Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

DE VITANDO TORPORE DESIDIAQUE IN RELIGIONE, ET DE EMINENTIA NECESSARIA IN OMNI PIETATE, ALACRITATE CETERISQUE VIRTUTIBUS.

EGO autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Ps. LI, 10.

Habet oliva delectabilem viriditatem in ramis et foliis, suavitatem in floribus, communicabilitatem in oleo quod ex ea producitur, multiplicem utilitatem ex usu quo hominibus deservire cognoscitur. Porro, per viriditatem, contemplativæ vitæ decor atque amœnitas designantur; per suavitatem floris, laudabilis vitæ fragrantia insinuatur; per olei communicabilitatem, misericordia; per utilitatem vero exprimitur salutaris doctrina. Propter hæc quatuor, confessor dignissimus Nicolaus merito oliva vocatur. Fuit enim divinorum contemplator florens, speciosus, amœnus; et sua virtuosa ac exemplari conversatione, miraculorumque operatione, Christi bonus odor in omni loco omnium ædificativus;1 etiam aliis condolendo ac succurrendo piissimus; fuit quoque per verba suæ prædicationis multis perutilis, spiritualiterque fecundus ac plurium generativus: in quibus omnibus quilibet religiosus eum suo modo et quantum sibi possibile est, sequi debet.

Primo itaque debet religiosus gratia contemplationis esse ornatus, in luce sapientiæ florens, in veritatis notitia speciosus, in vitæ internæ exercitatione amœnus. Ad hoc etenim exteriora cuncta relinquit, cœnobium ingreditur, temporalium sollicitudine exspoliatur, divinis obsequiis totaliter mancipatur, quatenus summo et incommutabili bono, Deo et Creatori altissimo, tanto liberius vacet, tanto integrius sinceriusque intendat, tanto frequentius uniatur, tanto ardentius infigatur, quo minus circa exteriora diffunditur et pro temporalibus sollicitatur, quo etiam amplius spiritualibus exercitiis deputatur. Nempe quum virtus unita fortior sit quam dispersa, et pluribus intentus minor sit ad singula sensus; constat quod religiosus mentem suam tanto liberius, plenius, purius, frequentius atque ardentius potest et debet Deo unire, orando, laudando, meditando, contemplando, amando, quanto amplius ab exterioribus est abstractus, a sæcularibus sequestratus, a temporalibus absolutus: et nisi sic agat, vocationem propriam non attendit, beneficiis Dei abutitur, et negligit miser se ipsum, velut qui navem sibi procuravit ad navigandum, aut scalam ad ascendendum, non tamen navigat aut ascendit. Hinc juxta Climacum, monachus est qui solum ea quæ Dei sunt agit, meditatur et loquitur, Christo unitus in omni loco, actu atque negotio.

Studeamus igitur, quantum fragilitas nostra permittit, cor nostrum Domino Deo nostro incessanter unire, infigere, constabilire, intente orando, devote psallendo, salubriter meditando, sapientialiter contemplando, ferventer amando, ædificatorie proximos alloquendo, atque in exterioribus quæ agimus intentionem referendo ad Dei honorem. Distractiones et vanas cogitationes semper abjiciamus, quum per Michæam Dominus comminetur:2 Væ qui cogitatis inutile; et Sapiens, Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu.3 Increata quoque Sapientia protestatur: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.4 Insuper omnes inordinatas affectiones vitemus, ut ad nullam rem creatam afficiamur, nisi secundum Deum, utpote in quantum utilis aut necessaria nobis est ad Dei obsequium, ad ejus notitiam et amorem, ad complacendum inhærendumque ei; sed et verba illicita, et opera prava, omnesque negligentias, Deo juvante, vitare conemur.

B Secundo debet religiosus esse bonæ famæ, quemadmodum scriptum est, Curam habe de bono nomine: idque ad Dei honorem et proximorum ædificationem, ne quis scandalizetur in eo (quia væ homini per quem scandalum venit), sed Deus in ipso et per ipsum glorificetur, et fratres ædificentur.56 Propter quod præcipit Christus: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.7 Satage ergo, o Frater, ut nec verbo nec facto inordinato quemquam offendas, ut per iram, impatientiam, insolentiam, levitatem, nemini offendiculum ponas, neque per somnolentiam aut pigritiam in divinis scandalizes adstantes: imo mansuetudine, patientia, pietate, alacritate et caritate tua, aliorum superes et exstinguas iram, impatientiam, duritiam, ignaviam, aversionem, atque in vera, profunda ac stabili humilitate facias universa. O quam amabilis Deo, quam honorabilis angelis, quam utilis congregationi est Frater qui ita se habet! Ita certissime se habuit felix et sanctissimus Nicolaus, qui etiam in juvenili ætate et habitu sæculari, ante omnes assidue ac devotissime frequentavit ecclesiam, exemplarissimus fuit, columbina simplicitate repletus, cunctis amabilis, nulli molestus, mira humilitate ac mititate repletus.

Tertio debet religiosus, instar olei, esse communicativus, et misericordiæ visceribus totus redundans, ut spiritualia misericordiæ opera tanto exuberantius effectu vel affectu exerceat, quanto minus corporalia misericordiæ opera potest peragere. Cunctis itaque in tribulatione positis, universis afflictis, tentatis, infirmis, oppressis, viscerose condoleat, omnique modo sibi possibili opem ferat, orando, consolando, ac aliis modis, quatenus cum sancto Job dicere mereatur, Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi;8 et item cum Paulo, Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?9 Absit omnino ut quis tam malitiosus consistat, ut de fratrum discordia, contentione, ruina, rideat aut lætetur, quum Sapiens dicat: In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.10 Imo hoc non solum ad quemlibet religiosum, sed ad omnem pertinet Christianum, discordantes pro viribus concordare, litigantes sedare, et omnem turbationem pro posse exstinguere, omniumque paci et quieti diligenter cum omni sinceritate studere: beati namque pacifici; et eum qui talis est, angeli pacis amant.

Quarto debet religiosus esse in verbis documentisque utilis, ut sermo ejus semper in gratia sale sit discretionis conditus, atque ad eos qui foris sunt, ambulet sapienter;11 et si quid loquatur, quasi sermones Dei. Ponatque ori suo custodiam, quoniam qui se putat religiosum esse non refrenans linguam suam, hujus vana est religio:12 imo, quum Salomon fateatur, Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correctio;13 quanto magis religiosus, si ad loquendum appareat velox, stultus magis quam corrigibilis est putandus? Nec sub prætextu instructionis ædificationisque aliorum, debet in monacho esse procacitas ad loquendum; sed potius recordemur, quod sanctissimus abbas Pambo, rogatus a Fratribus loqui verbum exhortationis Alexandrino antistiti, dixit: Si non ædificatur in silentio meo, non ædificabitur in verbo meo.

Porro, quanto minus incumbit nobis verbis docere et ædificare, tanto copiosius faciamus hoc virtuosis operibus, condecentia morum, efficacia exemplorum.14 Vivus namque et efficax sermo est sanctæ actionis exemplum; atque ut asserit Leo Papa, validiora sunt exempla quam verba, et plus est docere opere quam sermone. Boni ergo religiosi est, ut in medio congregationis irreprehensibiliter ambulans, factis et moribus suos edoceat fratres quid agere debeant, quid vitare. Nequaquam itaque otiositati, loquacitati, torpori aut negligentiæ locum demus, ne simus non solum arbor infructuosa, sed etiam male fructifera ac nociva, spinas iniquitatum et tribulos proferens passionum, dicaturque nobis:15 Quomodo conversus es in amaritudinem vitis alienæ?16 et rursus, Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem labruscas.

Erubescamus coram Judice summo, locum hunc inutiliter occupare, viliter conversari, opusque Dei facere negligenter: imo quotidie cum recenti fervore, cum diligentia pleniori, cum vigilantiori cordis custodia Domino obsequamur, præsertim quum ad perfectionem tendere obligemur, et fervori non addere, sit torporem incidere.17 Propter quod ait Scriptura: Quum consummaverit homo, tunc incipiet.18 Et Salvator: Quum feceritis (inquit) omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite:19 Servi inutiles sumus;2021 quod debuimus facere, fecimus. Jacobus quoque apostolus terribiliter satis effatur: Quicumque totam legem implevit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.22 Ecce quanta sollicitudine indigemus, quam diligentes nos esse oportet in cunctis observantiis Ordinis, ne paulatim evacuemur, sed quotidie in caritatis fervore, in cordis munditia, in omni virtute et gratia proficiamus.

Footnotes

  1. II Cor. II, 14, 15. ↩

  2. Mich. II, 1. ↩

  3. Sap. I, 5. ↩

  4. Prov. VIII, 12. ↩

  5. Matth. XVIII, 7. ↩

  6. Eccl. XII, 15. ↩

  7. Matth. V, 16. ↩

  8. Job xxx, 25. ↩

  9. II Cor. xi, 29. ↩

  10. Eccli. xxv, 1, 2. ↩

  11. Coloss. iv, 6, 5. ↩

  12. Jacob. i, 26. ↩

  13. Prov. xxix, 20. ↩

  14. Hebr. iv, 12. ↩

  15. Jer. ii, 21. ↩

  16. Is. v, 4. ↩

  17. Matth. v, 9. ↩

  18. Eccli. xviii, 6. ↩

  19. I Petr. iv, 11. ↩

  20. Luc. xvii, 10. ↩

  21. Ps. cxl, 3. ↩

  22. Jacob. ii, 10. ↩

Chapter 17 of 161