium hujusmodi passionum, est ipsius immutationis apprehensio: apprehendens namque immutationem convenientem, delectatur; et apprehendens disconvenientem, tristatur. Quumque apprehensio sit virtutis cognitivæ, quæ non percipit nisi quod fit in se ipsa aut in organo suo; ideo passio non est nisi ex immutatione in virtute cognitiva, aut organo ejus. Propter quod, ex immutatione quæ fit in ossibus et partibus seu materiis non sentientibus, nullus consequitur dolor in animali, quia nequaquam apprehenditur immutatio illa. Porro dispositio conveniens, aliter est in viribus sensitivis et intellectivis: quia in viribus sensitivis attenditur ex parte organi; non autem in viribus intellectivis, quoniam inorganicæ sunt, nisi forte per accidens in nobis, in quibus intellectiva cognitio ex sensitiva procedit.
Et quamvis doloris sunt duæ præfatæ radices, tamen secundum quosdam, apprehensio sola sufficeret, si esse posset sine prævia immutatione corruptiva talis qualis est cum illa:1 sic etiam quod multo major esset dolor ex sola apprehensione. Et verum est, quod pro quanto immutatio illa corrumpit organi proportionem, pro tanto dirimit sensitivam apprehensionem, et per consequens dolorem: ita quod si fieri posset immutatio illa ex qua fit appprehensio quam sequitur dolor, absque temperamenti læsione aut corruptione, fieret apprehensio integra; unde etiam sequeretur perfectissimus dolor. Dicuntque aliqui, quod possibile sit sic esse, et quod damnati taliter cruciabuntur in corpore, quia habebunt corpora incorruptibilia. Dicunt enim, quod ardentissimus sit ignis inferni, qui attingens carnes illorum, non eas comburet, imo nec immutabit reali et naturali immutatione per abjectionem contrarii; sed caro, ossa ac nervi manebunt in sua naturali dispositione ac temperamento absque calefactione; immutabit autem ea per speciem intentionalem caloris, ac si summe calefierent ac arderent. Organo demum sic immutato per speciem caloris intentionalem, immutabitur excessive vis tactiva sensatione tactiva, ad quam summus dolor sequetur. Verum in nobis pro statu vitæ præsentis ita non est, quoniam ignis non potest naturaliter sensum sic excessive immutare, nisi calefaciat medium et organum realiter, et non solum intentionaliter; et ita corrumpit proportionem, quo impeditur apprehensio tam excessiva: idcirco in nobis sequi non potest dolor tam excessivus.
Sed qualiter hoc naturaliter fieri queat, non video. Si namque in tali immutatione, nulla fit abjectio juxta modum immutationis realis, nihil in tali immutatione percipitur naturaliter nisi sensibile sub ratione sensibilis, sub qua ratione perceptio non est nisi salubris conveniensque naturæ: et ita ex ea sequeretur delectatio et non dolor, et ita ignis non nisi supernaturaliter et miraculose corpora damnatorum torqueret. Si ergo secundum fidem oporteat ponere, quod corpora damnatorum ab illo igne naturaliter affligentur quantum est ex parte corporum, quoniam vere et naturaliter passibilia erunt (imo aliter frustra passibilia naturaliter essent, quia nunquam naturaliter paterentur, nec omnino paterentur calefactionem neque infrigidationem, sed supernaturaliter solum dolorem qui hujusmodi immutationes naturaliter concomitatur; et ita non propter intemperamentum sensuum neque ex actu sentiendi sequeretur ille dolor, sed a Deo immediate imprimeretur; nec ad hoc necessarius esset ignis, nec immutatio intentionalis secundum rem, et apprehensione non decepta, quamvis apprehensione cum perceptione decepta, posset verus dolor causari ab igne, sicut in dormientibus somniantibus se comburi ab igne) : dicendum est igitur, quod dolor nullatenus causari naturaliter potest, nisi duæ illæ adsint radices, videlicet, immutatio et apprehensionio. Inanimata namque immutantur immutatione corruptiva, nec dolent, quia non sentiunt. Animata vero sensitiva, si non sint immutata, quamvis sentiant objecta sensibilia, non dolent, quia non apprehendunt immutationem sensitivam læsivam. Est ergo sciendum, quod circa apprehensionem sensitivam duo considerantur, videlicet : actus apprehensionis, et perceptio ipsius actus. Ex actu apprehensionis secundum se seorsum considerato, nunquam sequitur dolor, sed delectatio potius; ex actu vero perceptionis seorsum acceptæ sequitur dolor, non tamen potest esse sine apprehensione. Sicque dolor sequitur apprehensionem ut causam sine qua non, perceptionem vero directe : et ita ad actum apprehensionis in quantum includit perceptionem, sequitur dolor, non ratione apprehensionis, sed perceptionis. Et quanquam secundum communem modum loquendi, sumamus apprehensionem prout perceptionem includit, differunt tamen (ut patet) ex differentia objectorum : quia objectum apprehensionis sensitivæ est ipsum sensibile, ut color visionis, sonus auditionis; proprium vero objectum perceptionis sunt intentiones circa sensibilia vel intelligibilia : quæ intentiones sunt per se causæ passionum doloris, delectationis et consimilium. Illæ namque intentiones important rationem convenientis et disconvenientis, et habent in se vim rerum circa quas sunt, ad excitandum passiones. — Hæc Henricus.
Qui insuper sciscitatur, utrum formalis ratio doloris sit solum in cognitiva, vel potius in appetitiva. Respondet : Omnis passio animalis, dispositio est ad operationem seu motionem causandam, continuandam vel subtrahendam. Oportet ergo quod maxime sit in eo quod est causa motus vel operationis seu continuationis subtractionisve ejus : et hoc est appetitus, non apprehensio, quia ad impetum appetitus movetur homo ad motum aut operationem, continuationem aut subtractionem, vel aliquam operationem. Hinc dico, quod omnis passio in solo est appetitu : aliter enim appetitus in animali non est movens motum, nisi quia per apprehensionem movetur alteratione, quæ est passio, et tunc appetendo movet alia. — Hæc idem. De quibus alibi plenius dictum est. Ex quibus ostenditur, quod et supra probatum est, corpora damnatorum ab igne infernali realiter immutari, affligi, calefieri, non consumi. Et simili modo affliguntur frigore illo tartareo ac aliis afflictivis.
Insuper, ultra ea quæ de his ex Guillelmo sunt allegata, aliqua addi possunt. Ait enim in libro de Universo : Quoniam quidam ex sapientibus Christianorum dixit, quod ignis ille sola imaginatione sui sufficit torquere animas, bonum est scire quæ ratio illum induxit ad hoc vel inducere potuit. Non enim prætereunda aut negligenda sunt verba tanti sapientis. Dico ergo in primis, quod tormentum quod anima humana patitur ab igne per corpus suum, non est nisi vel in vi apprehensiva, vel in vi motiva, aut in ambabus. Quocumque autem modo se habeat tormentum illud, in anima est, quum omnis passio necessario sit in patiente. Quumque anima sit spiritualis substantia, impossibile est in ea esse formam aliquam corporalem : idcirco necesse est tormentum illud in anima ante futurum generale judicium esse formam spiritualem. Et in omnibus apprehensionibus corporalium et sensibilium rerum similiter se habere oportet, ut scilicet impressiones hujusmodi spirituales sint: quare nec calor nec ardor est hujusmodi impressio, tamen calere et ardere se perhibet anima quæ sic patitur. Nec ignoras, animam humanam nec calidam nec frigidam esse, quia hujusmodi qualitates sunt corporales, et in solis habent corporibus esse. Ardet igitur anima humana teste se ipsa, quum nihil caloris in ipsa sit. Vides ergo quod forma spiritualis, eidem per corpus ab igne impressa, quum nec ignis nec calor sit, eamdem tamen urit et ardere facit, ut ipsamet confitetur. Quid igitur mirum si sola imaginatione ignis ardere sibi videatur, et ardere se judicet, quum ipsa imaginatio sit vicinior substantiæ animæ quam sensus, et solum spirituale sit quod per impressionem sensualem ad ejus substantiam venit, et intrat eamdem?
Quod si dixeris, quia revera humana anima non uritur neque ardet, sed hoc ei videtur propter fortissimam conjunctionem et unionem cum corpore, propter quod judicat se pati quod patitur corpus: quia non solum in corpore est, imo et ipsa continet corpus; tunc redit quod dixi, quod scilicet anima non patitur hujusmodi passionibus tanquam propriis, sed magis condolet tanquam alienis. Auferes ergo veritatem et proprietatem doloris ab animabus humanis, quod fas non est. Et quoniam species, phantasma, seu similitudo, seu quocumque alio modo nomines, quum fuerit in apprehensiva, movet affectivam atque motivam, necesse est ut ipsa species in vi motiva seu affectiva imprimat hujusmodi passiones quæ dolores et gaudia appellantur. Et si species æque fortis esset in imaginativa, ut est in vi sensitiva dum sentitur sensibile, non minor esset impressio in imaginativa quam in sensitiva. Quod patet in hominibus intensæ imaginationis: quia non minus delectantur in imaginando quædam visu delectabilia, quam delectarentur videndo. Propter quod quidam mihi notus, videre hastiludia non curabat, dicens se longe amplius delectari in imaginando ea, quam delectaretur in videndo.
A Novi etiam hominem qui solo adspectu medicinæ movebatur ad purgationem quoties opus fuit. Quid ergo movebat eum nisi similitudo impressa? Quod et in apprehensione et forti imaginatione venereorum facile est videre, imo et experiri. Hinc merito videri potuit illi tanto viro (puta B. Gregorio) quod species fortem faciens apprehensionem tristabilis aut molestabilis, similiter et delectabilis, per se sufficiat facere delectationes et tristitias, gaudia et cruciatus in animabus, tanquam res ipsæ.
B Et harum passionum quantitates erunt juxta quantitatem fortitudinis hujusmodi specierum, et rerum quarum sunt species: hoc est, quanto fortior fuerit apprehensio ipsa, et quo fortius ipsum apprehensum, id est magis delectativum aut contristativum, tanto erunt delectationes et contristationes vehementiores ex eis. Amplius, manifestum est de somniantibus, quia interdum somniant se ardere et esse in igne, et intolerabiliter cruciantur: quod sola similitudine ignis et imaginatione peragitur. Quod si dixeris non esse possibile quod tam grande tormentum sit a sola ignis imaginatione quantum a vera ejus præsentia, jam tibi respondi: quia si vera præsentia ignis non addit imaginationi, non addet tormento, hoc est, si illam non auget, nec istud augebit. Denique ex his patet, quod non solum possibile ac facile sit omnipotentissimo Creatori cruciare animas quas voluerit hujusmodi ardoribus atque incendiis per solam imaginationem vel intellectum, sed etiam omni genere tormentorum, quoniam potest depingere atque describere in vi imaginativa et apprehensiva quascumque horrificas species omnium generum suppliciorum.
Cf. p. 316 B'.2
D Quod si quis inferat, Ergo supervacue creatus est ignis hujusmodi; respondeo, quod multæ sunt utilitates ipsius, quarum una est, ut vere ac corporaliter torqueat corpora damnatorum, et etiam animas ipsas. Rursus, quum Deus sit auctor et dominus veritatis, non decet magnificentiam ejus uti mendaciis somniorum. Iterum, modus somniandi tantum ardores non satis deterreret ac retraheret homines a peccatis, quia paucissimi capiunt hoc quo modo animæ valeant somniis et suppliciorum imaginationibus cruciari. Nec dubites omnipotenti Creatori multos modos vindicandi peccata in impios esse possibiles, nec omnes mihi nec alteri homini in vita hac esse notos. — Hæc Guillelmus. Quæ omnia sapienter dicta videntur : propter quod videtur incautum, quod quidam præsumunt tam præcise determinare qualiter ignis infernalis agat in dæmones et animas, utpote per alligationem dumtaxat. Et totum fundamentum eorum videtur incertum, videlicet quod animæ et dæmones sint prorsus immateriales, et incorporales in sua natura consistant : quod quamvis probabiliter dictum sit, et dictis Aristotelis ac Peripateticorum plus consonet, non tamen demonstrativam certitudinem habet. Nec solum Plato atque Platonici, sed etiam Origenes, sanctique patres Augustinus, Bernardus ac alii plures, dixerunt contrarium, ut dictum est plenius super secundum et primum.
Cf. p. 311 B, 313 C, 315 D', 317 A'.
Præterea præinductis consonant dicta Henrici, Quodlibeto undecimo protestantis : Objecta perceptionis sunt intentiones, id est rationes convenientiæ et disconvenientiæ sensibilium et intelligibilium rerum, dicente Philosopho, de Motibus animalium : Alterant phantasiæ et sensus et meditationes. Phantasia autem et intelligentia habent rerum imaginatarum et intellectarum virtutem; et quo fortius imprimuntur ipsæ species et intentiones, imaginationes apprehensionesque rerum, eo intensius movent, agunt, terrent, lætificant, tanquam res ipsæ : ita ut imaginans sive intelligens vix queat discernere inter similitudinem et rem, et utrum præsens sit res taliter apprehensa ac imaginata, vel sola similitudo ipsius. Quantum enim operetur et variet in effectu imaginatio fortis, Augustinus declarat in ovibus Jacob, atque in multis qui nimia cogitatione rerum sensibilium illecti aut territi, etiam ejusmodi
In lib. I, dist. VIII, q. 7; II, dist. III, q. 1, VIII, q. 1. q. 8. voces repente ediderunt, quasi revera in mediis talibus actionibus aut passionibus versarentur. Cujus exemplum dat Augustinus de imaginante intensissime intus mulierem placentem, qui mulierem imaginatam putat quasi vere præsentem, et se quasi commisceri existimans, genitalibus fluit. Unde constat eamdem vim immutandi quam habet res ad extra, habere eam ut est taliter imaginata et apprehensa. — Hæc Henricus, qui ista ex dictis Aristotelis et Augustini diffuse prosequitur.
Amplius circa finem hujus ultimæ distinctionis addenda sunt aliqua de gloria Beatorum, ut vehementius inardescamus efficaciusque properemus ad illam.
De hac scribit Guillelmus libro de Universo : Habet (inquiens) quæstionem de choris seu choreis et gesticulationibus, an in statu gloriæ erunt. Quæstionem hanc reddunt difficiliorem sermones sapientium qui præcesserunt in gente Christianorum, qui hoc evidenter scripserunt. Natura quoque et naturalium experientia hæc attestari videntur. Nempe in hoc statu, modica gaudia homines ferre nequeunt sine suorum corporum motu. Vides quomodo ex gaudio cordis os movetur ad risum, totaque facies indiciis hilaritatis perfunditur. Vides viros ac mulieres, adolescentes ac adolescentulas præ gaudiis dissilientes, strepentes, choreas ducentes, carmina decantantes, sonis quoque cantilenarum ac melodiis musicorum instrumentorum se ipsos concordare conantes effigiatione variorum motuum corporis sui. Multos vidisti, qui cantando aut cantus audiendo, ab hujusmodi effigiatione gesticulationis corpora sua nequeunt continere. Quumque gesticulationes istæ exuberantiæ quædam sint et redundantiæ præsentium gaudiorum, quæ tam parva et quasi nulla sunt comparatione gaudiorum felicitatis æternæ; ideo possibile est, incomparabiliter majores exuberantias, redundantias convenientium saltationum et exsultationum convenientissime correspondentium, ines-
DE CHOREIS BEATORUM. se Beatis ex gaudiis illis. Quocirca respondendum mihi videtur, vera et spiritualissima gaudia illa non inundare in corpora glorificata per hujusmodi gesticulationes et effigiationes, quia (ut ait quidam ex sapientibus) verum gaudium res severa est, non frangens, non emolliens neque dissolvens gaudentem, quin potius confortans et erigens ipsum. Corporalia vero et non vera gaudia, merito tales exuberantias influunt in corpora ita gaudentium; et constat quod hujusmodi gesticulationes atque saltationes magis esse videantur exagitationes et quædam insaniæ, quam verorum exuberantiæ gaudiorum. Hæc Guillelmus.
Cujus verba sane sunt accipienda, alias calumniam paterentur, quum et secundo Regum libro devotissimus David rex ante arcam Dei, ex plenitudine spiritualis lætitiæ quam ex contemplatione infinitæ excellentiæ Dei beneficiorumque ejus concepit, totis viribus saltasse legatur.34 Denique quidam viri contemplativi valde interni, qui et hoc ipsum creduntur experti, testati sunt et reliquerunt in scriptis, quod nonnulli fervidi ac devoti, præ admirabili abundantia jucunditatis internæ, præ ineffabili dulcedine amoris divini, præ consolationis exuberantia cœliformi, præ supernaturali repletione contemplationis, visitationis unctionisque Spiritus Sancti, se ipsos continere ac reprimere nequeunt a corporali discursu, manuumque applausu, a cantu et pedum motu ac consimilibus gestibus. Variis namque et ineffabilibus modis operatur Christus in suis electis, tam viatoribus quam comprehensoribus.
Ad quod etiam pertinet quod apud Malchiam Dominus repromittit:5 Egrediemini, et salietis quasi vituli de armento. Verumtamen, quoniam scriptum est, Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se;6 super hominem est, in speciali ac universaliter determinare, quæ et quales erunt dispositiones, motiones, stationes, situationes atque interioris jucunditatis signa, exuberantiæ et effectus in beatissimis illis. Præterea, quum in patria, Beatorum sit ineffabiliter speciosissima consonantia, correspondentia, proportionis præmiorum ad merita, quemadmodum et in inferno, tormentorum ad demerita et peccata; probabile reor ac pie credendum, quod electi qui in hoc mundo amore Dei ac vitæ beatæ se ipsos perpetuo recluserunt, aut incarcerationes et vincula sunt perpessi, specialiter exsultabunt in actibus et motibus dotis agilitatis, in liberrima ac celerrima perambulatione, vel potius pervolutione cœli empyrei aliorumve spatiorum.
Nec enim dos agilitatis expers erit proprii actus, quanquam de his Guillelmus paulo aliter videatur sensisse, scribens in libro de Universo: Revertar ad investigandum, an motus erit ibi in statu futuro. Et dicam, quia si motus erit ibi, ergo et tempus, de quo prædictum est, Quoniam tempus ultra non erit: ergo nec motus, nec ulla mutatio, quæ non habet fieri nisi in tempore. Verumtamen motum ibi non prohibebit infirmitas aut debilitas corporis, lassitudo aut labor, sed potius dispositio status illius, qui erit æternitati simillimus: quæ non permittit ibi esse prius aut posterius, nec continuitatem successivam ullo modo. Idem probatur ex perfectione status illius, quæ omnem indigentiam a Beatis excludet: motus autem in naturalibus ex indigentia oritur. Si vero objiciatur, quod quidam sunt motus ex delectatione, ut deambulationes jucundæ; dico, quod sermo iste, sermo est hominis inexercitati in naturalibus rebus. Si enim deambulatio esset ibi, hoc non esset nisi propter obtinenda alia loca, aut propter videndos amicos, aut alia delectabilia. Et rursus, alia loca quæ quærerentur, aut essent æqualia in dignitate prioribus locis, aut non: si æqualia, ergo frustra quærerentur; si inæqualia, ergo in eorum acquisitione esset vel augmentum vel minoratio felicitatis prioris. Insuper felicitas illa est tota simul, et inamissibilis est in toto et in parte. Sermo autem deambulationis jucundæ, et visionis amicorum ac delectabilium, sermo est hominis modici intellectus, utpote appropinquans errori Sarracenorum ac Judæorum, paradisum carnalium deliciarum exspectantium. Hæc idem.
Verum jam supra clare ostensum est horum oppositum, et quod Beati resumptis corporibus motum localem habebunt in eis, nec verum esse quod omnis motus ex indigentia oriatur, sed aliquis ex plenitudine gaudii et ad communicandum aliis bona.7 Ex dictis quoque ipsius sequeretur, quod nec in inferno esset motus post diem judicii nec vicissitudo pœnarum, transeundo a calore nimio ad nivium aquas. Et quod de loci arguit dignitate, nihil est: quia nec angeli sancti descendendo a dignissimis sedibus cœli empyrei ad loca ista opaca et infima, ullam incurrunt felicitatis, perfectionis aut dignitatis minorationem. — Denique, secundum Augustinum aliosque doctores communiter, quamvis in mentibus Beatorum nulla erit successio aut variatio seu innovatio quantum ad actus in quibus præmium essentiale consistit; tamen in cogitationibus et apprehensionibus circa creata erit in eis vicissitudo perpetua, præsertim secundum quod ea conspicient in proprio genere, et per species inditas ac creatas. Superius quoque ipse Guillelmus asseruit, quod corpora glorificata movebuntur in instanti:8 quod quamvis ita non sit, ex hoc tamen consequitur quod non erunt perpetuo immobiliterque in loco eodem. Item de accidentali præmio fassus est, quod variationem et incrementum suscipiat.
Postremo, quod addit, sermonem istum motus seu deambulationis approximare errori Sarracenorum ac Judæorum, nil obtinet:9 quia eadem ratione dicere oporteret, quod exteriores sensus non essent habituri suas delicias in suis objectis: cujus oppositum clarissime est ostensum. In hoc autem increduli illi delirant, quod post resurrectionem arbitrantur Beatos in venereis ac cibis potibusque gloriaturos, et hoc in paradiso terrestri.10 — Hæc breviter contra dicta illa tetigisse sufficiat. Nam et quod arguit de tempore, supra solutum est.11 Etenim sicut corpora resuscitata et glorificata non dependebunt a motu cœlesti in esse et duratione ac operatione; sic nec quantum ad motionem et ambulationem, a tempore, quod est mensura motus cœlestium et inferiorum naturalium corporum: imo (ut ait Scriptura) tanquam scintillæ in arundineto discurrent;12 et ubi voluerit spiritus, ibi et corpus protinus erit, ut Augustinus, Anselmus, ac alii Sancti fatentur.
Præterea, quia Guillelmus etiam videtur velle probare, quod in patria non erit laus vocalis, restat de hoc ipso inquirere, utrum in patria post diem judicii erit perpetuo laus vocalis.131415 Videtur quod non, quia ad hoc requireretur aer et fractio ejus, ac motus localis; et laudatio illa aut aliquando interrumperetur, aut non. Si sic, videtur cessatio sequi jucunditatis ex eo provenientis; si non, videtur nunquam quies esse neque silentium, quæ tamen contemplationis secretum potissime decent. esse neque silentium, quæ tamen contemplationis secretum potissime decent.
De hac re scribit hinc inde, libro de Universo, Parisiensis: Non parum admirationis quæstionisque habet, an vita gloriæ habeat harmonias delectabilesque concentus. Et quanquam Plato posuerit harmonias in cœlis mobilibus, in cœlo tamen immobili ponendæ non sunt, secundum ejus doctrinam: propter motum enim ipsorum ponit harmoniam in ipsis. Habet etiam quæstionem, si ibi sint harmoniæ et hotinum voces, an univocæ sint vocibus quas hic habemus. Certumque est quod animæ nostræ non stabunt neque finaliter inhærebunt harmoniis seu vocibus illis, aut delectationibus sensibilibus quibuscumque; sed erunt eis viæ ad bonitatem, suavitatem et pulchritudinem Creatoris, universæ bonitates, pulchritudines ac dulcedines creaturæ. Tunc enim juxta sermones sapientium ac Sanctorum, creaturæ omnes glorificatis hominibus intuentibus eas, manifeste apparebunt vestigia, viæ, nutus et signa Creatoris, ducentes ad ipsum, eumque ostendentes. Et hic est error quo gens Sarracenorum involuta est miserabiliter et seducta, quoniam sic credunt se esse delectandos in rebus sensibilibus atque per sensum delectabilibus, sicut delectari se sentiunt in hoc mundo. Sed ita non erit, imo hoc quod maxime delectabit homines glorificatos in creaturis, erit ipse Creator, et forsitan ipsemet proprie et per se: quemadmodum in vestigiis et aliis signis dum sunt delectabilia solum propter ea quorum vestigia sunt et signa, illa proprie et per se delectant quorum signa et vestigia sunt.
De modulationibus autem et harmoniis quales ibi futuræ sint, manifestum est indubitanter quod spirituales erunt. De corporalibus vero melodiis determinandum est ex aliis. Nempe non leviter moveri quis potest, si quis dixerit, quod in patria tantæ felicitatis tacebuntur ore laudes Creatoris, quum decentissimum ac debitum modis omnibus videatur, corde et ore ibi laudari Altissimum ab eis in quos incogitabiliter profusa erit beneficentia munificentiæ ejus. Virtus quoque gratitudinis hoc videtur exigere. Imo non parva nec contemnenda pars beatitudinis et gloriæ videretur statui illi deesse, si delectatio harmoniarum suavitasque concentuum harmonici generis ibi defuerit. Sed jam ante te docui, hunc sermonem divertere in errorem ponentium paradisum sensibilium voluptatum. Jamque prohibitus tibi est error ille per me, et reprobatus destructionibus demonstrativis.
Non immerito autem scrutandum est, quid sit quod delectet animas nostras in vocibus musicatis et melodiacis, et forsitan videbitur alicui non irrationabiliter, quod non voces ipsæ delectent, sed potius numeri proportionesque musicæ, quæ non audiuntur, sed intus percipiuntur ac cogitantur. Cujus non leve est signum, quod quosdam videmus dissone, imo absurdisime canentes, et injucunda percussione aures audientium offendentes, suis cantibus non mediocriter delectari. Intus igitur apud ipsorum animas est quod eos delectat, quum tam insuaviter tamque moleste foris sonent cantus eorum. Quid ergo necessaria est Beatis melodia exterior, quibus interius sonat et constat omnis propotio? Non enim dubitandum est tibi, quin omnis pulchritudo, omnis apta conjunctio, omnis conveniens applicatio tunc futura, resonet spiritualiter illo in statu bonitatem, pulchritudinem, sapientiam Creatoris: imo totum universum universaliter, hoc est in omnibus partibus suis spiritualibus et corporalibus, erit quædam omnipotentis resonantia Conditoris, et velut carmen pulcherrimum arte ac sapientia Creatoris, ineffabili artificio modulatum, glorificatis hominibus auditu jucundissimum, non forinseco strepitu tumultuosum. Postremo, quid vocali expressione egebunt, ubi omnium corda cunctis patebunt? — Hæc Guillelmus.
Qui de his hinc inde prolixe inquirendo, argumentando, difficultates movendo, disseruit. Nam et de hoc plurimum perscrutatur, dato quod in patria laus erit vocalis, quomodo posset hoc esse, et quomodo erit: an scilicet ex unius ore universæ voces, et omnium vocum atque sonorum melodiæ et consonantiæ, simul et semel promentur, quum ibi non possit esse successio, neque tempus neque aliquid præterire, nec novum gaudium nasci. Et nihil videtur manere potentialitatis et imperfectionis ibidem; magnitudoque gaudiorum et claritas apprehensionum et cogitationum cogit omnia ibi delectantia simul sentiri. Vis ergo vocalis, ex qua procedunt modulationes, emittet simul omnes voces ac sonos quos naturaliter potest emittere. Erit ergo os uniuscujusque hominis glorificati sicut cithara suavissimarum innumerabiliumque chordarum, et sicut organum incomputabilium fistularum, et erit sonoritas ex ore uniuscujusque Beati sicut concentus innumerabilium sonorum ac vocum, mira et inexcogitabili suavitate sibi invicem consonantium, et auribus perfectionis illius simul audibilium.
Hæc ex isto doctore sufficiat tetigisse, in quibus vult omnia gaudia, etiam accidentalia, in Beatis actualiter simul esse, et nihil ibi de novo sciri, nec aliquid deletationis accrescere : quod juxta præhabita, stare non valet, quum et juxta divini Dionysii documenta, imo secundum Scripturas canonicas, angeli inferiores a superioribus multa addiscant ac didicerint de Christi mysteriis, de divinis effectibus, et de operum rationibus secretorum, atque in accidentali præmio etiam angeli sancti usque ad diem crescant judicii. Verum in essentiali præmio et beatitudine principali, imo et in accidentali præmio præcipuo, uniformiter stant fixi, hoc est, in cognitione, dilectione, delectatione, quas habent in Christi humanitate et gloriosissima Virgine; quanquam Sancti resumptis corporibus, glorificati plenarie in anima et corpore, magis quam ante specialive modo gaudebunt in corporali adspectu, auditu, fragrantia, assumptæ humanitatis et incomparabilis Virginis. Verumtamen omne gaudium illud accidentale in patria, comparatione gaudii ac gloriæ essentialis, erit sicut gutta ad universum Oceanum, et sicut punctus ad lineam : ideo ejus additio sive detractio nullius est momenti, nec ob hoc beatitudo illa interpolatur, aut interruptionem incurrit.
Insuper quod doctor iste jam dixit, quod creata et omnis eorum pulchritudo, suavitas, perfectio, erunt Beatis via ad Deum et elevatio quædam ad ipsum, de viatoribus bonis verius diceretur. Nam juxta inducta, Beati Deum in se ipso clare ac immediate videndo, omnia vident in ipso : sicque ejus essentia ut ratio idealis, potius eis est ratio ac medium cognoscendi creata quam econtrario. Nihilo minus, ex consequenti vident qualiter excellentia Creatoris in suis refulget effectibus, nec dubium quin omnia ad ipsum purissime referant : quod etiam boni fideles suo modo agunt in terra.
Nunc aliorum responsa doctorum super hac quæstione sunt inducenda.
Et ait Antisiodorensis in Summa, libro quarto, quod Beati glorificati in corpore, laudabunt in patria Deum vocaliter, ut nihil in ipsis vacet ab honorificentia Creatoris.
Insuper Thomas supra, distinctione quadragesima quarta, disseruit, quod in Beatis glorificatis, visus, auditus, tactus, odoratus, erunt in actu; et secundum quosdam, etiam gustus aliquo modo, non cibum et potum sumendo, sed modo prætacta distinctione inducto. Ubi et sanctus Doctor allegat quod Ecclesia cantat : Odoris suavissimi erunt corpora Sanctorum. Et addit : Laus etiam vocalis erit in patria. Unde Augustinus super illud in Psalmo, Exsultationes Dei in gutture eorum, affirmat :16 Corda et linguæ Sanctorum non cessabunt laudare Deum. Idem habetur in Glossa super illud Esdræ, In cantico et cymbalis. Et rursus asserit ibi B. Thomas : Erit in patria laus vocalis, quamvis quidam aliter dicant, quod sola immutatione spirituali organum auditus immutabitur in Beatis; et erit ibi propter perfectionem sensus et delectationem. Quomodo autem vox ibi possit formari, dictum est libro secundo, distinctione secunda. — Consonat Petrus.
Richardus quoque superius, distinctione quadragesima nona : In patria, inquit, erit sonus, quoniam ibi erit laus vocalis, ut asserit Glossa super illud, Exsultationes Dei in gutture eorum.17 Et immutabit auditum, non facta aliqua immutatione naturali et materiali in auditu, neque in medio; generabitur quoque in medio absque materiali passibilitate, vel in aere reservato in loco formationis ipsius vocis. Vel dici potest, quod partes cœli empyrei dividi possunt ab invicem et reuniri, ut aer. Potest etiam moveri motu tremoris, et pati passione necessaria ad vocis formationem et ad inspirationem ac respirationem. Quum enim hic motus sit vitalis, dicunt aliqui, quod erit in Beatis. Unde ita se habebit cœlum empyreum ad corpora glorificata, quemadmodum aer ad corrup. 411 C', 412 D.
De Cœlest. hier. c. vii. p. 418 A', 422 C', 426 in fine.18 ibid. A'.19
II Esdr.xii, 27. p. 281 D'.2021 ptibilia corpora. Cœlumque aqueum ita aliquo modo se habebit ad ea sicut terra ad corpora nostra, quantum ad hoc quod Beati corpore glorificati, habebunt pedes suos super convexitatem aquei cœli seu crystallini, quamvis quandocumque voluerint, poterunt se inde levare sine difficultate. Hæc Richardus.
Insuper his concordat Henricus in conclusione, quamvis de modo formandi laudem vocalem in cœlo empyreo aliter sentiat: Major (inquiens) dubitatio est, quomodo ibi erit laus vocalis, quam an erit;22 quia si esset manifestum quomodo posset ibi formari, non dubitaretur, sed plane supponeretur quod ibi esset, quia in vita gloriosa nihil erit imperfectum. Quælibet autem vis activa est imperfecta, secundum quod in habitu seu in potentia est respectu ejus quod est actus illius habitus seu potentiæ. Hinc oportet quod in vita gloriosa omnes vires, tam corporales quam spirituales, sint perfectæ, exsistentes in actibus suis secundis, potissime quando actus secundi sunt perfectionis simpliciter: quod dico, propter potentias partis vegetativæ, quæ non erunt in actu ibidem. Quumque propria operatio oris et linguæ ac dentium sit locutio et modulatio vocum, sicut operatio oculorum est visio; ideo sicut ponimus quod visus erit ibi in nobilissimo ac jucundissimo actu videndi, sic os, lingua, etc., erunt in præclarissimo atque lætissimo actu loquendi ac modulandi, quo Beati se invicem alloquentur, et laudes concinent Creatoris.
Verum quomodo fiet hoc, quum ibi non sit aer inspiratus et exspiratus? Et volunt aliqui dicere, quod sicut intestina corporum gloriosorum plena erunt aliquo humore, sic guttur, arteria et os aere, quo Beati poterunt voces formare. Si ergo ponamus, cœlum empyreum in quo erunt, esse ut cameram magnam concavitatem habentem intra superficiem undique circumdantem corpora Beatorum, aere plenam; cessaret hæc quæstio. Sed quoniam nullum corpus pure elementare ponitur Cf. p. 372 B'. ibi futurum, remanet difficultas quomodo poterit ibi vox formari, et per quod medium deferri, præsertim supponendo quod cœlum empyreum sit solidum, non fluxibile sicut aer: quia si fluidum esset, posset dici quod fieret in eo sicut in aere. Ponendo autem cœlum empyreum esse solidum, non intercisum; continuum, non cameratum: dicendum videtur, quod corpora gloriosa et cœlum illud erunt penetrativa simul. Sicque corpore glorificatus, in soliditate cœli illius sine divisione ipsius exsistens, potest movere linguam, labia, dentes, harmonicis motibus, ac si moveret ea in aere, interceptis sine discontinuatione partibus cœli empyrei: sicut hic, interceptis partibus aeris inter linguam, dentes et labia, per ipsorum divisionem. Quare, sicut in partibus aeris interceptis per divisionem, ex contactu harmonico dictorum membrorum vox formatur in aere; sic formabitur in partibus cœli empyrei, ex contactu et transitu dictorum membrorum per partes empyrei in harmonicis motibus suis, usque ad partes illas non interceptas, quasi usque ad illas repercuteret aeris partes. Et quum partes illæ sonitum vocis receperint, multiplicant eum per partes continuas circumquaque, toto empyreo corpore resonante in summa ac suavissima melodia: quemadmodum et quidam philosophi posuerunt, corpora cœlestia ex mutuo in suis extremitatibus contactu, dulcem efficere sonum. Si autem modus iste non placet, est ad miraculum confugiendum, dicendo quod sicut corpora illa sunt miraculose glorificata, atque in cœlo empyreo miraculose locata, et cœli penetrativa; sic miraculose vox ab eis formatur, et formata diffunditur ac defertur, ad aures perveniens singulorum. Totus etenim ille status est super naturam. Hæc Henricus.
Porro Bonaventura relinquit istud sub dubio distinctione præhabita, quanquam alibi magis declinet ad hoc quod erit ibi laus ista.23 in soliditate cœli illius sine divisione ipsius exsistens, potest movere linguam, labia, dentes, harmonicis motibus, ac si moveret ea in aere, interceptis sine discontinuatione partibus cœli empyrei: sicut hic, interceptis partibus aeris inter linguam, dentes et labia, per ipsorum divisionem. Quare, sicut in partibus aeris interceptis per divisionem, ex contactu harmonico dictorum membrorum vox formatur in aere; sic formabitur in partibus cœli empyrei, ex contactu et transitu dictorum membrorum per partes empyrei in harmonicis motibus suis, usque ad partes illas non interceptas, quasi usque ad illas repercuteret aeris partes. Et quum partes illæ sonitum vocis receperint, multiplicant eum per partes continuas circumquaque, toto empyreo corpore resonante in summa ac suavissima melodia: quemadmodum et quidam philosophi posuerunt, corpora cœlestia ex mutuo in suis extremitatibus contactu, dulcem efficere sonum. Si autem modus iste non placet, est ad miraculum confugiendum, dicendo quod
De felicitate et gloria electorum, ex Guillelmo Parisiensi.
Circa finem tractatus sui de Vitiis et virtutibus ait Guillelmus Parisiensis : Post hæc loquemur de retributionibus Sanctorum. Retributio Sanctorum secundum suum principale, imo secundum suum totum, dicitur gloria animarum sanctarum, ut Augustinus sentire videtur. Gloriam vero corporis non partem beatitudinis, sed redundantiam ejus appellat, dicendo : Tanti fecit Deus animam rationalem, ut ex beatitudine ejus non beatitudo, quæ fruentis et intelligentis est propria, sed sanitas incorruptionis in inferiorem naturam, id est in corpus sensitivamque partem, redundet. Tota ergo beatitudo quæ Sanctis promittitur, animarum est, quæ proprie frui ac intelligere queunt. Porro secunda stola, quæ est gloria corporis, non beatitudo nec pars beatitudinis exsistit; est tamen pars remunerationis, id est totius boni quod in fine dabitur Sanctis. Nominatur autem gloria hæc beatitudo, quoniam ipsa finis est, plenitudo et contentatio omnium desideriorum nostrorum, juxta definitionem beati qua dicitur : Beatus est, cui omnia optata succedunt. Dicitur quoque vita æterna ab ipsa Vita in Evangelio : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, etc. Et nuncupatur vita æterna, quoniam vitæ temporali est multum contraria. Quemadmodum enim vita temporalis tota fluit et evanescit, nil stabile habens; ita illa in soliditate suæ perpetuitatis stat fixa, non defluens. Et sicut vita ista temporalis totum commune habet cum morte, et vitam quasi in puncto solo contingit; ita illa tota seorsum est sejuncta et immunis a morte, et se totam vitæ primæ imprimens, in nullo morti approximat. Dicitur quoque pax, propter omnimodam elongationem et securitatem ab omni periculo, et spirituali corporalique bello; et requies, quum sit finis omnium laborum, commotionum et concussionum nostrarum. Vocatur item libertas, quum sit elongatio consummata ab alias Veritate Joann. XVII, 3. omni oppressione, exactione et angustiatione, juxta illud Apostoli : Creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. Nominatur item lux et claritas, quia ab ignorantiis, erroribus, opinionibus est penitus aliena. Sic et alia nomina multa his consimilia ei conveniunt : quoniam ipsa est torrens voluptatis divinæ, gloria et exsultatio ultima electorum, deliciosissima refectio, magna et interminabilis cœna.
Rom. VIII, 21.
Luc. XIV, 16.
Dicimus ergo in primis, quia perfectio in unoquoque perfectibili non est nisi actus suæ potentiæ potentialitatisve ultimus ac supremus, qui in rationali creatura vocatur felicitas : quam nisi assequi posset, videretur Creator omnipotens magis deviasse quam sapienter egisse, hujuscemodi creaturam instituendo. Quumque vis intellectiva animæ humanæ potentialiter speculum sit omnium intelligibilium, ex necessitate sequitur, quod ejus perfectio ultima sit, hoc ipsum esse in effectu completo : ut scilicet sit speculum omnium intelligibilium; speculum (inquam) evidentissimæ expressionis atque clarissimæ apparitionis, ita ut in ea reluceant expressissima resultatione intelligibilia universa. Erit ergo speculum universi, et exemplum cujus exemplar est tota series sæculorum (sicque mundus efficietur intelligibilis), et imago perfecta speculi increati, quod est speculum universalis speculationis, ac verbum universalis dictionis, quo Deus Pater dixit et expressit se ipsum, et omnia in ipso ac per ipsum : quæ dictio fuit generatio verbi istius. Etenim nihil aliud est dictio ubicumque sit, nisi generatio verbi. Nam et visio non est nisi assimilatio videntis : ut visio albi est assimilatio albi et oculi per similitudinem albi receptam in oculo. Ergo et visio qua supergloriosissimum et incircumscriptibilem Deum videbimus oculo intellectuali, erit assimilatio deiformis nostri intellectus ad ipsum. Unde dixit evangelista Joannes : Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quumque ipse
I Joann. III, 2. in se et per se sit exemplar cujus exemplum, quamvis incomparabilis distantiæ, est totum hoc universum; erit etiam intellectus noster tunc exemplum in quo relucebit similitudo exemplaris illius altissimi, prout naturalis capacitas meritorumque dignitas intellectum nostrum adjuverint.
Amplius, non ignoras hanc speculorum esse naturam, dummodo æqualia sint, pura, tersa, polita, ut invicem sibi opposita recipiant ab invicem formas flucentes in ipsis: quanto magis speculum mentis humanæ depuratæ ac sanctæ, speculo Verbi æterni immediate et convenientissime applicatum, recipiet ab eodem impressionem simillimam et assimilationem completam, ut et ipsa sit speculum in effectu? Hinc dixit Apostolus: Videbimus tunc facie ad faciem.24 Facies quippe nostri intellectus ad faciem adorandam speculi æternalis coaptata et applicata, faciem illam repræsentabit similitudine evidenti. Propter quod dixit Apostolus: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.25 Quid est hoc, nisi quemadmodum Deus Verbum in se ipso tanquam in supersplendidissimo speculo intuetur hæc omnia, ita et ego quantum ad vim intellectivam factus speculum perfectæ assimilationis ad ipsum, cognoscam et in ipso, et etiam in me ipso, quæcumque in hujusmodi speculo per irradiationem primi speculi resultabunt? Tunc igitur vis nostra intellectiva æterno ac cœlesti Sponso suo beatissimis amplexibus copulata, non tam concipiet quam pariet filium ac verbum ad imaginem et similitudinem primogeniti Verbi ac Filii, cujus resultatio in intellectu nostro verum et speciale erit exemplum primi verbi, quo spirituali dictione dicet omnia dicibilia sibi, dictione lucidissima ac perfecta.
Præterea si quæratur, utrum omnia et singula quæ sunt vel esse possunt, tunc visuræ sunt animæ nostræ in gloria illa: respondemus, quod quidquid decebit aut delectabit eas videre, videbunt tunc; quod autem nec deceret nec delectaret eas videre, non videbunt.
A Si vero quis quærat, utrum Deus videbitur a Beatis per præsentiam suam et veritatem, quæ indubitanter præsentissimam se exhibebit tunc Sanctis in patria; quæstio ista ad propositum pertinet, quia potissimum felicitatis et gloriæ Beatorum erit visio intellectus. Propter quod libro de Doctrina christiana loquitur Augustinus: Promittitur nobis adspectus pulchritudinis summæ. Et alibi in sermone: Promittitur nobis visio Dei, veri Dei, summi Dei. Et rursus: Visio est tota merces quæ Sanctis promittitur. Ubi autem præsentissima est veritas Deitatis, non requiritur imago aut umbra, aut medium aliud, quamquam non sola essentialis præsentia visionem illam efficiat, quum sic omnibus præsens sit.
B Sanctis promittitur. Ubi autem præsentissima est veritas Deitatis, non requiritur imago aut umbra, aut medium aliud, quamquam non sola essentialis præsentia visionem illam efficiat, quum sic omnibus præsens sit.
C Denique beatifica visio Dei, super omnem æstimationem et admirationem est menti creatæ delectabilis et jucunda. Quum enim conjunctio convenientis cum conveniente sit delectatio definitive, id est causa delectationis, ut dixerunt philosophi; nec aliquid ita conveniens sit intellectui nostro ut lux illa purissima et immensa; conjunctio quoque mentis creatæ ad eam conveniens sit in ultimitate, id est in fine et summa excellentia, convenientiæ: constat visionem illam summe et incomparabiliter delectabilem esse. Idem patet per aliam delectationis definitionem, qua dicitur: Delectatio est perceptio potentiæ apprehendentis rem sibi connaturaliter congruentem. Adeo autem conveniens est superaltissimus Deus menti creatæ, ut propter ipsum et ejus intuitivam frictionem ipsa creata sit et reparata. Amplius, omnes delectationes æquales sunt apprehensionibus suis, id est cognitionibus ex quibus oriuntur, quemadmodum et virtutes suis effectibus: ideo sicut visio illa beata est summæ perspicuitatis et certitudinis; sic gaudium ex ea procedens, est ultimatæ, summæ et incomparabilis suavitatis. Insuper, quum totus status ille patriæ totus sit gloriosus, et gloria nihil habeat imperfectum aut diminutum, nihil perfectioni incongruum; manifestum est universas delectationes quæ in regno sunt gloriæ, excellentissimas et perfectissimas esse, unamquamque in genere suo.
Præterea de hoc quod Sancti testantur, fidei succedere visionem: si fides stricte sumatur, videlicet ut est caput et fundamentum religionis, dicimus quod visio beata proprie est rerum fundamentalium, puta ad fundamentum religionis spectantium, et fidei illi succedet hæc visio. Porro hæ sunt res quæ primo prædicandæ sunt introducendis ad christianam religionem, videlicet: Deum esse, et ipsum esse remuneratorem sperantium in se, obedientium et servientium ei, atque hujusmodi aliqua, quæ sunt rudimenta introducendorum ad fidem catholicam. Similiter, dono intellectus succedet visio clara eorum quæ signis et prodigiis hic sunt velata, mysteriorumque omnium. Dono vero consilii succedet clara visio utilitatum et aliorum bonorum quæ per illud electa sunt, periculorum quoque et aliorum malorum quæ per illud sunt declinata. Eodem modo dono scientiæ succedet clara cognitio diversarum specierum et ramorum ipsarum. Prudentiæ etiam succedet clara eorum cognitio circa quæ ipsa versatur. Visio autem quæ est tota merces, est potissime cognitio sapientialis, quæ est nobilior atque intimior quam scientialis cognitio, propter quod in libro Ethicorum dixit Philosophus, quod virtus omni arte certior meliorque consistit. Cujus exemplum est in omni gustabili. Vnum namque ex suo splendore et colore tanquam ex quibusdam radiis suæ naturæ ac veritatis scientialiter noscitur; scientialiter vero agnoscitur ex suo sapore et odore: quæ cognitio tanto certior est, quanto odor et sapor intimiores sunt vino. Quumque Deus altissimus sit ipsa sua veritate luminosissimus, et sua etiam bonitate suavissimus, necesse est ut animæ glorificatæ non tam scientialiter eam cognoscant ex irradiatione suæ luminosissimæ veritatis in eas, quam sapientialiter ex torrente voluptatis et inundatione bonitatis suæ in ipsas sciant atque degustent.
Denique de visione Dei erit triplex gaudium in Beatis. Primum de illustratione et perfectione virtutis nostræ intellectivæ. Secundum de pulchritudine Sponsi, in qua erit delectatio tanto major quam in adspectu cujuscumque alterius pulchritudinis, quanto ipsa Sponsi pulchritudo omnibus aliis pulchritudinibus incomparabili supereminentia antecellit; ipsaque rationalis vis beata, vehementiori amore, strictioribus quoque amplexibus eidem increatæ, superessentiali et superinfinitissimæ pulchritudini adhærebit, imo et inhærebit, et inavertibili prorsus adspectu æternaliter, affectuosissime ac securissime infigetur. Tunc plane amovebit pallas et peplum desuper faciem suam, quatenus sponsis intuendam illam beatissima fruitione exhibeat. Tertium gaudium erit de visione gloriæ ejus, quoniam ibi limpidissime apparebit ipsum esse regem ac dominum omnium sæculorum. De hac gloria dixit Propheta: Satiabor quum apparuerit gloria tua.26 Hujus felicitatis refectio, est cœna magna quam Christus suis præparavit electis, ad quam nos dignetur perducere, qui cum Patre æterno et adorando paracleto superdulcissimo Spiritu Sancto vivit et regnat super omnia Deus sublimis et benedictus.27 Amen.
FINIS COMMENTARIORUM IN SENTENTIAS.
Footnotes
-
Cf. p. 310 A' ↩
-
Cf. p. 317 A. ↩
-
Apoc. x, 6. ↩
-
II Reg. vi, 14. ↩
-
Malach. iv, 2. ↩
-
I Cor. II, 9. ↩
-
p. 295 D et s. ↩
-
Cf. p. 298 C'. ↩
-
Cf. p. 441 C'. ↩
-
p. 281 B, 282 B. ↩
-
p. 389 A et s. ↩
-
Sap. III, 7. ↩
-
Cf. p. 282 C, et t. XXI, p. 152 B. ↩
-
DE LAUDE VOCALI BEATORUM. ↩
-
Job xxiv, 19. ↩
-
Ps.CXLIX,6. ↩
-
Ps.CXLIX,6. ↩
-
p. 281 B. ↩
-
ibid. D. ↩
-
tom. XXI, p. 152 B. ↩
-
p. 282 C. ↩
-
Quodl. vii, q. 7. ↩
-
p. 284 D. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ps. XVI, 15. ↩
-
Luc. XIV, 16. ↩
Chapter 283 of 283