In festo
S. NICOLAI EPISCOPI
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
ECCE SACERDOS MAGNUS, QUI IN DIEBUS SUIS PLACUIT DEO, ETC. Eccli. XLIV, 16 et s., XLV, 3 et s.
LECTIO quæ in hoc festo atque in festis episcoporum confessorum communiter legitur, ex Ecclesiastico sumpta est, ex duobus ibidem capitibus, utpote quadragesimo quarto et quadragesimo quinto. Verumtamen verba lectionis istius non habentur ibi sub eadem forma, nec immediata connexione, neque de eodem ad litteram ibi dicuntur. Ecclesia autem verba ibi de pluribus Sanctis scripta conjunxit, et de sanctis confessoribus episcopis spiritualiter intellexit. Itaque dicitur :
Ecce sacerdos magnus. Per sacerdotem magnum in litteris veteris Testamenti designatur princeps sacerdotum seu pontifex : sicque verbum istud de quolibet sancto novi Testamenti episcopo rite exponitur, qui magnus fuit sacerdotii dignitate, episcopali auctoritate, vitæ sanctitate ac sapientia, illa præsertim quæ donum est Spiritus Sancti.1 Attamen verba hæc in Ecclesiastico non habentur. Ecclesia præposuit ea, ut verba sequentia de sanctis intelligantur episcopis. Qui in diebus suis placuit Deo. Loco hujus in Ecclesiastico habetur, Enoch placuit Deo : quia vir sanctus fuit et ambulavit cum Deo, ut patet in Genesi. Sic et sancti episcopi confessores Deo præcipue placuerunt, tanquam præelecti ab eo.2 Et inventus est justus. Hoc certum est cuilibet sancto convenire episcopo. Et in tempore iracundiæ3, id est, dum alii peccaverunt, atque a Deo fuerant puniendi, factus est reconciliatio, id est, meritis vitæ suæ ac sanctis orationibus suis obtinuit hominibus veniam, et Deum placavit, ei homines reconciliando. Hoc sancti præsules excellenter egerunt, qui pro plebibus sibi commissis indesinenter orabant, et pro eis celebrare et satisfacere non cessabant. Loco hujus in præfato Ecclesiastici loco legitur : Noe inventus est perfectus, justus, etc. Verum brevitati studens, litteralem sensum prætermitto, et verba lectionis hujus sequentia, prout episcopis confessoribus sanctis conveniunt, explanabo.
Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.4 Communiter dicitur, quod comparationes sunt odiosæ.
Salomon quoque :5 Spirituum (inquit) ponderator est Dominus. Quo constat quod Dei est definire quis Sanctorum aliis sanctior sit. Nihilo minus de quolibet Sancto ista dicuntur, quoniam unus præfulsit in ista virtute, alter in illa : unde Apostolus loquitur, Unusquisque proprium donum habet a Deo. Porro lex Excelsi, est lex evangelica Christi altissimi, in qua sunt præcepta atque consilia.67 Ideo jurejurando, id est firmo proposito, quod metaphorice aut æquivalenter jusjurandum vocatur, fecit illum Dominus crescere in plebem suam, id est fructificare in populo, multos convertendo ad Dominum, quorum spiritualis exstitit pater : quod unicuique præsuli competit sancto. Unde Apostolus ait : Per Evangelium in Christo ego vos genui.8
Benedictionem omnium gentium dedit illi, id est, coram omni populo fecit eum gratiosum, benedicendum, amabilem, ita quod placuit Deo atque hominibus.9 Vel sensus est, quod dedit ei auctoritatem et gratiam benedicendi omni genti sibi commissæ. Et testamentum suum confirmavit super caput ejus, id est, virtutem et gratiam novi Testamenti multiplicavit in mente ipsius, caritate et ceteris gratiarum charismatibus eum implendo. Cognovit eum in benedictionibus suis, id est, infundendo ei dona suæ benedictionis, per effectum monstravit se eum cognoscere, approbare, diligere.1011 Conservavit illi misericordiam suam, continuando in eo dona supernorum charismatum, atque perseverandi virtutem ei præstando; et invenit gratiam coram oculis Domini, id est, Deo placens, acceptus gratusque exstitit, et de eo potuit dici Deo : Beatus quem elegisti et assumpsisti.12
Magnificavit eum in conspectu regum, id est, per vitæ sanctitatem, sapientiam atque miracula, fecit eum honorabilem regibus terræ.13 Unde et Constantinus imperator, cognita sanctitate et signis B. Nicolai episcopi, petiit orationes ipsius. Et dedit illi coronam gloriæ. Hoc potest exponi de mitra episcopali, quæ est corona excellentiæ magnæ; item de gratia eminentiæ. Præcipue tamen exponendum est de præmio essentiali Sanctorum, quod est beatifica visio Dei, et aurea appellatur : unde fertur in Psalmo, Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.14
Statuit illi testamentum sempiternum, id est, novum Testamentum ei servandum commisit, ut juxta evangelicæ legis exigentiam viveret :15 quod Testamentum vocatur æternum, quoniam ei aliud non succedet, in patria quoque cœlesti perficitur. Et dedit illi sacerdotium magnum, videlicet episcopale fastigium; et beatificavit illum in gloria regni cœlestis, dando ei præmium gloriosum pro fideli obsequio. Unde loquitur Christus tali ministro : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui :16 prout in evangelio legitur hodierno.
Fungi sacerdotio, id est, auctoritatem fungendi episcopali officio præstitit ei;17 et habere laudem in nomine ipsius, id est, fecit eum laudabilem omni plebi propter dignitatem officii sanctitatemque vitæ sibi a Deo collatas : et ita laudabilis fuit in nomine Dei, hoc est in Deo, a quo omne bonum quod habuit sumpsit, non in se ipso. Unde Propheta ait : In Domino laudabitur anima mea;18 non utique in se ipsa, a qua non habet nisi deficere et peccare, juxta illud : Ad me ipsum anima mea turbata est.19 Et offerre illi, scilicet Deo, incensum dignum, id est fervidam orationem :20 secundum illud Psalmistæ, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.21 Vel potius, « incensum dignum », id est dominici corporis Sacramentum, et totum Christum, qui igne caritatis succensus fuit, passionisque igne in ara crucis ad Patris honorem consumi voluit, id est occidi, sicque offerri, in odorem suavitatis, id est, valde placenter Patri æterno, cui passio Christi summe complacuit, in quantum a Christo ex ardentissima caritate et plena obedientia sponte fuit accepta et tolerata. Hinc ait Apostolus : Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.22
Footnotes
-
Is. XI, 2. ↩
-
Gen. V, 22, 24. ↩
-
Eccli. XLIV, 17. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Prov. XVI, 2. ↩
-
Eccli. XLIV, 22. ↩
-
I Cor. VII, 7. ↩
-
I Cor. IV, 15. ↩
-
Eccli. XLIV, 25. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Ps. LXIV, 5. ↩
-
Eccli. XLV, 3. ↩
-
Ps. XX, 4. ↩
-
Eccli. XLV, 8. ↩
-
Matth. XXV, 21, 23. ↩
-
Eccli. XLV, 19. ↩
-
Ps. XXXIII, 3. ↩
-
Ps. XLI, 7. ↩
-
Eccli. XLV, 20. ↩
-
Ps. CXL, 2. ↩
-
Ephes. V, 2. ↩
Chapter 12 of 161