Sermo 2
DE VIRTUTIBUS S. NICOLAI; ET QUANTÆ PIETATIS ATQUE JUSTITIÆ SIT, CORPORE SANUM OPIBUSQUE ABUNDANTEM SESE NEGLIGERE AC DEO OBEDIRE PROMPTISSIME, QUANTAMQUE EJUSMODI SANCTUS SPIRITUS GRATIAM INSPIRET.
DOMINE, prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Ps. XX, 4.
In Exodo locutus est Deus per Moysen:
Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.1 Hoc plane in diversis Sanctis facile est pensare. In quibusdam enim electis Deus misericordiam suam mirificavit antequam nascerentur ex utero : sicut in Joanne Baptista et Jeremia propheta, qui in utero matrum suarum sanctificati fuerunt, nec postea peccaverunt mortaliter.2 In aliis Deus misericordiam suam mirificavit ab eorum infantia et matrum suarum uberibus, ita quod antequam ratione poterant uti, opera quædam virtutum apparuerunt in eis, quæ ex divino fecerunt instinctu.3 Inter hos fuit beatissimus Nicolaus, qui dum baptizaretur, per se ipsum stetit erectus; quarta quoque et sexta feria jejunabat, semel tantummodo ubera sugens. In aliis mirificat
Deus misericordiam suam a juventute eorum, ita quod in juventute sua plene convertuntur ad Deum, quemadmodum S. Martinus, B. Bernardus, et alii multi. In nonnullis quoque Deus misericordiam suam mirificat in senectute eorum, sicut in Manasse rege Juda. Præterea quosdam electorum suorum Deus in gratia eis concessa incessanter conservat, ita quod in innocentiæ suæ permanent puritate, vivendo absque labe mortalis culpæ : quales multi Sancti fuerunt, ut S. Benedictus, et ejus discipulus B. Maurus, et innumerabiles alii. Alios vero, quamvis valde electos, Deus interdum labi permittit per mortale peccatum ;4 sed quia electi sunt, in peccatis non manent finaliter : imo impletur in unoquoque eorum illud Psalmistæ, Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.5 Talis fuit sanctus David, qui post multas propheticas visiones, et post virtuosissima opera sua, in adulterium homicidiumque delapsus est; sic et beatissimum principem Apostolorum Christus in sua passione permisit corruere.
Porro, S. Nicolaum episcopum Deus multiplici gratia etiam eminenter ornavit. Primo, quoniam ex parentibus non solum secundum carnem nobilibus ac divitibus, sed etiam mente sanctis, est genitus. Unde in ejus fertur Legenda : Nicolaus ex nobilibus, divitibus ac sanctis parentibus duxit originem. Pater ejus Epiphanius dictus est, et mater Joanna. Qui quum in primævo juventutis suæ flore genuissent Nicolaum, deinceps continenter vixerunt : in quo patet magna eorum perfectio. Ad carnalem etenim voluptatem solent movere juventus, pulchritudo, abundantia divitiarum, præsentia objectorum, et opportunitas loci ac temporis, facilitas quoque potiendi optatis amplexibus. Unde non obstantibus omnibus iis vivere penitus continenter, magnum est valde. Et ita fuit in parentibus Nicolai sanctissimi, quia (ut dictum est) divites nobilesque fuerunt, et quotidie simul; corpus quoque unius fuit in potestate alterius. Inter hæc, quamvis frequenter ex vitiosis parentibus nascantur filii virtuosi, et ex virtuosis parentibus filii reprobi et perversi; attamen magnum est sanctos habere parentes. Denique, ex hoc quod B. Nicolaus dives ac nobilis fuit, et nihilo minus mundi delicias et honores contempsit, honorabilior fuit ac sanctior valde : quanto namque quis aptior est ad mundum, et plures ac fortiores habet occasiones ac opportunitates vivendi mundane, tanto virtuosius est quod mundum et ejus vanitates relinquit ac vitia.
Secundo, Deus S. Nicolaum singulari gratia decoravit per hoc quod infantulum tam gratiose dulciterque prævenit, ut dictum est. Nam dum baptizabatur, stetit erectus; et quarta sextaque feria suxit semel tantummodo ubera; deinceps in magna innocentia permansit ac gratia, atque in virginali munditia. Unde in ejus Legenda habetur : Factus juvenis, aliorum juvenum vitavit lascivias, visitavit quotidie cum devotione ecclesias, orationibus fuit intentus, et sobrie vixit; quidquid de sacra Scriptura audivit, legit et intelligere potuit, diligenti conservavit memoria. Ecce quam mirabiliter et gratiose retraxit eum Spiritus Sanctus a voluptatibus vanitatibusque mundanis, ad quas fortiter affici et in quas cadere solent juvenes, præsertim locupletes ac nobiles. Non dubium quin spiritualibus consolationibus Deus cor ejus multoties recreavit, quibus gustatis, facile sprevit carnalia.678 Unde merito de felici hoc Nicolao dici potest illud ex Psalmo:9 « Prævenisti eum, Domine, in benedictionibus dulcedinis ». Benedictio namque Dei est collatio gratiæ ejus : ideo benedictiones dulcedinis Dei sunt dona gratuita et internæ consolationes quas infundit electis : in quibus tam mirabiliter et copiose prævenit Nicolaum pontificem, quoniam ab infantia, pueritia, juventute dedit et continuavit bona ista in eo usque in finem. Quum equidem Deus omnipotens atque liberrimus, sit munificentiæ et opulentiæ penitus infinitæ, in quibusdam vasis misericordiæ suæ, puta electis hominibus, misericordiam suam ineffabiliter prorsus mirificat : quia frequenter plus gratiæ offert et influit eis quam pati queunt, valide eos illustrans, inflammans, adimplens, lætificans, ita quod exclamare coguntur : Domine, contine undas gratiæ tuæ.
Tertio, Deus æternus gloriosum præsulem Nicolaum ornavit præcipua liberalitate, maxima pietate et fervida caritate. Quæ omnia patent in facto illo clarissimo quod fecit in juventute sua : quia (ut legitur) quidam concivis suus satis nobilis, ad tantam pervenit inopiam quod tres filias suas prostituere intendebat, ut earum turpi aleretur commercio. Quod ut S. Nicolaus audivit, exhorruit, et massam auri panno involutam in domum viri illius nocte occulte projecit : quod et postmodum bis fecit; sicque civis ille filias suas matrimonio junxit, atque honeste aluit semetipsum. Ecce hoc opus Nicolai ex multis processit virtutibus. Primo, ex caritate Dei, ne Deus tam graviter offenderetur. Secundo, ex caritate proximorum, quibus subvenit ne tantam inciderent inhonestatem ac vitiositatem. Tertio, ex misericordia, qua indigentibus condoluit et subvenire non distulit. Quarto, ex liberalitate præcipua, qua bona sua communicavit proximis et egenis tam copiose. Quinto, ex zelo justitiæ, quo turpitudinem vitiorum abhorruit. Justitia quoque exegit ut in tali casu ex abundantia sua tam indigentibus et ad tantam ruinam expositis subveniret : idcirco opus illud libentissime ac jucundo corde electissimus Dei Nicolaus patravit. Præterea, quum Paulus dicat apostolus, Hilarem datorem diligit Deus :10 quid mirum si hunc tam liberalem ac hilarem subventorem Deus dilexit? Rursus, quum Christus in Evangelio protestetur, Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis :11 quid mirum quod Deus gratiarum suarum charismata tam liberaliter contulit Nicolao, quum et ipse præamabilis Nicolaus proximis indigentibus fuerit tam pius ac liberalis? Nam et antequam B. Nicolaus opus egit prætactum, mox defunctis suis parentibus, cœpit sollicite cogitare qualiter tantam suarum copiam divitiarum posset, non ad laudem humanam, sed ad Dei gloriam erogare. — De ceteris gratiis et excellentiis quibus Deus S. Nicolaum ornavit, in sequenti dicetur sermone.
Sed quoniam nihil prodest nobis Sanctorum virtutes cognoscere ac laudare, nisi easdem imitari conemur, imo magis obeset (quia ut asserit Christus:12 Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis;13 Jacobus quoque apostolus: Scienti, inquit, bonum et non facienti, peccatum est illi); ideo in præfatis virtutibus studeamus S. Nicolaum sectari, gratiam nobis a Deo collatam diligenter custodiendo, sobrie quoque vivendo, et ecclesiam assidue frequentando, verbaque Dei memoriter retinendo. Hujus oppositum faciunt multi, qui etsi ad horam aliquam a Deo compunctionis et devotionis gratiam sortiantur, non diu curant in ea manere, sed cito se ad exteriora effundunt, vanitatibus resolvuntur, jocis, ludis, risibus, verbositatibus vacant, non formidantes quod summus loquitur Judex:14 Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis. Tales sunt etiam qui postquam confessi sunt, statim ut ante fiunt intimorati, leves, vani et vitiosi, non formidantes quam grave sit recidivare, eo quod vulnera repetita periculosius et incurabilius nocent. Insuper, o vos juvenes matrimonio nondum juncti, continentiam S. Nicolai sequamini, vitia carnis vitate, morum gravitate juvenilem ætatem transcendite, divina Officia in ecclesia libenter audite, nec sitis ibidem oculis vagi, sed mente devoti. Vos quoque, o conjugati, castitatem beatissimi imitemini Nicolai, etsi non per castitatem virginalem, saltem per conjugalem. Ne matrimonii fidem frangatis, imo nec adulterinos cupiatis amplexus: adulterium namque est iniquitas maxima. Neque vos mutuo cognoscatis, nisi vel desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, vel causa debiti reddendi, aut ob malum incontinentiæ vitandum in compare.
Præterea, exemplo sancti confessoris Nicolai, studeat unusquisque in spirituali dilectione Dei ac proximorum semper proficere, et alios pro posse a peccatis retrahere, indigentibus quoque liberaliter subvenire, atque operibus misericordiæ indefesse insistere: quoniam omnia ista ad quemlibet pertinent Christianum, eo quod lex Christi sit lex totius caritatis ac plenissimæ pietatis.15 Propterea, Augustino testante, nequaquam dignus est christianus vocari qui operibus caritatis et misericordiæ negligit immorari: imo tales merentur a Deo severiter condemnari, juxta quod Jacobus ait apostolus, Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam.16 Hinc virtuosus Tobias filium suum instruens, dixit: Quomodo potueris, ita esto misericors:17 si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si parum tibi fuerit, etiam parum libenter impertiri stude.
Postremo, Deus beatissimum Nicolaum innumerabilibus decoravit miraculis. Inter quæ unum est hoc, quod dum Constantinus imperator ex falsa suggestione tres nobiles viros incarcerasset, eosque die sequenti decollari jussisset, et viri illi, hoc cognito, Deum et S. Nicolaum adhuc in carne viventem ardentissime invocassent, eadem nocte B. Nicolaus per visionem in spiritu apparuit Constantino, eum acriter reprehendens, et nisi viros illos statim dimitteret, mortem ei comminans. Mane igitur facto, eos dimisit. Hoc miraculum in ejus Legenda plenius recitatur. Similiter, quum quidam nautæ periclitarentur et pene submergerentur, auxilium S. Nicolai devotissime invocabant: qui mox eisdem apparuit, atque de tanto eos periculo liberavit.
Footnotes
Chapter 15 of 161