Skip to the text

Enarratio in evangelium

ECCE EGO MITTO AD VOS PROPHETAS, ETC. Matth. XXIII, 34-39.

CHRISTUS in evangelio hodierno declarat, quanta bona fecit Judæis, et quanta fuit illorum ingratitudo, induratio atque crudelitas. Itaque a Matthæo dicitur :

Ecce ego mitto ad vos Prophetas. Hæc verba dixit Christus Judæis, parum ante suam passionem, videlicet feria tertia post Ramos palmarum, prout ex evangelio S. Matthæi demonstratur. Est igitur sensus : « Ecce ego mitto », id est, statim post resurrectionem meam et Spiritus Sancti missionem mittam « ad vos Prophetas », qui futurorum pure contingentium, Deo revelante, habuerunt notitiam : quales fuerunt omnes sancti Apostoli, qui spiritu prophetiæ pollebant ; et sapientes in contemplationibus divinorum : quales item fuerunt gloriosi Apostoli, in quorum persona Paulus, Nos (inquit) revelata facie gloriam Domini speculantes ;1 et Scribas, id est legis doctores, ut fuerunt Nathanael, Stephanus, Zenas, Apollo, imo et Paulus apostolus, ante suam conversionem a Gamaliele instructus.2 Hos Christus misit ad prædicandum Judæis, quibus loquitur Paulus in Actibus Apostolorum :3 Oportebat vobis primum loqui verbum Dei. Sed Judæi pro majori parte increduli, missos ad se persequebantur, sicut subjungitur. Et ex illis, id est quosdam illorum, occidetis et crucifigetis, et ex illis flagellabitis quosdam in synagogis vestris. Hoc in Actibus Apostolorum legitur adimpletum. Nam Stephanum occiderunt, Apostolos flagellaverunt. Et persequemini de civitate in civitatem. Unde in Actibus legitur, quod in eodem die quo beatus lapidatus est Stephanus, facta est persecutio magna in Ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt, præter Apostolos.45

Ut veniat super vos, id est, vobis imputetur, omnis sanguis justus qui effusus est super terram, id est crudelis effusio sanguinis omnium innocentium atque justorum, a sanguine Abel justi inclusive, quem Cain occidit, usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ. Per hunc Zachariam intelligit S. Hieronymus Zachariam filium Joiadæ pontificis Judæorum, quem Joas rex Juda jussit occidi in templo, ut legitur in libris Paralipomenon.6 Sed tunc quæstio oritur, cur dicatur hic Zacharias filius Barachiæ, et non potius Joiadæ. Respondet Hieronymus, quod hoc factum est ad commendandam patris sui sanctitatem.7 Barachias namque interpretatur, benedictus Domini, et ipse Joiada pontifex, fuit vir valde electus a Deo ac virtuosus, ut quarto Regum et secundo Paralipomenon edocetur. Rursus circa hæc nascitur quæstio, cur horum sanguis super Judæos quibus Christus loquebatur hæc, venit, quum nullum horum occiderint neque tetigerint. Respondet Hieronymus, quod Scriptura ponit duas generationes, unam justorum, aliamque pravorum.

De prima ait Psalmista :89 Hæc est generatio quærentium Dominum ; de secunda, Gegeneratio (inquit) prava et exasperans.1011 Sic ergo Salvator per istos impios quos affatur, designat generationem malorum, in qua continentur qui Zachariam interfecerunt.12 Unde subjungitur: quem occidistis, id est, quem Zachariam generatio vestra iniqua, cum qua unum corpus perditionis consistitis, interfecit, inter templum et altare holocaustorum, quod fuit extra templum in atrio ejus.13 Amen dico vobis, venient hæc omnia peccata, et mala pœnalia pro peccatis infligenda, super generationem istam pravorum.14 Omnes etenim reprobi sunt socii in tormentis. Reprobi autem in inferis sibi invicem suas augent miserias, sicut Sancti in cœlo mutuo sibi accumulant gaudia sua.15

Jerusalem, Jerusalem, id est, tu plebs Judaica urbem inhabitans. Bis ait, Jerusalem, ad insinuandum suæ dilectionis et compassionis affectum, atque ad provocandum audientium advertentiam. Quæ occidis Prophetas, et lapidas, id est, lapidum projectionibus necas, eos qui ad te instruendam et convertendam missi sunt: quoties, id est valde frequenter, videlicet primo per Prophetas, secundo per me ipsum, tertio per Apostolos, volui quantum in me fuit, et voluntate antecedente, congregare, hoc est spiritualiter adunare per fidem, caritatem obsequiumque divinum, filios tuos, hoc est habitatores et particulares quasque personas, totamque plebem Judaicam tibi quasi matri ac metropoli subditam, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, id est multum affectuose atque sollicite?161718 Nam inter pennata animalia videtur gallina præcipuam habere affectionem et curam ad suorum nutritionem ac defensionem pullorum. Ideo quoque similitudinem ponit gallinæ, quia gallina est avis fructuosa, quieta, et domestica: sic Christus nobis fructuosissimus, quietus, socialisque fuit, inter homines conversando, atque pro eis moriendo. Et noluisti taliter congregari, sed mihi et legatis meis quos misi ad te, fuisti rebellis.

Ecce relinquetur vobis, id est ad vestram punitionem ac confusionem pro tantis peccatis, domus vestra deserta, id est, templum ac habitacula vestra penitus destruentur. Quod per Titum et Romanorum exercitum quadragesimo secundo anno post Christi passionem impletum est, quemadmodum antea fuit prophetatum: Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et usque in finem perseverabit desolatio;19 et in Psalmo, Fiat habitatio eorum deserta. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, id est ab hora hac, excepto tempore passionis. Juxta quem sensum alibi scriptum est, Nemo ausus fuit eum amplius interrogare:20 quum certum sit quod paulo post, tempore passionis, eum interrogaverunt. Vel, « amodo », id est tempore hujus hebdomadæ. Donec dicatis vel inviti, propter evidentiam rei: Benedictus est Christus, qui venit in nomine Domini. Quod erit in die judicii, quando videbunt in quem compunxerunt, et confitebuntur quod ipse sit Christus, salvator et judex mundi. Unde in passione dixit Judæis: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus cœli.21 Porro, si exponatur de spirituali visu per fidem, tunc aliqui Judæorum post Christi resurrectionem conversi, contemplati sunt Jesum, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. In fine quoque sæculi omnes convertentur, et dicent hoc ipsum. Venit quippe Christus in mundum per Incarnationis mysterium; venit in corda fidelium per gratiæ infusionem, et spiritualem ac invisibilem missionem; venit etiam omni die in Sacramento altaris.

Footnotes

  1. II Cor. III, 18. ↩

  2. Act. XXII, 3. ↩

  3. Act. XIII, 46. ↩

  4. Act. VII, 58-60; V, 40. ↩

  5. Act. VIII, 1. ↩

  6. Gen. IV, 8. ↩

  7. II Par. XXIV, 21, 22. ↩

  8. IV Reg. XII, 2 et seq.; ↩

  9. II Par. XXIV, 2 et seq. ↩

  10. Ps. LXXVII, 8. ↩

  11. Ps. XXIII, 6. ↩

  12. Baruch III, 38. ↩

  13. Exod. XI, 27. ↩

  14. Cf. t. XII, p. 165 A, 188 B. ↩

  15. Ps. LXVIII, 26. ↩

  16. Apoc. I, 7. ↩

  17. Joann. XIX, 37; ↩

  18. Zach. XII, 10; ↩

  19. Dan. IX, 26, 27. ↩

  20. Matth. XXII, 46. ↩

  21. Matth. XXVI, 64. ↩

Chapter 63 of 161