Sermo 4
Ad religiosos
DE SCANDALO NON PRÆSTANDO; ET QUID SIT PLENUM ESSE SPIRITU SANCTO ET FORTITUDINE.
STEPHANUS plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.1 Act. vi, 8.
In omni genere primum dicitur esse maximum sive potissimum: idcirco B. Stephanum primicerium martyrum seu protomartyrem, hoc est primum eorum qui in evangelica lege pro Christo propria sponde martyrium passi sunt, Deus tanta divinorum charismatum excellentia decoravit, ut ei æqualis vix videatur inter martyres solum. Denique quod ejus sanctissima vita sapientissimaque doctrina, virtutum eminentia, victoriosa passio, in Scriptura canonica ab uno Evangelistarum tam lucide describuntur, nonne cœlesti præconio plenum est? Quid ergo ait de eo Evangelista? Elegerunt (inquit) Stephanum plenum fide et Spiritu Sancto;2 et paulo post, Stephanus plenus gratia et fortitudine, etc., multaque alia, ut novit caritas vestra. Et quoniam plenus fuit fide et gratia, fecit copiosa miracula; fuit et boni testimonii, et inter septem primos diaconos fuit primus. Et recte « plenus gratia et fortitudine » fuisse describitur, quoniam tam ad bona agenda quam ad mala perferenda desuper erat aptatus.
In iis itaque quæ de eo scribuntur, ipsum quantum ad nostram spectat vocationem sequamur. Sit quilibet nostrum boni testimonii, utpote exemplaris, ne conventum aut aliquem de conventu seu alium quempiam scandalizet. Nempe qui in aliorum præsentia male agit, tantos quantum in se est, occidit aut lædit, a quantis male agere cernitur. Hinc qui in congregatione versatur, aut cum magno sui ac aliorum periculo male se habet, aut cum grandi sui et aliorum profectu bene se regit. Sit igitur unusquisque in cunctis quæ agit, circumspectus, diligens, timoratus, quatenus et Deum honoret, et sibi ipsi operetur salutem, et proximos suos ædificet. Et præsertim pusillorum scandalum est vitandum. Noli illum perdere pro quo Christus mortuus est.34 Nemini demus ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Pensemus quod ait Apostolus:5 Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Christus etenim protestatur:6 Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Qui rursus terribiliter comminatur: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.78 Benedictus est Deo, fructuosus congregationi, et felix in spe, cujus virtutes aliorum vitia demoliuntur, cujus maturitas aliorum levitates et dissolutiones restringit, cujus silentium aliorum loquacitatem evelit, qui tanquam angelus pacis in medio fratrum pacifice ambulat, estque sollicitus ut de domo Dei scandala tollat, discordantes concordet, caritatem et pacem in omnibus foveat; ut de eo vere dicatur: Hic est fratrum amator, hic est qui multum orat pro plebe.9
Præterea erubescat quisque semper esse pusillus. Qui enim scandalizatur, teste Hieronymo, pusillus est: majores namque scandala non recipiunt. Sunt autem pusilli spiritualiter infirmi, nondum in virtutibus stabiliti: qui non ex malitia, sed ex infirmitate aut ignorantia scandalizantur. Religiosorum vero est in sapientia et virtutibus semper proficere, aliorumque facta, quantum fieri potest, in melius interpretari, pie excusare et alleviare, atque peccantibus condolere, ex aliorum quoque ruina fieri cautiores. Sunt demum nonnulli malitiosi potius quam pusilli, ad judicandum de aliis temerarii: qui quidquid boni in aliis viderint, parum aut nihil inde ædificantur, sed potius obscurare atque in pejus id trahere moliuntur. Si vero mali quid in proximis deprehendunt, statim dijudicare, deridere, contemnere, accusare, obloqui proni sunt; similes Pharisæis de quibus ait Salvator:10 Sinite illos, cæci sunt, duces cæcorum. Hi, ne pereant, juxta evangelica se emendent ac dirigant documenta, advertentes quod ait Salvator: Bonus homo de bono cordis sui thesauro profert bona, et malus similiter mala.11 Impleantque quod præcipit idem:12 Nolite judicare, nolite condemnare;13 quæcumque vultis ut faciant vobis homines, hæc eadem facite illis.
Insuper cum beatissimo Stephano simus pleni fide. Nam teste Gregorio, jam qui credamus tot non sumus, quot veritatis testes habemus. Et quid testibus indigemus, qui in nobis ipsis quotidie veritatem fidei experimur? Sentit utique in se ipso omnis diligens Dei servitor, omnis fervens religiosus, omnis interiorum suorum providus cultor, qui in virtutibus exercet se ipsum, quam vera sint omnia Christi documenta; quam nihil boni possit et habeat a se ipso, quam gratiose et evidenter adjuvetur a Deo, quam infirmus, durus et tardus sit ex se, quam fortis, fervens et promptus ex Deo; quantum et quam multipliciter conetur eum diabolus a spirituali impedire profectu, ab exercitiis retrahere virtuosis. Experitur qui talis est, quam magna et vera sit in evangelica lege et in perfecto Christiano sinceritas, quam pura, irreflexa et integra ad Deum conversio, quam mera privati amoris evulsio, quam perfecta omnium terrenorum et carnalium aspernatio, et quam plena spiritualium ac divinorum affectio. Quumque ad istam perfectionem quis venerit, et heroicus ac divinus exstiterit, jam abundantissime experietur in se divinorum influxum charismatum, operationem Spiritus Sancti, illustrationes divinas, inflammationes supernas, libertatem et familiaritatem atque assiduam unionem et deambulationem suæ mentis cum Deo. Quum ergo tam certi simus de fidei veritate, de vitæ præsentis brevitate, de divini rigore judicii, de perpetuitate et acerbitate infernalis supplicii, imo de magnitudine tormentorum purgatorii, de æternitate quoque et plenitudine cœlestium gaudiorum, quare negligimus? Cur torpemus pigritiis? Cur ullum temporis hujus momentum infructuose expendimus, et non potius cum omni mentis vigilantia ac fervore Deo obsequimur, et ea quæ Ordinis sunt custodimus?
Amplius, studeamus cum gloriosissimo martyre Stephano esse pleni Spiritu Sancto. Siquidem Spiritus Sanctus, quum verus sit Deus, est in omnibus per essentiam, præsentiam et potentiam, in bonis vero per gratiam; et quanto quis gratia ac virtutibus plenior est, tanto est plenior Spiritu Sancto. Plenus est Spiritu Sancto, in quo nihil sui habet diabolus, qui ejus suggestionibus in nullo consentit; et si in aliquo venialiter peccet, de hoc quotidie pœnitet seque expurgat, et fortius proficit, copiosiusque ditatur muneribus Spiritus Sancti. Quicumque ergo a passionum immoderantia est reformatus, exercitatosque habet sensus ad discretionem boni et mali, a privato purgatus amore, et Dei dilectione repletus, hic plenus est Spiritu Sancto.14
Præterea, cum inclyto et victoriosissimo Stephano simus gratia pleni, ut natura gratiæ in omnibus subjiciatur, et naturales affectiones ac operationes Dei gratia condiantur, spirituali amore formentur, et juxta evangelicæ perfectionis tenorem ad Dei gloriam referantur, ne ad aliquem sensualiter afficiamur, ne aliquid in se et propter se, et non potius in Deo et propter Deum, appetamus, quæramus aut operemur: sicque in nobis omnis amor naturalis et socialis spirituali subdatur amori, et ejus additione ac directione meritorius fiat.
Postremo simus et fortitudine pleni, ea videlicet fortitudine quæ est virtus cardinalis, ut nec mortis timeamus pericula propter justitiam (sicut ait, imo et jubet Salvator, Nolite timere eos qui corpus occidunt);15 ea quoque fortitudine quæ est donum Spiritus Sancti.16 Imo omni virtute pleni esse conemur, ut universis tentationibus et peccatis viriliter reluctemur ac prævaleamus. Simus pleni humilitate, ne aliquo motu superbiæ superemur; pleni mansuetudine, ne vincamur ab ira; pleni patientia, ne propter adversa inordinate tristemur; pleni sobrietate et temperantia, ut in cibo et potu moderamen servemus; pleni justitia, ne adulatione, munusculo, favore emolliatur cor nostrum, et a medio ruat in obliquitatem peccati. Plenum sit cor nostrum filiali timore Dei; cum ingenti reverentia caveat omnem Deitatis offensam, et omnem ipsius custodiat voluntatem. Plena sit nostra voluntas divino amore, ut quidquid ad complacendum Deo, ad obtinendum beatificam visionem ipsius nobis accommodum est, hilariter amplectamur; et accendamur in Domino, ei jugiter propter se adhærentes, propter ipsius honorabilitatem eum colentes ac venerantes, atque ex puro amore, non pœnarum formidine aut præmiorum intuitu, ei in omnibus semper obedientes, et supererogatorie servientes.
Footnotes
Chapter 66 of 161