Skip to the text

Sermo 1

DE DIGNITATE ET ACTIBUS SACERDOTII NOVI TESTAMENTI ET EPISCOPALIS OFFICII.

GLORIA et honore coronasti eum, Domine. Ps. VIII, 6.

Quemadmodum S. Thomas in libro suo de Regimine regum declarat, non solum apud gentiles, sed etiam apud Judæos in veteri Testamento, sacerdotes atque pontifices regibus et imperatoribus fuerunt inferiores et subditi: quia illorum sacerdotia erant carnalia, et circa sacrificia carnalia versabantur. In novo autem Testamento longe est aliter, quoniam sacerdotes ac præsules evangelicæ legis, cunctis principibus, regibus et imperatoribus terræ sunt valde sublimiores: quoniam sacerdotium Christi eis collatum, est maxime spirituale, et circa hostiam versatur dignissimam, utpote Christi corpus et sanguinem, atque ad bona cœlestia immediate ordinatur, tendit ac ducit.

Ad sacerdotes etenim evangelicæ legis pertinet administrare populo ecclesiastica sacramenta, in quibus gratia continetur ac datur, per quam ad æternam salutem homines perducuntur. Hinc Hugo de S. Victore in libro de Sacramentis testatur: Quantum vita spiritualis est dignior quam terrena, et anima quam corpus, tantum sacerdotalis potestas sæcularem honorem ac dignitatem præcedit. Hinc quoque in principio sui Pastoralis sanctus ait Ambrosius: Honor et sublimitas sacerdotalis ac pontificalis nullis poterit comparationibus adæquari; si eam regum honori et principum diademati compares, longe inferior erit ea regum principumque sublimitas, quam plumbi metallum ad auri fulgorem: quippe quum videas regum ac principum colla genibus submitti sacerdotum, et osculata eorum dextera, eorum se credunt orationibus conservari. De hac re in Decreto, distinctione nonagesima septima, multa habentur. Ecce quanta est dignitas sacerdotum ac præsulum: idcirco a vulgo et subditis sunt debite honorandi.

Verumtamen de sua dignitate et eminentia nequaquam inaniter glorientur, imo vehementer formident, quia indubitanter quanto major eis collata est dignitas diviniorque potestas, tanto vitiosiores et damnabiliores sunt coram Deo, nisi conversatio eorum dignitati gradus ordinisque ipsorum concordet. Unde, ut sanctus scribit Gregorius, quanto eminent populo in ecclesiastica dignitate et sacrorum ordinum gradu, tanto in vitæ sanctitate et perfectione virtutum debent ceteris præfulgere. Hinc asserit Augustinus: Sacerdotis aut præsulis officio nil dignius, nil gratius exstat hominibus; et si res digne agatur, id est, si sua officia exsequantur condigne, nihil salubrius est, sicut nec damnabilius aut periculosius aliquid est, si negligenter agatur.

Præterea, ex lectione hac hodierna loco epistolæ lecta perpenditur, quid ad sacerdotes, præsules, pastores pertinet. Primum est, ut in se ipsis sint magni, id est excellenter virtuosi ac sapientes, Deo placentes ac justi. Ideo dicitur: « Ecce sacerdos magnus », etc. Secundum est, ut pro omni populo, præsertim pro grege sibi commisso, jugiter orent, et devotissimis precibus eos Altissimo commendent, oblatione quoque assidua Sacramenti altaris eos reconcilient Deo. Unde in libro Numerorum narratur, quod dum filii Israel Deum graviter offendissent murmurando contra Deum et Moysen, atque ob hoc Deus ignem misisset in illos, et multi ex filiis Israel occiderentur ab illo igne, Moyses dixit fratri suo Aaron pontifici:1 Accipe thuribulum tuum, et igne imposito, thus appone;2 et vade ad populum, ut ores pro eo. Fecitque taliter Aaron, et stans inter viventes ac mortuos, se ipsum opposuit igni, offerens Domino thymiama seu thuris odorem: quod dum faceret, ignis ille exstinctus est, et placatus est Deus. Tertium est, ut omni virtute præ plebe communi ornati sint, sicut prædictum est. Hinc dicitur: « Non est inventus similis illi », etc. Quartum est, ut fructificent Deo, id est, multos ad Deum convertant orando, docendo, exemplariterque vivendo. Et sicut ista ad præsules sacerdotesque pertinent, ita et a populo exigit Deus ut sacerdotes, pastores ac præsules suos decenter honorent, eorum salubribus pareant documentis, et bonorum imitentur virtutes. Denique, ut sanctus ait Bernardus, quamvis alicujus prælati, sacerdotis aut prædicatoris vita appareat tam indigna ut excusari non valeat, adhuc tamen propter eum a quo est omnis potestas, cujus vicarii esse noscuntur, sunt honorandi, et implendæ sunt eorum informationes ac jussiones salubres, Dei intuitu et amore.3 Nam et Christus loquitur: Super cathedram Moysis sederunt Scribæ et Pharisæi: omnia ergo quæcumque dicunt vobis, facite; secundum opera vero illorum facere nolite, dicunt enim et non faciunt.4 Verumtamen populares ac subditi proni esse non debent ad judicandum superiores suos ac clerum.

Postremo, in præinductis sanctis operibus ad sacerdotes ac præsules pertinentibus, beatissimus Nicolaus episcopus gloriose præfulsit: siquidem ab infantia sua mansit in innocentia, imo quotidie crevit in gratia magna, sicque indesinenter Deo omnipotenti in sanctitate et justitia ministravit. Deinde factus episcopus, quantum crevit in ecclesiastica dignitate, tantum profecit in humilitate, in Dei ac proximorum ardentissima caritate, in vera discretione atque justitia, die ac nocte orans pro populo sibi commisso totoque mundo. Ideo fructum copiosum fecit in plebe, multos quoque gentiles convertit ad Dominum. Unde inter omnes episcopos temporis sui fuit famosus, præclarus ac honoratus; et de maxima sanctitate ejus populus undique loquebatur: nam et multis coruscavit miraculis.

Quum etenim quodam tempore totam S. Nicolai provinciam fames valida et ingens caristia occupasset, audiens ipse naves tritico plenas portui applicuisse, rogavit nautas ut ex qualibet nave centum modios propter Deum darent sibi pro populo fame periclitante. Qui responderunt: Non audemus, pater, quia mensuram integram oportet nos Alexandriæ in horrea imperatoris præstare. Quibus S. Nicolaus: Facite (inquit) quod dico, et in Dei virtute vobis promitto quod nullam minorationem habebitis apud regium exactorem. Quod quum fecissent, et nihilo minus integram mensuram quam acceperunt, in Alexandria apud imperatoris invenissent ministros, miraculum retulerunt, et Deum in suo famulo magnifice laudaverunt. Frumentum autem vir Dei secundum uniuscujusque necessitatem distribuit, ita ut miraculose per duos sufficeret annos, non solum ad victum, sed etiam ad seminandum.

Footnotes

  1. Num. xvi, 46 et seq. ↩

  2. Num. xvi, 41 et seq. ↩

  3. Rom. xiii, 1. ↩

  4. Matth. xxiii, 2, 3. ↩

Chapter 13 of 161