Distinctio 50
A. Si mali in inferno peccabunt.
Cf. dist. XLIX A.
HIC oritur quæstio, ex præmissis ducens originem. Supra enim Augustinus loquens de malis in inferno damnatis, et de bonis in cœlo glorificatis, dixit, quod nec bonis voluntas nec malis facultas esse peccandi poterit. Et de bonis quidem constat; sed de malis, a quibus voluntatem malam non removet, quæritur, quomodo sit verum eos non posse peccare, imo quomodo verum sit eos non peccare, quum malam habeant voluntatem. Quidam autumant, illam voluntatem non esse peccatum, sed supplicium tantum. Alii vero peccatum esse fatentur, sed per illud eos non mereri aliquam pœnam, quia non est ibi locus merendi.1 Illud ergo peccatum dicunt non esse meritum supplicii, sed supplicium mali meriti quod in hac vita præcessit. De hoc autem Augustinus ita dicit : Tempus acquirendi vitam æternam in hac tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit etiam pœnitentiam esse fructuosam. Ideo hic pœnitentia fructuosa est, quia potest hic homo, deposita nequitia, bene vivere, et mutata voluntate, merita simulque opera mutare, et ea gerere quæ Deo placeant. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem pœnitentiam in futuro sæculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Domini non inveniet : quia etsi erit stimulus pœnitudinis, tamen nulla erit ibi correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari justitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat semper in se malignitatis suæ supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum : quia sicut illi qui cum Christo regnabunt, nullas in se malæ voluntatis reliquias habebunt, ita illi qui erunt in supplicio æterni ignis cum diabolo et angelis ejus deputati, sicut nullam habebunt ulterius requiem, sic bonam nullatenus poterunt habere voluntatem; et sicut coheredibus Christi dabitur perfectio gratiæ ad æternam gloriam, ita consortibus diaboli cumulabit ipsa malignitas pœnam, quando exterioribus deputati tenebris, nullo illustrabuntur interiori lumine veritatis. — Ex his apparet, reprobos in inferno pœnitentiam sic gesturos, ut per eam pravam voluntatem non deserant; et illa maligna voluntas erit eis ad cumulum pœnæ, per quam tamen non merebuntur, quia nullus meretur nisi in hac vita.
B. Quare dicuntur tenebræ exteriores.
Hic quæri potest, quare illæ tenebræ quibus involventur mali in gehenna, dicuntur tenebræ exteriores. Quia tunc mali penitus extra lucem corporalem et spiritualem, scilicet Deum, erunt. Nunc enim etsi patiantur tenebras in cæcitate mentis, non tamen penitus extra lucem Dei sunt, nec corporali luce privantur. De hoc Augustinus sic ait : Ira Dei in judicio erit, et hic est in cæcitate mentis, quum dantur mali in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebræ erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum. Quid est enim penitus esse extra Deum, nisi esse in summa cæcitate? Siquidem habitat Deus lucem inaccessibilem. Hæ autem tenebræ hic jam incipiunt in peccante, quum ab interiori Dei luce secluditur; sed non penitus dum in hac vita est. — Ecce quare ibi peccator dicitur pati exteriores tenebras, et non hic : quia ibi secludetur penitus a luce Dei, quod non hic. — Sed quomodo intelligenda est illa seclusio? An quia non videbunt Deum per speciem? Sed nec aliquis videt hic Deum per speciem. An per dissimilitudinem quam facit peccatum inter Deum et hominem? Sed et hic multi per gravia peccata elongantur a Deo. An quia Deum odiunt, ita ut velint eum non esse? Sed et hic multi Deum oderunt, de quibus scriptum est : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Quæ est ergo illa elongatio? Sane exteriores tenebræ intelligi possunt quædam malignitas odii et voluntatis, quæ tunc excrescet in mentibus reproborum, et quædam oblivio Dei, quia tormentorum interiorum et exteriorum doloribus adeo efficientur et turbabuntur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo vix vel raro vel nunquam mentem revocent : ut qui nimio premuntur pondere, adeo stupescunt et turbantur, ut interim in aliam cogitationem non se extendant; sed illuc tendit impetus cogitationis ubi sentitur vis doloris. Sed in hac vita nullus adeo malus est, ut penitus secludatur a cogitatione Dei : quia nec perdit appetitum beatitudinis et quemdam boni amorem, quem naturaliter habet rationalis creatura. Illas autem exteriores et profundissimas tenebras reprobos perpessuros post judicium, dicit Augustinus, opponens de illo divite qui in inferno positus, elevans oculos, vidit Abraham et in sinu ejus Lazarum : cujus comparatione coactus est confiteri mala sua usque adeo, ut et fratres
Aug. in ps. 6, n. 8.
1 Tim. vi, 16.
Ps. lxxiii, 23.
Aug. op. cit. n. 6.
Luc. xvi, 23, 24, 28. roget ab his præmoneri : quod ante judicium factum legitur. Sed post judicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt cui confiteantur.
C. De animabus damnatorum, si quam habent notitiam eorum quæ hic fiunt.
Præterea quæri solet, si reproborum animæ quæ nunc in inferno cruciantur, notitiam habeant eorum quæ circa suos in hac vita geruntur, et si aliquo modo doleant super infortuniis suorum carorum. Hanc quæstionem Augustinus commemorat, ex parte eam explicans, ex parte vero insolutam relinquens. Ait enim : Quærit aliquis, an ullus dolor tangat mortuos de his quæ in suis post mortem contingunt, vel quomodo ea quæ circa nos aguntur noverint spiritus defunctorum. Cui respondeo magnam esse quæstionem, nec in præsenti disserendam. Verumtamen breviter dici potest, quod est cura mortuis de suis caris : ut de divite legitur, qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit : Habeo enim quinque fratres; mitte aliquem ex mortuis ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.2 Habent enim mortui curam de vivis quos sciunt vivere : quia nec in locis pœnarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat; nec in requie Beatorum, ubi Lazarum et Abraham, quamvis a longe, agnoscebat. Non tamen ideo consequens est eos scire quæ circa caros suos aguntur hic, vel læta vel tristia.
Aug. in ps. 108, n. 17.
D. Quomodo accipienda sunt quæ de Lazaro et divite leguntur.
Si quis autem quærat, quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite legitur, audiat Augustini responsum dicentis : Si quis putat animas corpore exutas, locis corporalibus contineri, quum sint sine corpore, non deerunt qui faveant, et divitem sitientem in loco corporali fuisse contendant, ipsamque animam corpoream præparasse linguam, et stillam de Lazari digito cupiisse. Sed melius est dubitare de occultis quam litigare de incertis. Divitem in supplicio, pauperem in refrigerio esse non dubito. Sed quomodo intelligatur divitis lingua, digitus Lazari, flamma inferni, sinus Abrahæ, et hujusmodi, vix a mansuetis, et a contentiosis nunquam invenitur.
Aug. de Gnesi ad litt. lib. VIII, n. 9.
E. Si se vident boni et mali.
Solet etiam quæri, utrum vicissim se videant illi qui sunt in inferno, et illi qui sunt in gloria. Sicut Sancti tradunt, et boni malos et mali bonos vident usque ad judicium; post judicium vero boni videbunt malos, sed non mali bonos. Unde Gregorius : Infideles in imo positi, ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt.
Hugo, de Sacram. lib. II, p. XVIII, c. 3.
Gregor. in Evang. hom. 40, n. 2.
F. De chao inter bonos et malos.
Sed quum Sancti malos in tormentis videant, nonne aliqua compassione erga eos moventur? Nonne eos de tormentis liberari cupiunt? Recole illud evangelicum quod Abraham diviti respondit: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.3 Quid est illud chaos inter bonos et malos, nisi hinc justitia, inde iniquitas, quæ nullatenus sociari valent? Adeo enim Sancti Dei justitiæ addicti sunt, ut nulla compassione ad reprobos transire valeant, nulla pro eis inter Sanctos fiat intercessio. Quomodo ergo inde volunt aliqui transire ad illos, sed non possunt? Quia si Dei justitia admitteret, non fieret eis molesta liberatio eorum. Vel ita dicuntur velle et non posse, non quia velint et non possint, sed quia etsi vellent, non possent eos juvare. De hoc ita Gregorius ait: Sicut reprobi a pœnis ad gloriam Sanctorum transire volunt et non possunt; ita et justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis ut eos liberent, sed non possunt: quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tunc auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.
Gregor. in Evang. hom. 40, n. 7.
G. Quod visa impiorum pœna non minuit Beatorum gloriam.
Postremo quæritur, an pœna reproborum visa, decoloret gloriam Beatorum, an eorum beatitudini proficiat. De hoc ita Gregorius ait: Apud animum justorum non offuscat beatitudinem adspecta pœna reproborum: quia ubi jam compassio miseriæ non erit, minuere Beatorum lætitiam non valebit. Et licet justis sua gaudia sufficiant, ad majorem tamen gloriam vident pœnas malorum, quas per gratiam evaserunt: quia qui Dei claritatem vident, nil in creatura agitur quod videre non possint. Non est autem mirandum, si Sancti jam immortales, reprobos videant mentis intelligentia, quum Prophetæ mortales adhuc, videre hæc omnia meruerunt. Egredientur ergo electi non loco, sed intelligentia vel visione manifesta, ad videndum impiorum cruciatus: quos videntes non dolore efficientur, sed lætitia satiabuntur, agentes gratias de sua liberatione, visa impiorum ineffabili calamitate. Unde Isaias impiorum tormenta describens, et ex eorum visione lætitiam bonorum exprimens, ait: Egredientur, electi scilicet, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me. Is. LXVI, 24. Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, id est electis. Lætabitur enim justus, quum viderit vindictam. Ps. LVII, 11.
Ibid. n. 8.
Glossa in Is. LXVI, 24.
H. Epitome finem operi imponens.
Hæc de pedibus sedentis super solium excelsum, quos Seraphim duabus alis velabant, scriptori, etsi non auditori, commemorasse sufficiat, qui a facie exorsus sedentis, per media ad pedes usque, via duce, pervenit.4
SUMMA
DISTINCTIONIS QUINQUAGESIMÆ
PRÆCEDENTE distinctione tractatum est de gloria Beatorum; hic agit Magister de calamitatibus atque suppliciis reproborum. Et primo inducit quæstionem, quo intellectu asseruntur non peccare, et solvit. Secundo interrogat, qualiter dicantur esse in tenebris, imo et in tenebris exterioribus. Tertio scrutatur, qualem notitiam habeant de rebus et gestis viventium in hoc mundo, et an doleant de adversitatibus propinquorum et olim carorum suorum. Quarto inquirit, utrum damnati in inferno positi, videant Beatos in gloria, et econtra. Quinto, utrum Beati compatiantur damnatis. Ultimo sciscitatur, an tantarum miseriarum inspectio aliquo modo minuat aut offuscet gloriam electorum; an etiam de pœnis et infelicitatibus impiorum Beati aliquo modo lætentur.
Footnotes
Chapter 277 of 283