Enarratio in evangelium
HOMO QUIDAM PEREGRE PROFICISCENS, VOCAVIT SERVOS SUOS, ETC. Matth. XXV, 14-23.
CHRISTUS in evangelio isto per quamdam parabolam docet, quam magna sit eorum beatitudo et merces qui donis sibi collatis fructuose utuntur: et quia B. Nicolaus antistes et alii sancti præsules confessores, donis sibi desuper distributis optime usi sunt, et plurimos converterunt; ideo in eorum festo recte evangelium legitur præsens. Itaque:
Dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens. Per hunc hominem, intelligitur Christus, qui in ascensione sua in cœlum perrexit; atque idcirco, secundum quosdam, profectus peregre dicitur, quoniam corpus suum, cujus proprius naturalisque locus exstitit terra, collocavit in cœlo. Sed quum cœlum sit patria electorum, maxime Christi, et cœlum empyreum sit proprius locus corporum glorificatorum, præsertim corporis Christi (in quo cœlo non ad tempus, sed æternaliter permanent Sancti, qui in sæculo isto peregrinantur); ideo aptius reor ut Christus ascendendo cœlum idcirco peregre profectus dicatur, quia domesticos suos, puta fideles discipulos, in hoc mundo reliquit, eisque corporalem subtraxit præsentiam ac propriæ eos deseruit libertati; tandem quoque rediturus est huc unde ascendit. Vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Parabola ista specialiter concernit prælatos, quibus plus datum et creditum est, propter quod plus requiretur ab eis: attamen ad omnes potest homines pertinere, et ita jam exponetur, ut cunctis valeat convenire.
Itaque homo iste, Dominus Jesus, « vocavit servos suos », id est, gratiose eos sibi applicuit, « et tradidit illis bona sua », videlicet dona gratiæ, sacramenta Ecclesiæ, et quidquid boni in eis est: nam et merita nostra Dei sunt munera. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, id est, huic dedit dona majora, alii minora. Porro per « quinque talenta », intelligere possumus quinque dona quæ prælatis necessaria sunt ad regimen aliorum, videlicet: scientiam Scripturarum, caritatem ferventem, facundiam, exemplarem conversationem, et veram discretionem in omnibus. In qua discretione comprehenduntur misericordia atque justitia, quia ad discretionem id pertinet prælatorum ut sciant quando secundum rigorem justitiæ, et quando secundum dulcorem misericordiæ sit agendum, qualiter etiam contemperari debeant duæ istæ virtutes. Propterea sanctus rex David precatus est Dominum, Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me:1 per bonitatem intelligens misericordiam; per disciplinam, justitiam; per scientiam, discretionem. Per duo autem talenta, intelligi possunt sapientia et caritas, seu donum intellectus ac voluntatis; per unum vero, sola cognitio agendorum. Unicuique servorum largitus est secundum propriam virtutem, id est secundum ipsius capacitatem aut dignitatem; et profectus est statim, id est, distributione hac facta, propriæ eos libertati reliquit, ut fructificarent. Denique Christus post resurrectionem2 suam, quum discipulos instruxisset, et per insufflationem Spiritum Sanctum eis dedisset, ascendit ad cœlum.34
Abiit autem, id est, in opus bonum processit, et ivit quo Deus eum direxit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, id est per ea, fructuose eis utendo ad Dei honorem, proximorum ædificationem, propriamque salutem; et lucratus est alia quinque: id est, in eisdem donis multum profecit, et alia quæ nondum acceperat, est adeptus. Gratiam quoque sibi concessam aliis communicavit, juxta illud Petri: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.5 Dona etiam gloriæ per gratiæ dona promeruit. Similiter qui duo talenta acceperat, lucratus est alia duo, proficiendo et fructificando in donis sibi collatis sicut præcedens. Qui autem unum acceperat, abiens, id est, per mentis aversionem a Deo recedens, fodit in terram, id est, ad terrena commoda donum scientiæ sibi datum convertit, et abscondit pecuniam domini sui, id est, donum sibi communicatum a Deo non produxit in lucem veritatis et æquitatis, nec fructuose usus est eo. Sunt etenim multi ad virtutes bene dispositi, ingeniosi ac litterati, et tamen ingrati sunt Deo et ad carnalia se convertunt: de quibus loquitur Jeremias propheta, Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.6
Post multum vero temporis, venit dominus servorum illorum, et posuit7 rationem cum eis, id est, in die judicii rediet Christus, et rationem exiget a prælatis ac aliis, discutiendo qualiter usi sint beneficiis sibi concessis. Et accedens, id est, Christo fiducialiter se præsentans, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, id est, fructum et meritum operum suorum quæ consecutus est bene utendo talentis sibi concessis, coram Christo portavit (opera enim illorum sequuntur illos), dicens:8 Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum, proficiendo in bonis, et gratiam mihi datam duplicando ac aliis communicando. Ait illi dominus ejus, scilicet Christus judex justus: Euge. Interjectio est animi exsultantis: id est, congaudeo tibi. Serve bone in habitu, et fidelis in actu; vel, « bone » interius, et « fidelis » exterius, non proprium, sed domini tui quærens honorem. Quia super pauca fuisti fidelis, id est, donis gratiæ, quæ parva sunt comparatione futurorum bonorum in cœlis, bene es usus, super multa te constituam, id est, copiosum tibi præmium dabo, ut cœlestium sis heres bonorum, et cunctis inferioribus feliciter emineas; intra in gaudium domini tui, id est, paradisum cœlestem et beatitudinem plenam suscipies, ita ut cor tuum contentetur in Deo, utpote perfruens Deo immediate in semetipso.
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, etc. Sensus verborum sequentium ex præinductis omnino est planus. Et quamvis huic servo dicatur sicut et primo, « intra in gaudium domini tui », non tamen amborum merces æqualis est; sed qui majoribus ac pluribus donis fructuose usus est, majoris est gloriæ, ceteris paribus. Posset tamen contingere, quod aliquis ex majori caritatis fervore bene utens minoribus donis, gloriam sortiretur majorem quam qui majoribus ac plurimis donis bene usus est ex caritate remissiori.
Footnotes
Chapter 14 of 161