Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO PERFECTUS IN GRATIA DEI CRESCAT; IN QUIBUS GRATIA DEI CONSISTAT; ET QUANTA MALA AFFERAT OTIOSITAS.

STEPHANUS plenus gratia et fortitudine. Act. vi, 8.

Viri electi ac virtuosi, gratia pleni vocantur in sæculo isto, non quia plus gratiæ recipere nequeunt, sed quia in gratia Dei et donis Spiritus Sancti abundant. Verumtamen quotidie crescunt in gratia : imo quo ampliorem gratiam sunt adepti, eo copiosius promerentur in gratia perfici, id est plus repleri; et quo magis replentur, eo ad gratiæ incrementum aptiores redduntur. Propter quod ait Salvator :1 Habenti dabitur, et abundabit. Eusebius quoque : Gratia, inquit, de gratia nascitur, et profectus profectibus serviunt. Porro, sicut unum peccatum pondere atque demerito suo trahit ad aliud et hominem gratia indigniorem constituit (ideo scriptum est, Peccator adjiciet ad peccandum), sic unum opus bonum disponit ad aliud. Etenim certum est, quod quanto quis fuerit in caritate perfectior sive ferventior, tanto ferventiores, sinceriores, promptiores ac frequentiores habet affectiones ad Deum, et ceterarum actiones virtutum loco et tempore opportuno perfectius frequentiusque exsequitur:234 caritas namque ceteris jubet virtutibus. Hinc homines in gratia et caritate ac virtutibus bene fundati, exercitati, locupletes et pleni, opera virtuosa exsequuntur multo delectabilius quam homines imperfecti; et nihilo minus multo plus promerentur etiam eisdem operibus tam de gratiæ incremento quam de gloriæ præmio. Ex quo patet, quod labori sive difficultati exercitii virtuosi non correspondet in cœlo præmium essentiale, sed accidentale; caritatis vero perfectioni, fervori, seu majoritati, essentiale præmium, quod est beatifica ac fruitiva visio Dei, est correspondens. Unde et absolute loquendo, ille est melior qui in caritate Dei exstat perfectior. Propter quod loquitur Augustinus: Non numerositas operum, non diuturnitas temporum, sed major caritas auget meritum. Studeamus itaque semper in Dei amore proficere, Deum quotidie plus amando, magis desiderando, et ejus intuitu quidquid ei displicet caritatemque minuit aut tollit, vitando.

Præterea jam pensandum, quid sit gratia Dei, loquendo de gratia gratum faciente. Ubi sciendum, quod juxta divini Dionysii documenta, sicut res naturalis per formam substantialem ponitur in esse naturali specifico, per quod ad operationes suæ naturæ convenientes efficitur potens et apta;5 ita per gratiam gratum facientem ponitur rationalis creatura in esse supernaturali divino, per quod ipsa fit Deo grata, id est accepta ac placens, quoniam ei per hoc esse supernaturaliter assimilatur. Per idem quoque esse gratiæ, fit ad actiones æternæ vitæ meritorias, Deo placentes, idonea. Neque enim potest actio creaturæ rationalis Deo placere, nisi et ipsa creatura rationalis primo in se complaceat Deo. Ad quod insinuandum scriptum est, Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus:6 ita quod primo per approbationem respexit ad Abel, deinde ad munera ejus. Hinc gratia ista dicitur immediate esse in essentia animæ, et eam directe perficere.

Amplius, quoniam homo ad supernaturalem finem seu felicitatem creatus est, idcirco non nisi per supernaturalia media, utpote per gratiam, fidem, spem, caritatem, ceterasque virtutes infusas, ad beatitudinem illam valet pertingere: media quippe oportet suo fini proportionari.

Ecce quam necessaria est nobis hæc gratia Dei: in qua tanto plus proficit homo, quanto diligentius omni hora se occupat in opere bono. Nam qui remisse et negligenter se habet, gratiam Dei perdit. Otiosi vero sunt vitiosi, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est: Multa mala docuit otiositas.7 Hoc certe videmus ad oculum in divitibus atque nobilibus sæculi hujus, qui otiis vacant, et innumerabilia incidunt vitia, puta loquacitates, carnalitates; in gula, luxuria, jocis, ludis, risibus ceterisque vanitatibus insistentes, et divina negligentes præcepta. De quibus ait Propheta: In labore hominum non sunt, ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis; cogitaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in excelso locuti sunt.8 Hinc ait Judex cœlestis: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Itaque pauperes divitibus feliciores, ceteris paribus, sunt censendi, quum Christus affirmet:9 Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.10 De divitibus vero scriptum est: Nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis quæ advenient vobis;11 risus vester convertetur in luctum, et gaudium in mœrorem. Nolite ergo, o divites, nolite superbire, nolite egenos despicere; sed eos vobis corde præponite, eorum suffragia postulate, et ut orent pro vobis, eis liberaliter subvenite. Ideo namque ait Dominus Jesus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.12

Præterea advertendum, quod diversi sunt gradus plenitudinis gratiæ Dei. Unus et infimus, est plenitudo sufficientiæ ad salutem. Hæc est plenitudo necessitatis, videlicet gratia observandi præcepta Dei atque Ecclesiæ, sine quorum observatione nemo potest salvari, Christo dicente:13 Si vis intrare ad vitam, serva mandata. Secundus gradus plenitudinis gratiæ, est plenitudo supererogationis, per quam gratiæ plenitudinem observantur evangelica Christi consilia: qui gradus plenitudinis pertinet ad religiosos. Tertius gradus est excellentiæ specialis, pertinens ad viros heroicos et perfectos. Quartus est gradus eminentiæ singularis, conveniens Christo, qui secundum naturam assumptam, gratiam non ad mensuram accepit, ut Joannes tangit.14

Porro in B. Stephano fuit plenitudo gratiæ, non solum quantum ad gradum supererogationis, sed etiam quantum ad gradum excellentiæ specialis. Nam erat vir valde heroicus, imo vir apostolicæ perfectionis, quemadmodum ex lectione præhabita, et aliis quæ Actuum sexto ac septimo de ipso sunt scripta, probatur:15 de quibus in sermonibus subsequentibus mentio fiet diffusior. Itaque et nos in virtutibus quas de B. Stephano in lectione ista audivimus, gloriosum martyrem Stephanum imitemur; et primo in gratia, quatenus quanto anima nostra corpore suo exstat nobilior diutiusque victura, tanto ardentius cupiamus, infatigabilius quoque conemur gratia Dei repleri virtutibusque ditari, quam abundare in rebus temporalibus. — Et quia secundum B. Bernardum, gratia Dei in tribus consistit, videlicet, in odio præteritarum culparum, in contemptu bonorum præsentium, et in desiderio bonorum futurorum cœlestium; debemus in primis quotidie culpas nostras præteritas detestari, deflere, odire, et ultra id quod in confessione nobis pro pœnitentia est injunctum, aliqua opera bona ac pœnitentialia facere, orando, eleemosynas dando, et propria corpora castigando. Secundo debemus præsentia bona, id est terrena et sensibilia ac temporalia ista, contemnere, non quantum ad id quod essentialiter sunt, quod utique bonum est et ab optimo Creatore eis collatum est, sed in quantum in via salutis impediunt nos; quatenus victum et vestitum habentes, simus contenti.16 Hinc sollicitudo immoderata, anxietas formidolosa, superfluus amor, avara tenacitas, nimia occupatio circa temporalia, prohibentur et condemnantur a Christo, quia in se ipsis sunt vitiosa, et per ea cor impeditur a Dei memoria et contemplatione, a spirituali amore, ab occupatione circa opera virtuosa.17 Tertio debemus felicitatem et gaudia cœlestis patriæ ferventer appetere: quæ (ut sanctus ait Gregorius) nullus digne desiderat qui non cum lacrimis pro illorum adeptione quotidie deprecatur. Imo tam affectuose debemus ea et etiam gratiam ac virtutes in hac vita optare, ut comparatione eorum omnia vilipendamus terrena, atque quotidie suspiremus ad paradisum cœlestem, ad consortia angelorum, ad intuitum omnium Beatorum, et incomparabiliter ad beatificam visionem, ad sempiternam fruitionem Dei omnipotentis.

Refert S. Augustinus, quod apud Cæsaream Cappadociæ fuit quædam nobilis femina vidua, septem filios et tres filias habens: a quibus quum quadam vice esset offensa, omnibus maledixit. Cujus maledictionem statim ultio Dei secuta est: mox enim omnes filii illi ac filiæ horribili membrorum tremore percussi sunt. Idcirco præ verecundia a suis fugientes concivibus, per totum mundum vagari cœperunt, et undique inspiciebantur ab universis. Tandem unus illorum filiorum et una filiarum ad urbem S. Augustini venerunt, et B. Augustino, quod eis contigerat, retulerunt. Post hoc in die sacratissimo Paschæ, filius ille, nomine Paulus, ante altare S. Stephani se prostravit, et pro sua curatione Deum ac S. Stephanum devotissime precabatur. Adstantibus vero rei exitum præstolantibus, surrexit subito sanus et plene curatus. Quum autem die sequenti Augustinus sermocinaretur ad populum, filia illa præfata, nomine Palladia, adsistens, omnibus membris tremens, ad altare S. Stephani ivit, et orationi se dans, ac repente quasi obdormiens, mox curata surrexit. De quorum curatione Deo ac S. Stephano, tam ab ipsis quam a populo, infinitæ grates referebantur. Ex quo item exemplo ostenditur, quam horrendum peccatum sit, parentes offendere.

Footnotes

  1. Matth. xxv, 29. ↩

  2. Eccli. iii, 29. ↩

  3. Matth. v, 44. ↩

  4. Luc. xxiii, 34. ↩

  5. Cf. t. XV, p. 380 D. ↩

  6. Gen. IV, 4. ↩

  7. Eccli. XXXIII, 29. ↩

  8. Ps. LXXII, 5-8. ↩

  9. Luc. VI, 24, 25. ↩

  10. Ibid. 20. ↩

  11. Jacob. V, 1; IV, 9. ↩

  12. Luc. XVI, 9. ↩

  13. Matth. xix, 17. ↩

  14. Joann. III, 34. ↩

  15. Act. VI, VII. ↩

  16. 1 Tim. VI, 8. ↩

  17. Matth. VI, 25 et seq. ↩

Chapter 62 of 161