Skip to the text

Sermo 5

QUAM FECUNDOS IN FRUCTIBUS AMORIS, QUAMQUE SOBRIOS ET SPIRITU PAUPERES OPORTEAT ESSE RELIGIOSOS.

OLIVAM uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum. Jer. XI, 16.

Verba hæc, de Synagoga Deo olim complacita et electa, litteraliter scripta, de beatissimo Dei electo Nicolao antistite rite intelliguntur, qui fuit oliva uber et pulchra, quantum ad interiorem suæ animæ fecunditatem ac formositatem in caritativis affectibus et fidei ac sapientiæ contemplationibus, in exercitio omni interno et splendore virtutum, mirabilique fulgore donorum Spiritus Sancti ac fructuum ejus. Prævenit enim eum Dominus præventione superpiissima in benedictionibus dulcedinis, in tantum quod dum infantulus baptizaretur, atque materna adhuc sugeret ubera, apparuerunt in eo futuræ sanctitatis præcipuæ signa miranda. Stetit quippe erectus quum unda regeneraretur Baptismatis; quarta quoque et sexta feria semel dumtaxat suxit puerulus ubera: ex quibus opinari quis posset, quod forte acceleratus fuit in eo supernaturaliter usus tunc rationis. Fuit insuper oliva fructifera et speciosa, quoad exteriorum actuum virtuosorum exsecutionem assiduam, venustissimorumque morum decorum. Nam et angelicum habuit apparatum, et interioris gratiæ plenitudo refulsit in vultu ac moribus. Præterea, tanta gratiarum inundantia prævenit eum Spiritus Sanctus, quod vivens in sæculo, et inter sæculares conversans, in numero exstitit perfectorum, etiam in adolescentiæ annis: imo et monasticæ vitæ apicem illico apprehendit, divitias spernendo, castissime sobriissimeque vivendo, atque in intima devotione cum omni humilitate serviendo

Altissimo. Et breviter, tam perfecte vixit in sæculo, quod ejus conversatio exemplar virtutum est omni religioso.

Quod enim erectus stetit dum baptizabatur, quid aliud innuit nisi quod in Dei obsequio debemus esse prompti ac servidi, et mente ad Deum suspensi, juxta illud Josue, Servite Domino corde perfecto atque verissimo?1 Propter quod primo Paralipomenon locutus est David: Tu, fili mi, servi Domino corde perfecto et animo voluntario.2 Simus ergo alacres in divinis, non pigri, non oscitantes, inviti aut somnolenti. Et modicum istud obsequium quod Domino Deo nostro offerimus, cum gaudio spirituali, promptitudine animi, fervore suavi ei exhibeamus: quod maxime placet ei qui corda scrutatur et renes, nec exteriora nisi propter interiora acceptat, ac juxta caritatis ardorem seu intensionem remunerat, præmiumque essentiale largitur.3 Propter quod asserit Augustinus: Non numerositas operum, non diuturnitas temporum, sed major caritas meliorque voluntas auget meritum. Idcirco caritatis fervori, augmento, perfectioni, jugiter studeamus, atque ad hoc reliqua omnia nostra exercitia ordinemus. Absolute namque loquendo, ille est melior, ille perfectior Deoque carior, qui in caritate est excellentior, non qui vigilias longas protrahit, aut acrius abstinet, seu corporaliter plus laborat.

Insuper, per hoc quod beatissimus iste confessor semel suxit ubera quarta sextaque feria, edocemur quantum abstinentiæ et jejunia placeant Deo, quantum gulositas ei displiceat. In hac ergo virtute sectemur hunc Sanctum, præsertim quoniam teste S. Benedicto, Nihil ita contrarium ac vitandum est monacho, sicut immoderantia cibi et potus. Ex qua varia oriuntur peccata, videlicet: somnolentia, multorum bonorum omissio, evagandi ac fabulandi cupido, orandi, psallendi meditandique tædium, concupiscentia carnis, distractio cordis. Hinc Cassiano narrante, sancti Patres definierunt, sobrietatem seu abstinentiam, spiritualis ac monasticæ conversationis existere fundamentum. Quo constat, eum non posse proficere, imo quotidie magis deficere, qui sobrietati non studet. Quum etenim Filius Dei universaliter dicat cunctis fidelibus, Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi:4 quanto magis religiosos hoc adimplere necesse est, quum et Paulus minetur, Si secundum carnem vixeritis, moriemini;5 itemque, Carnis curam ne feceritis in desideriis?6 Quo monstratur, quod in cibo et potu necessitas, non voluptas, sit exquirenda. Et certe quum tam faciliter excedamus in cibo et potu, imo tam difficile sit non excedere in eisdem, atque tot vitia nascantur ex gula, oportet nos ad mensam cum Dei timore accedere, et ipsam corporalem refectionem timorate accipere, nec in ea a Dei commemoratione cessare, ac Spiritus Sancti directionem in omnibus invocare. Certis quoque diebus rigorosiori abstinentiæ danda est opera.

Denique, per hoc quod beatus et gloriosus iste confessor in juvenili ætate sæcularique habitu, opes suas indigentibus tam liberalissime est largitus, instruimur liberalitatem diligere, superflua quoque abjicere, nec ad necessaria ac concessa affici inordinate, et si auferantur, non insipienter tristari. Quamvis ergo corporalia quæ demus non habemus, nihilo minus dona spiritualia nobis desuper gratiose concessa, quantumlibet parva, confratribus et proximis nostris ardenti amore liberalissimoque affectu communicemus, juxta quod princeps hortatur Apostolorum:7 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Itaque verba piæ exhortationis, fraternæ correptionis, salubris informationis, impertiatur quilibet fratri aut proximo cum ingenti munificentissimoque affectu, paratus se ipsum impendere, et quidquid boni in se est diffundere et transferre in eos qui egent, imo multo plus quam habet. Per hoc equidem homo valde assimilatur ac placet superliberalissimo Deo, gratiamque præcipuam promeretur ab eo. Nam sicut se habet unusquisque ad proximos suos, ita ad ipsum se habet Deus, quemadmodum ait Salvator: Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.8 Præterea ponderemus quam verecundum et turpe sit nobis, quod jam in cœnobio constituti et paupertatem professi, tam immoderate ac pueriliter ad parva quæque afficimur, et propter ea, si tollantur a nobis, tam impudenter rixamur, turbamur, ac variis passionibus concitamur, curiosa quoque et superflua quærimus, retinemus, diligimus (per quæ omnia a divini puritate amoris, a spirituali profectu, a vera perfectione non mediocriter, imo miserabiliter impedimur); quum sanctus hic pater Nicolaus, in adolescentia sua et vita vulgari massas auri et abundantissimas opes tam cordialiter spreverit, et cetera cuncta quæ habuit, quasi non habens habuerit, eisque tantum ad necessitatem et utilitatem, non ad voluptatem et superfluitatem, sit usus.

Amplius, per hoc quod vir iste ex divina revelatione ad episcopatum electus, invitatus, impulsus, tam vehementer tamque humiliter restitit, saluberrimum præstatur nobis pusillis, imperfectis, infirmis, exemplum omnem abjiciendi ambitionem, ne ad præsidentiam quis adspiret, ne se ipsum quocumque modo, sive per se, sive per alios ingerat, ne ad ea rursus conetur quæ semel propter Deum reliquit. Numerari enim culpæ non queunt quæ ex ambitione nascuntur. Et qui vitio hoc maledicto infectus est, quasi in cunctis etiam bonis quæ agit, ad se ipsum inordinate reflectitur, variasque suspiciones, stultas et vanas curas, timores, afflictiones illa alias et vilia bitur, et tribulat miser se ipsum, imo et alios sæpe. Qui talis est, vix ad sinceritatem pertinget, sed inficitur et deviat vehementer; et nisi fortiter resipiscat, vix curabitur, sed peribit. Nihilo minus multi, proh dolor! inficiuntur hac labe, hac trabe, hac asinaria mola, secundum quod sanctus exclamat Bernardus: O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus places? Verum ut ait Chrysostomus, Quis est qui cupit præesse, nisi qui non timet divini districtionem judicii? Quam ut dignum est formidantes, subesse et obedire, non præesse atque præcipere, appetamus.

Postremo, per hoc quod sanctus confessor iste Nicolaus in episcopali officio zelo justitiæ sic fervebat, nullius palpans peccata, et excedentes acriter increpans, docentur qui præsunt officium suum strenue exsequi justitiamque zelare, et sine personarum acceptione arguere, obsecrare, instruere, castigare. Docemur et singuli ut nos ipsos quotidie discutiamus, dijudicemus, disciplinemus, purgemus, atque divini accendamur zelo honoris, sic ut ipsimet Deum totis præcordiis ac viribus honoremus, et eum a cunctis sic honorari optemus, aliosque pro posse, verbo, facto et fama inducamus ad hoc.

Footnotes

  1. Josue xxiv, 14. ↩

  2. 1 Par. xxviii, 9. ↩

  3. Ps. vii, 10. ↩

  4. Luc. XXI, 34. ↩

  5. Rom. VIII, 13. ↩

  6. Rom. XIII, 14. ↩

  7. 1 Petr. IV, 10. ↩

  8. Matth. VII, 2. ↩

Chapter 18 of 161