Sermo 3
QUANTAM FORTITUDINEM CHRISTUS DEUS ADJICIAT EIS QUI VERE EUM DESIDERANT; QUAMQUE IMPIUM SIT ATQUE INJUSTUM, A LEGE DEI ERRANTEM NON DOCERE AC CORRIGERE.
QUICUMQUE glorificaverit me, glorificabo eum, ait Dominus; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. I Reg. II, 30.
Quum Deus sit summum, sanctissimum ac præstantissimum bonum, certum est quod ipse sit primum et summum honorabile: quod etiam est ratio honorabilitatis in ceteris omnibus quocumque modo honorabilibus. Est autem in creaturis aliquid honorabile, in quantum participant quidpiam honorabilitatis divinæ: hinc honor debetur virtuosis, et item personis in dignitate seu publico officio constitutis; imo et quilibet homo in quantum ad summæ ac superbeatissimæ Trinitatis imaginem factus est, quodammodo honorandus consistit. Itaque Deum altissimum in omnibus et super omnia honorare, glorificare, laudare debemus: primo et maxime, propter naturalem et propriam sanctitatem ac dignitatem ipsius, non nostræ mercedis aut utilitatis intuitu; secundo et minus principaliter, propter præmium inde nobis proveniens: nam sicut in themate tactum est, Deus judex justissimus eos glorificat, id est, beatos gloriososque efficit, in cœlesti eos regno constituens, qui ipsum glorificant, id est, majestatem et gloriam ejus recognoscunt, colunt et digne pro posse honorant, obediendo omni cum diligentia divinis præceptis.
Porro nonnulli glorificant Deum verbis et exterioribus quibusdam observantiis, sed mente ab eo aversi sunt, inhærendo per amorem rebus creatis, vanis, caducis, magis quam Creatori. Tales sunt omnes superbi, avari, libidinosi, acediosi, et ceteris mortalibus vitiis irretiti. Superbus namque magis quærit propriam laudem, honorem et excellentiam, quam divinæ honorificentiam majestatis. Avarus quoque plus appetit et conatur rebus temporalibus abundare, quam virtutibus mente ditari. Sic et libidinosus contra Dei præceptum voluptatem quærit carnalem; et acediosus fastidium habet ad ea quæ divini sunt cultus. Unde de istis loquitur Deus per Isaiam: Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me;1 cor autem ejus longe est a me.2 Et hæc verba Christus allegat, qui alio in evangelio loquitur: Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico?3 Hinc omnes isti sunt prorsus ignobiles et viles, fœdi et miseri: quemadmodum enim virtus nobilitat hominem, sic peccatum vilificat eum. Idcirco peccator indignus est pane quo vescitur, aere quem respirat, terra quam calcat, imo omnium usu atque obsequio creaturarum. Est enim Creatori suo ingratus, et dæmonibus servit.
Præterea, quoniam S. Nicolaus Deum totis viribus glorificavit, honoravit, laudavit; ideo Deus etiam in præsenti ipsum glorificavit, quia ad episcopalis dignitatis officium eum cum grandi reverentia sublimavit. Nam sicut in ejus fertur Legenda, defuncto episcopo civitatis Myrææ, in qua S. Nicolaus habitavit, convenerunt vicini episcopi, præfatæ urbi de episcopo provisuri. Quumque jejuniis orationibusque insisterent, revelavit Deus episcopo inter illos eminentiori, ut hora matutinali circa ecclesiæ januam vigilaret, et quem primum ad ecclesiam conspiceret venientem, ordinaret episcopum: sicque B. Nicolaum ante ceteros ad Matutinas venientem, ipse cum episcopis ceteris ordinaverunt pontificem, quamvis non mediocriter renitentem. Deinde Deus sublimis S. Nicolaum adhuc in corpore conversantem, tot decoravit miraculis, et tanta sanctitate ornavit, quod tota pene Christianitas scivit loqui de eo, atque in maxima eum reverentia habuit.
Insuper beatissimus Nicolaus quamvis misericordissimus fuit, tamen etiam speciali valde justitia Deus eum ornavit. Unde in ejus recitatur Legenda, quod fuit severus, id est terribiliter justus in corripiendo, nulli in derogationem justitiæ parcens. Quum enim judex civitatis Myrææ corruptus pecunia, tres innocentes milites morti adjudicasset, electus Dei Nicolaus hoc cognito, ad locum quo illi erant decollandi, festinanter accessit, invenitque spiculatorem super eos ensem vibrasse; sed ensem ipse de manu arripuit spiculatoris, et viros illos innocentes reduxit; judicemque accedens, dixit eidem: Inimice Dei, legis prævaricator, qua temeritate tanti tibi conscius sceleris, præsumpsisti vultum adspicere nostrum? Deinde acriter judicem illum redarguens et objurgans, tandem pœnitenti veniamque precanti indulsit.
Præterea Deus immensus S. Nicolaum in sua morte gloriose mirificavit. Quum enim ex revelatione divina cognosceret mortem sibi instare, Deum rogavit ut sibi mitteret angelos, et inclinato capite, angelos ad se venientes vidit; dictoque psalmo, In te, Domine, speravi, usque ad id, In manus tuas commendo spiritum meum, spiritum tradidit anno Domini trecentesimo quadragesimo tertio.4 Tunc audita est ibi melodia cœlestis, cantus angelicus. Quumque sepultus fuisset in tumba marmorea, a capite ejus fons olei, et a pedibus fons aquæ profluxit; et usque hodie ex membris ejus sacrum profluit oleum, valens in sanitatem multorum. Multos etiam mortuos Deus meritis B. Nicolai post mortem ipsius suscitare dignatus est. Ecce quam multiplici excellentique gratia Deus hunc sanctum virum ornavit.
Ejus ergo exemplo studeamus et nos Creatorem nostrum totis viribus honorare, quoniam ipse verissime incomparabili honore superdignissimus est. Pensemus quam prompte, formidolose ac reverenter multi homines suis dominis obsequuntur, principibus et prælatis. Quantæ ergo damnationis est, Regi omnipotenti, Deo excellentiæ infinitæ, pigra et irreverenti mente servire? Ideo sanctus loquitur Jeremias:5 Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Et David rex ait:6 Servite Domino in timore, etc. Porro, si maledicti sunt qui opus Dei faciunt negligenter, quam ineffabili maledictione, et quam æternali infernalique pœna digni probantur qui opus Dei omnino non faciunt, id est, divina non servant præcepta, sed diabolica perpetrant opera, et inquinamentis se maculant mentis et corporis, hoc est spiritualibus carnalibusque peccatis, quibus sub cœlo nihil est turpius?
Præterea B. Nicolai exemplo justi esse conemur, atque præceptum Dei de correptione fraterna strenue impleamus. Justitia autem duo requirit in generali: primo, ne alteri faciamus quod fieri nobis non velimus; secundo, ut alteri faciamus quod fieri nobis ab ipso rationabiliter volumus. De primo horum duorum Tobias ait:7 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne aliquando alii facias. De secundo loquitur Christus: Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis.8 Denique, prout sanctus affirmat Bernardus, justitia est reddere unicuique quod suum est. Redde ergo tribus quæ sua sunt, videlicet, superiori, æquali et inferiori. Redde superiori reverentiam et obedientiam; æquali, consilium et auxilium; subjecto, custodiam, ut possit cavere peccatum, et disciplinam seu correctionem, ut malum quod non cavit non maneat impunitum. Justus et rectus est, qui ad terrena animo non curvatur, qui ad cœlestia totus erigitur, atque divinæ voluntati humiliter subditur. Verumtamen justitia debet misericordiæ esse permixta et contemperata: quatenus sicut in omni opere Dei relucent justitia et misericordia, juxta illud Psalmistæ, Universæ viæ Domini misericordia et veritas (siquidem etiam in inferno Deus damnatos punit citra condignum, hoc est minus quam meruerunt;9 nec aliquem peccatorem in hoc mundo Deus in tantum relinquit sicut relinqui meretur, sed per instinctum divinum angelicamque custodiam retrahit peccatores a multis peccatis in quæ alias laberentur); ita et in omni opere nostro bono misericordia et justitia simul reluceant. Hinc indigemus discretione, per quam noscamus qualiter unam harum virtutum alteri miscere et contemperare in omnibus debeamus.
Præterea ex divino præcepto ad fraternam correptionem quilibet Christianus tenetur, secundum quod fraterna correptio actus est caritatis: hoc etenim caritas exigit, ut proximum peccantem corripiamus, quum peccatum sit maximum animæ nocumentum. Superiores vero etiam ex debito justitiæ ad correptionem inferiorum suorum tenentur; et sicut quidam doctores testantur, propter negligentiam impletionis hujus præcepti, totus pene mundus perit et condemnatur. Videmus quippe ad oculum, quod præceptum istud correptionis fraternæ paucissimi implent: imo, quod gravius est, unus alterum trahit ad vitia, unus alteri consentit, blanditur, applaudit in malis, atque ut Propheta ait, Laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.1011 Hæc est via perditionis æternæ. O quam longe sunt isti a via salutis! Sed redite, prævaricatores, ad cor; quiescite agere perverse, discite benefacere. Et ut dignus sit homo corripere proximum delinquentem, in primis corripiat et emendet se ipsum.12 Hinc loquitur Augustinus: Si corripere negligis, pejor eo qui peccavit efficeris. Et sancti Patres fatentur: Ita peccat qui videt proximum peccare et tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Peccatum enim more putredinis sine fine discurrit, si illud increpatio medicinalis non resecat. Unde et Cassiodorus loquitur: Peccatum quum perseverat, augetur; et remediale bonum in peccato, est accelerata correptio. Hæc autem correptio impendenda est animo caritativo, pio, non turbulento. Unde ait Psalmista: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris, id est adulatio transgressoris, non impinguet caput meum, id est, mentem meam nequaquam demulceat.13
Postremo, de beato patre Nicolao multa præclara leguntur in Passionali Sanctorum miracula. Quibus addam quod in quodam contigit cœnobio, cujus monachi abbatem suum valde instanter ac fervide rogaverunt ut daret eis licentiam cantandi in choro specialem cantum seu proprium Officium de B. Nicolao: quorum precibus abbas nullatenus acquievit. Itaque in nocte profesti sui, S. Nicolaus traxit abbatem ex lecto, eumque acriter flagellavit, responsorium quoddam sive antiphonam sui Officii cantans, atque ad quamlibet notam abbati in dorsum suum unum porrigens ictum, ita quod abbatis clamoribus monachi evigilabant. Quibus ad se venientibus dixit: Ite, et sicut petistis, Officium speciale de S. Nicolao cantate. Legitur quoque in revelationibus fide dignis, quod etiam B. Nicolaus animabus in purgatorio specialiter subvenit, multasque liberavit, eis præsertim succurrens quæ eum in hac vita specialiter honoraverunt. Idcirco hunc sanctum Patrem præcipue diligamus, et speciali devotione veneremur, quia revera ipse admodum magnus est Sanctus.
Footnotes
Chapter 16 of 161