Quæstio 4
Restat jam sciscitandum, An omnis voluntas damnatorum sit prava, ita ut nunquam pœniteant, nec valeant pœnitere; et an vellent omnes secum esse damnatos; et utrum demereantur ac odiant Deum.
Tamen ad ista satis patet responsio ex dictis super secundum, de casu, damnatione obstinationeque dæmonum : ideo sufficit nunc breviter illa tangere.
Itaque Thomas ad ista respondens : In damnatis, inquit, est duplex voluntas, videlicet, naturalis et deliberativa. Naturalem habent immediate a Deo, qui naturæ intellectuali ac rationali impressit hujusce modi inclinationem quæ appellatur naturalis voluntas. Quumque remaneat in damnatis natura in se bona, nec naturalis bonitas possit corrumpi totaliter per peccata, potest etiam esse in eis aliqua bonitas voluntatis naturalis, quum dictum sit, quod et beatitudinem saltem in generali naturaliter appetant, quamvis affectione exili ac rara.1 Voluntas vero deliberativa semper in eis est mala, quia perfecte aversi sunt ab ultimo fine; nec aliqua voluntas potest consistere bona, nisi aliquo modo ordinata ad finem illum. Imo si damnati interdum velint aliquod bonum, non tamen hoc volunt bene nec recta intentione.
Porro dum quæritur, an pœniteant; dicendum, quod pœnitere de peccato contingit dupliciter: primo modo per se, secundo per accidens. Per se de peccato pœnitere, est peccatum abominari et de eo dolere, in quantum peccatum est, et contra Dei præceptum, ejusque offensivum : et ita damnati non pœnitent, imo voluntas malitiæ peccati jugiter manet in eis. Pœnitere vero de peccato per accidens, est dolere de eo propter adjuncta, id est ratione pœnæ pro ipso inflictæ : et taliter pœnitent juxta illud Sapientiæ, Dicentes intra se, pœnitentiam agentes.2 In hoc etiam mundo quantumcumque obstinati, per accidens pœnitent de suis excessibus, si pro eis acriter puniantur, ut loquitur Augustinus libro LXXXIII Quæstionum: Videmus etiam ferocissimas bestias dolore pœnarum a maximis voluptatibus abstinere.
Denique ad hoc, an vellent omnes secum esse damnatos, dicendum, quod sicut in Beatis est perfectissima caritas, ita in damnatis est maximum odium. Hinc sicut Beati de omnibus bonis gaudebunt, sic condemnati de omnibus bonis dolebunt. Sicque ex consideratione beatitudinis Sanctorum affligentur, juxta illud Isaiæ : Videant et confundantur zelantes populi.3 Unde omnes bonos vellent esse damnatos. Imo tanta erit eorum invidia, quod etiam propinquorum gloriæ invidebunt, quum ipsi sint in summa miseria. Attamen minus invident propinquis quam aliis, et major esset eorum pœna, si omnes infligit ac perire permisit. — Hæc Thomas in Scripto. Quibus concordant Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, aliique communiter. propinqui eorum damnarentur, quam si aliqui de suis propinquis salventur. Hinc dives petiit fratres suos a damnatione præservari: sciebat namque quod aliqui homines salvarentur. Maluisset tamen fratres suos cum ceteris omnibus condemnari. Hinc constat quod damnati non conservabunt amicitiam ad eos quos in vita hac dilexerunt. Dilectio quippe quæ non fundatur super bonum honestum, cito dissolvitur, præsertim in malis hominibus, ut nono dicitur Ethicorum. Verum in hoc voluntas eorum manebit perversa, quod causam vitiosæ dilectionis perpetuo retinebunt. Quamvis etiam eorum supplicium augeatur ex multitudine condemnatorum, tamen in tantum in eis excrescit invidia, quod malunt cum pluribus magis affligi, quam cum paucioribus minus.
Insuper ad hoc, an demereantur, dicendum, quod de damnatis ante judicium et post judicium est distinguendum. Omnes enim communiter confitentur, quod post diem judicii non erit aliquod meritum vel demeritum, quoniam meritum atque demeritum ordinantur ad aliquod bonum vel malum ulterius consequendum. Post diem autem judicii erit ultima consummatio bonorum et malorum, ita quod nihil erit addendum de bono aut malo: propter quod bona voluntas in Beatis non erit meritum, sed præmium; et prava voluntas in damnatis non erit demeritum, sed tantum supplicium. Sed ante judicium aliqui dicunt Beatos mereri, et damnatos demereri. Quod tamen esse non potest respectu præmii essentialis aut pœnæ principalis, quoniam quoad hoc utrique pervenerunt ad terminos suos; sed respectu præmii alicujus accidentalis aut secundariæ pœnæ, quæ possunt augeri usque ad diem judicii, etc., prout totum istud plenius dictum est super secundum. Ubi etiam elucidatum est, an damnati odio habeant Deum. Nempe Deum secundum se ipsum consideratum non odiunt, sed ratione suorum effectuum, in quantum videlicet tantam eis pœnam dist. VII, q. 1.4
Verumtamen Bonaventura in parte aliter sentiens, respondendo ad istud, utrum damnati velint se peccasse: Mala (inquit) voluntas dupliciter dicitur, scilicet, actus et habitus. Dico ergo, quod timor servilis in viatoribus non aufert habitum malæ voluntatis, sed actum: iste enim non vult luxuriari, quia timet puniri; de ipsa voluntate tamen habitum non aufert, quia si speraretur impunitas, vellet luxuriari. Sic intelligendum est in damnatis, quoniam dolor pœnæ aufert ab eorum voluntate actum volendi peccare: quia revera damnatus non optat luxuriari nec inebriari, propter pœnas quas sentit se ex actibus illis incurrisse. Itaque vult non peccasse: non quia peccatum displiceat sibi, sed pœna. Hæc Bonaventura.
Quibus objici posset, quod eadem ratione timerent neque auderent blasphemare ac maledicere Deo. Denique, sicut jam tactum est, de cetero non poterunt demereri, sicut nec mereri, saltem post diem judicii. Verum de hoc Bonaventura in alia loquitur quæstione: Quamvis in damnatis aliquo modo remittantur affectiones libidinosæ quæ delectationem habent annexam, propter pœnarum acerbitatem; aliæ tamen affectiones in quibus consistit pœnalitas, quæ scilicet in se ipsis pœnales sunt et amaræ, ut ira, invidia, odium, augentur in ipsis: unde universos Beatos vellent esse damnatos.
Præterea Henricus Quodlibeto octavo respondens ad istud, utrum damnati possent reverti ad bonum: Quadruplex (ait) est bonum, puta, naturæ, moris, gratiæ, et gloriæ. De bono naturæ non potest quæstio ista intelligi, quia naturalia non sunt damnatis ablata. Si autem quæstio intelligatur de bono moris, advertendum quod hoc bonum consistit in actu deliberativo, in quo duo considerantur, videlicet: substantia actus, et forma quam imponit intentio q. 11. operantis. Et quantum ad substantiam actus, bene conceditur quod damnati possunt redire ad bonum: nam possunt aliquem informare, et vera respondere, recta consulere. — Quantum vero ad formam actus intentionemque finis, dicunt aliqui quod possunt exire in actum bonum ex naturali pietate, sicut est dare eleemosynam ad subveniendum naturæ. Quod sentire videtur Augustinus super illud in Psalmo, In inferno autem quis confitebitur tibi?5 dicens: Sic confessus est in inferno dives ille, adeo quod moneri petiit suos, ut se a suis cohiberent peccatis; quod non nisi ex deliberatione rogavit. Sed contrarium sentire videtur Gregorius, octavodecimo Moralium dicens: Omnis voluntas damnati injusta est. Voluntas vero non est justa neque injusta nisi ex fine. Hinc mediam viam tenendo, est distinguendum, quod aliquis potest velle bonum ex deliberatione dupliciter. Primo per se, propter ipsum bonum et ejus amorem, ac odium mali. Secundo per accidens, propter fugam pœnæ, vel propriæ vel alienæ: et sic possunt in actum bonum moris flecti, ut velle nunquam peccasse, ne punirentur. Quæ tamen voluntas in hoc non est bona bonitate moris, quoniam actus ille non displicet eis quoniam malus, sed ratione pœnæ pro eo ipsis inflictæ, quemadmodum etiam vellent non esse, propter acerbitatem pœnarum quas sustinent. Propter fugam vero pœnæ aliorum, posset quis dicere, quod nequaquam per se volunt bonum: imo absolute universi damnati homines ac dæmones vellent alios omnes secum esse damnatos. Et ad nullum, neque ad se invicem, nec ad Deum possunt habere actum amoris deliberativi, sed solum ad se ipsos, statuendo sibi finem perverse in se ipsis: imo ad omnes et ad invicem odium habent summum. Per accidens autem possunt aliis velle bonum, sicut dives in inferno, quoniam æstimavit se posse corpori suo restitui, et sic mitti ad illos, ac pœnas evadere. — Hæc Henricus, quæ præscindo, quia super secundum me recolo ea scripsisse.
Insuper quinto interrogat Quodlibeto, an Deus sit causa damnationis malorum.6 Ad quod prolixe respondet, et responsio stat in hoc, quod quum damnatio impiorum includat culpam et pœnam, Deus nequaquam est causa damnationis illorum quantum ad culpam: nec per se, quia non est causa aversionis ab ultimo fine, qui est ipsemet; neque per accidens, sicut nauta per suam absentiam est causa naufragii. Deus autem nullum relinquit quantum in se est, nec permittit quemquam perire, nisi aliqua prævia culpa id promerente. Malum vero pœnæ est duplex, videlicet, pœna sensus et pœna damni. Et pœnæ sensus Deus est causa, quum sit creator ignis qui est instrumentum divinæ justitiæ ulciscentis. Est tamen et alia causa interior hujusmodi mali pœnalis. Principale autem malum pœnæ in damnatis, est amissio seu carentia visionis divinæ: quia ad ipsam obtinendam ordinati erant et conditi. Hujus autem mali causa non est Deus, quia quantum in se fuit, paratus fuit gloriam dare; sed ipsi ex culpa sua fuerunt indispositi et indigni. Deus vero intendit malum culpæ ordinare primo per malum pœnæ damni, deinde per malum pœnæ sensus: quod est triplex, videlicet, duplex ab intra, tanquam necessario concomitans, quorum unum est dolor incidens ex apprehensione amissionis illius boni; aliud autem est vermis conscientiæ, qui est dolor incidens ex remorsu conscientiæ pro peccato, quod est causa amissionis gloriæ. Tertium est malum pœnæ sensus ab extra contingens. — Hæc Henricus, qui scribit de his per tot distinctiones, ut prolixum sit recitare.
Quibus et multa objici possent, quum in Scripturis Dominus sæpe testetur:7 Ego indurabo cor Pharaonis. In Deuteronomio quoque habetur: Noluit Sehon rex Hesebon filiis Israel dare transitum, quoniam induravit Dominus Deus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas.8 Sic et apud Isaiam inducitur:
Tu, Domine pater noster, quare nos errare fecisti de viis tuis;9 indurasti corda nostra ne timeremus te? Atque in Psalmo:10 Declinasti semitas nostras a via tua. In quibus omnibus insinuatur Deus omnipotens aliquo modo causa horum effectuum. Quocirca, juxta expositionem Augustini et aliorum Sanctorum, Deus asseritur causa horum, non influendo malitiam, sed non infundendo gratiam. Quod quamvis juste acciderit propter impiorum demerita, nihilо minus Deo talia adscribuntur, eo quod gratia haberi non valet nisi ab eo: quam licet omnibus quantum in ipso est largiri paratus sit, multi tamen ex sua perversitate, negligentia, aut alia causa et culpa non recipiunt; et hoc attribuitur Deo non ut causæ directæ, aut ut causæ efficienti et causæ per se, sed ut causæ permittenti et indirectæ sive per accidens.
Footnotes
Chapter 281 of 283