In festo
S. STEPHANI PROTOMARTYRIS
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
STEPHANUS PLENUS GRATIA ET FORTITUDINE, ETC. Act. VI, 8-10; VII, 54-60.
PERFECTIONEM, dignitatem, actus atque martyrium gloriosissimi martyris Stephani, felix evangelista Lucas compendiose describit, dicendo :
Stephanus plenus gratia et fortitudine. Porro paulo ante, hæc verba habentur :
Elegerunt Stephanum plenum fide et Spiritu Sancto, videlicet in unum et primum septem diaconorum.1 Nunc vero asseritur
« Stephanus plenus gratia » gratum faciente, quæ est habitus supernaturalis, mentem in esse deiformi et ad promerendum idoneo ponens;2 « et fortitudine » quæ est de septem donis, per quam homo perfectionis operibus insistit stabiliter.3 Per quæ verba insinuatur, quod Stephanus fuit vir apostolicæ perfectionis, et valde heroicus. Faciebat signa, quoad minora miracula, et prodigia, quantum ad majora, magna in populo Judæorum, quibus in Jerusalem statim post Spiritus Sancti missionem prædicavit.
Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, hoc est de congregatione ac numero Judæorum qui dicti sunt Libertini, a regione de qua fuerunt; vel quia manu missi, hoc est, libertate donati fuerunt, quum prius fuerint servi, seu servilis conditionis; et Cyrenensium, sic dictorum a Cyrene civitate Libyæ, secundum Bedam; et Alexandrinorum, hoc est de Alexandria urbe Ægypti; et eorum qui erant a Cilicia et Asia, quæ sunt regiones vicinæ ad invicem; disputantes cum Stephano, id est, contra eum probare conantes quod Jesus Nazarenus non fuerit Christus. Et non poterant resistere sapientiæ Stephani, et Spiritui, id est Spiritui Sancto, qui loquebatur per
Stephanum, prout ait Salvator :4 Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Impleta est ergo in Stephano illa Christi promissio : Ego dabo vobis os, et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.5 Audientes autem hæc verba B. Stephani, quæ in Actibus scripta sunt, et in lectione hac omittuntur (quibus verbis Stephanus dure atque justissime redarguebat præfatos Judæos, Dura
(inquiens) cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, et nunc proditores et homicidæ Christi fuistis); dissecabantur cordibus6 suis, hoc est, præ vehementia iræ et impatientiæ variis modis intra se quodammodo rumpebantur. Quemadmodum enim caritas et concordia faciunt unionem indivisionemque cordium, sic odium, discordia, ira et impatientia disgregationem ac dissecationem faciunt animorum. Et stridebant dentibus in eum, tanquam rabidi canes, mentis furorem forinsecus ostendentes.7 Itaque, « dissecabantur » quemadmodum mala olla posita in camino crepit et exsilit: quia superbi, impatientes, incorrigibiles erant. Quorum perversitatem atque insaniam multi sequuntur, qui dura cervice redarguunt increpantem; et quo rationabilius convincuntur, eo plus indignantur et irascuntur, non attendentes illud Proverbiorum, Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.8
Quum autem Stephanus esset plenus Spiritu Sancto, quo pleni dicuntur qui ejus gratia et caritate implentur, intendens in cœlum oculis mentis et corporis, tanquam ad desideratissimam patriam, quam fuit mox ingressurus, vidit, hoc est, contemplatus est per donum sapientiæ, gloriam Dei (sicque beatitudinem et mercedem sibi paratam Deus ei ostendit, prægustareque fecit), et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Verba ista pensando, videor mihi audire tonitruum. Quis enim hujus beatissimi martyris excellentiam digne miretur? Quis visionis hujus magnificæ exprimat qualitatem? Quis demum in istis divinæ pietatis immensitatem satis collaudet? Itaque, « vidit gloriam Dei », hoc est Deum gloriosum, seu majestatem et excellentiam ac beatitudinem ejus.
Sed quomodo vidit? Per fidem, an per speciem? Et dicunt nonnulli, quod pro morula illa vidit divinam essentiam seu Deum clare per speciem, sicut Beati in patria: quemadmodum datum est Moysi et Paulo in hac vita Deum videre, secundum Augustinum libro de Videndo Deum. Sed contra istud objicitur, quod Moysi loquebatur Deus:9 Non videbit me homo, et vivet.10 Circa quod dicunt doctores communiter, quod nemo in vita præsenti vivens vita humana, utpote sensibus utens corporeis, possit Deum videre per speciem, sed ab omnium organicarum sensitivarumque virium operatione suspenditur qui Deum taliter contemplatur. Stephanus vero in visione hac sensibus actualiter utebatur, loquens Judæis. Hinc alii dicunt, quod gloriam Dei vidit imaginaria visione, quemadmodum Isaias, Ezechiel, Daniel, Joannes quoque in Apocalypsi: in quorum virtute imaginativa, fuit ministerio angelorum similitudo sive effigies quædam formata, divinæ majestatis repræsentativa.11121314 Alii dicunt, quod effigies hujusmodi corporalibus S.15 Stephani oculis fuit objecta. Ceteris videtur, quod visio ista fuit analogica, pure intellectualis, quales et sancti David visiones fuisse creduntur. Sicque visio ista medio modo se habuit inter visionem Dei per fidem, et visionem ejus per speciem. Insuper, qualiter Jesum vidit in forma humana? Dicunt nonnulli, quod visus Stephani divina virtute fuit sic confortatus, quod sua acie penetrans cœlos, vidit Jesum in cœlo empyreo. Sed quum visio fiat intus suscipiendo magis quam extra mittendo, alii dicunt quod corpus Christi visum Stephani immutavit. In potestate etenim Christi est ut corpus suum faciat a remoto videri sicut de prope. Imo quum corpus glorificatum sit animæ suæ plene subjectum, in potestate animæ gloriosæ est ut ad ejus libitum corpus suum aliorum visum immutet, aut non immutet. Visus est autem Jesus stare, quoniam stare pugnantis est atque juvantis.16 Sed et Marcus dicit Jesum sedentem a dextris Dei, quia sedere imperantis est et regnantis. Stephanus vero vidit Jesum tanquam paratum ad suum auxilium, imo et actualiter adjuvantem: ideo vidit eum stantem.
Et ait: Ecce video cœlos apertos.17 Non quod in cœlestibus illis incorruptibilibusque corporibus fuerit realis apertio, fractio sive divisio, sed quoniam B. Stephani visum ab adspectu Christi habitantis in cœlo summo non impediebant. Et forte Stephano videbantur aperti ob oculis cujusdam corporeæ lucis emicationem desuper a Christo radiantem ac fusam, sicut in magnis coruscationibus cœli aperiri videntur. Et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Qualiter Christus dicatur esse, stare, sedere a dextris Dei, expositum est supra in epistola tertiæ Missæ Natalis Christi.18
Exclamantes autem voce magna, continuerunt aures suas, veritati eas obstruentes, quam reputabant blasphemiam, et impetum fecerunt unanimiter in eum, concordes facti in persecutione martyris sancti. Et ejicientes eum extra civitatem Jerusalem, lapidabant eum tanquam blasphemum, quia secundum Moysis legem, blasphemantes fuerunt extra castra lapidandi.19 Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. Isti fuerunt testes mendosi, qui Stephanum de blasphemia accusaverunt, et primi in eum lapides jactaverunt : quia per Moysen fuit præceptum ut manus testium prima esset super lapidandum. Exueruntque se ut expeditiores essent ad projiciendum. Adolescens vero iste postea dictus est Paulus, quando ex superbo persecutore humilis apostolus est effectus : qui aliorum vestes custodiendo, quasi omnium illorum manibus lapidavit.
Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum in gloria tua. Positis autem, id est flexis, genibus, clamavit voce magna, quia ex intimo et ardenti caritatis affectu, dicens : Domine, ne statuas, id est, non imponas, sed ignosce, illis hoc peccatum quod me occidendo committunt. Ecce pro se stans, pro interfectoribus vero suis, imo interfectoribus tam crudelibus, genua flectens, oravit. In quo mira ipsius patientia perfectaque caritas declarantur. Et secutus est gloriosissimus martyr iste Christum tam sublimiter quam conformiter.20 Nam et Christus in cruce dixit : Pater, ignosce illis. Qui etiam docuit : Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et quum hoc dixisset, obdormivit in Domino, hoc est, feliciter quievit in Deo, qui eum in brachiis suæ caritatis ac pietatis assumpsit, et de corporalis occisionis acerbitate transtulit ad quietem dulcissimam felicitatis æternæ.21
Footnotes
-
Act. VI, 5. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
Luc. XXI, 15. ↩
-
Act. vii, 51, 52. ↩
-
Act. VII, 54. ↩
-
Prov. xxix, 1. ↩
-
Num. xii, 8; ↩
-
Exod. xxxiii, 20. ↩
-
Is. vi, 1; ↩
-
Ezech. 1, 1; ↩
-
Dan. vii, 9, 10; ↩
-
Apoc. 1, 13-16; iv, 2 et seq. ↩
-
II Cor. xii, 2-4. ↩
-
Marc. xvi, 19. ↩
-
Act. vii, 55. ↩
-
Cf. p. 141 D'. ↩
-
Lev. xxiv, 14, 16. ↩
-
Deut. xvii, 7. ↩
-
Act. xxii, 20. ↩
Chapter 61 of 161