Sermo 3
DE SAPIENTIA ET CORREPTIONIS UTILITATE, DE INIMICORUM DILECTIONE, PRÆCONIISQUE S. STEPHANI.
OMNES qui sedebant in concilio, videbant faciem Stephani tanquam faciem angeli. Act. vi, 15.
Sicut in Actibus Apostolorum recitat B. Lucas evangelista, quum post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem quotidie cresceret numerus Christianorum in sancta civitate Jerusalem (quia per prædicationem atque miracula Apostolorum plures quotidie convertebantur ad Christum), etiam1 de consilio beatissimorum Apostolorum ordinati sunt septem primi diaconi, inter quos præcipuus fuit B. Stephanus.2 Propter quod Lucas de ejus sanctitate, sapientia, passione, specialiter scribit in Actibus: ubi, sicut in præcedentibus est tactum sermonibus, de multis ipsum commendat, videlicet de plenitudine fidei et gratiæ ac fortitudinis, et de excellentia miraculorum, quia signa et prodigia magna fecit in populo. De quibus B. Stephani laudibus et virtutibus in præinductis sermonibus dictum est. Nunc restat de ceteris ejus præconiis atque virtutibus a Luca evangelista descriptis, quod Deus conceserit loqui.
Itaque post prædicta, primo laudat eum Lucas ab excellentia sapientiæ ipsi collatæ. Nam quod Christus in Evangelio suis promisit discipulis, Ego (inquiens) dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri, in sacro Levita Stephano copiose fuit impletum :3 quoniam infideles Judæi sapientiæ ejus resistere non valebant.
Porro sapientia est cognitio Creatoris Dei altissimi. Loquitur autem sacra Scriptura de multiplici sapientia. Primo, de Sapientia æterna et increata, quæ est Deus omnipotens. Secundo, de sapientia creata, quæ est multiplex valde. Est enim sapientia naturalis et acquisita, quam habuerunt excellentiores philosophi : quæ est cognitio primæ causæ divinarumque rerum, videlicet Dei ac divinorum. De qua sapientia Aristoteles in Metaphysica sua tractat, et de qua in libro de Causis, in Timæo Platonis, in Elementatione theologica Procli Platonici agitur. Hæc sapientia est cognitio Dei ad quam ratio naturalis ex consideratione creaturarum potest pertingere. Nam sicut causa ex suis effectibus, sic Creator ex creaturis potest cognosci. Propterea dicitur : Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est :4 a magnitudine enim speciei creaturæ poterit Creator cognoscibiliter videri. Quibus verbis concordat illud Apostoli : Invisibilia Dei a creatura mundi (id est ab homine) per ea quæ facta sunt, conspiciuntur;5 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.
Alia est sapientia creata supernaturalis : quæ iterum duplex est. Una infusa, quæ etiam haberi non potest nisi per infusionem Spiritus Sancti. Et ista proprie appellatur unum et primum donum inter septem dona Spiritus Sancti.6 Estque sapientia ista, amorosa cognitio Dei per quam de ipso bene sentimus ac judicamus, per gustum suæ bonitatis, et per connaturalitatem nostri affectus ad ipsum. Alia sapientia creata supernaturalis, est unum de donis gratiæ gratis datæ : quæ sapientia haberi potest a bonis et malis, et item per infusionem a Deo, per acquisitionem quoque studio exercitioque humano. Hæc est sapientia quæ in libris sacræ Scripturæ continetur ac discitur. Estque cognitio Scripturarum, per quam scit homo ea quæ sunt fidei christianæ defendere, persuadere ac declarare : de qua ait Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.7 Hæc sapientia, quamvis ex Scripturis nunc addiscatur, tamen originaliter non nisi a Deo per revelationem et infusionem est habita.
Subinde S. Stephanus in utraque hac sapientia fuit valde excellens. Sapientia namque quæ est unum septem donorum Spiritus Sancti, habetur ab omnibus in caritate et gratia exsistentibus, secundum aliquem gradum : et quanto quis in divino plus crescit amore, tanto in sapientiæ dono plus proficit. Quemadmodum ergo primicerius martyrum Stephanus in Dei ac proximorum caritate fuit valde excellens, ita in dono sapientiæ fuit præfulgens. Quam excellentem vero habuerit sapientiam alteram, utpote divinarum notitiam Scripturarum, constat ex his quæ Actuum septimo continentur.8 Nempe, ut ibi describitur, quum vitiosi Judæi sapientiæ Stephani resistere non valerent per rationem ac sapientiam, studuerunt ei resistere per violentiam ac humanam astutiam. Nam submiserunt viros testes mendaces, qui dixerunt : Nos audivimus Stephanum istum proferre verba blasphemiæ contra Deum ac Moysen. Commoverunt itaque plebem et seniores; sicque concurrentes, rapuerunt Stephanum, et adduxerunt eum in suum concilium, statueruntque falsos testes dicentes: Homo iste, scilicet Stephanus, non cessat loqui adversus locum hunc sanctum et legem.9 Tunc B. Stephanus se rationabiliter excusavit, et longas veteris Testamenti historias ac Scripturas compendiosissime allegavit. In quo declaratur quam doctissimus fuerit in Scripturis. Et forsitan ante susceptionem Spiritus Sancti doctus fuit in lege, quemadmodum Paulus.
Deinde secundo laudatur S. Stephanus ab excellentia angelici apparatus, atque splendoris in ejus tunc facie apparentis. Quum enim tam false accusatus fuisset, non est vultu aut corde turbatus, non ira aut impatientia motus, non pallore aut timore perfusus, sed mente constantissimus fuit, securus, imperterritus et jucundus in Deo, tranquillissimo ac splendente vultu ornatus:10 ita quod omnes in concilio illo malignantium exsistentes, viderunt vultum ejus esse angelicum; nec tamen ex hoc conversi aut compuncti fuerunt, sed invidiæ magnitudo excæcavit corda eorum, fecitque eos pessime judicare de illo. Denique ex tanta claritate in vultu S. Stephani sensibiliter apparente, perpenditur quam præclara ac mira fuerit mentis suæ interior puritas gratiosaque claritas, innocentia, sapientia atque perfectio. Ex qua etiam re eminentia Stephani demonstratur, quia in tota Scriptura canonica non legitur homo talem habuisse vultum in terra coram hominibus, nisi Christus in transfiguratione, Moyses quoque ac Stephanus.1112 Verumtamen in aliis scripturis satis authenticis tale quid de multis legitur Sanctis: sicut de beatissimo principe Apostolorum Petro, de divino Dionysio, de sacratissimis Catharina ac Barbara, et aliis valde multis.
Tertio S. Stephanus commendatur a strenua adimpletione præcepti de fraterna correptione. Cujus impletionem negligunt multi ex humano timore: imo pauci, proh dolor! præceptum hoc implent veraciter, ideoque innumerabiles condemnantur. Sed talis non exstitit Stephanus. Siquidem in medio hostium stans, et ab eis se mox occidendum perpendens, constantissime eos redarguit, dicens, Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, etc.:13 sicut in expositione lectionis innotuit. Hanc itaque S. Stephani justitiam constantiamque sequamur, nec proximorum palpemus defectus, sed caritative ac juste reprehendamus, quum sanctus asserat Augustinus:
Si corripere neglexeris, pejor eo qui peccavit efficeris. Verumtamen in primis reprehendat, castiget, emendet unusquisque se ipsum, ut alios increpare sit idoneus: quia ut sancti Patres testantur, qui in eisdem aut majoribus sunt peccatis, alios reprehendere sunt indigni. Nam et caritas incipit a se ipsa. Præterea qui corripitur, patienter, gratanter et caritative debet accipere, seque omnino ad emendationem exponere. Quod utique veræ prudentiæ signum est: sicut et stoliditatis indicium est et arrogantiæ opus, corripienti irasci, indignari, detrahere, correptionem abjicere. Hinc Salomon loquitur: Qui diligit disciplinam, id est correctionem et informationem, diligit scientiam;14 qui autem odit increpationes, insipiens est. Et alibi protestatur: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam;15 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Et scriptum est: Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam!16 sic enim effugiet peccatum. Væ igitur iis qui nec a parentibus, nec a superioribus, nec a sapientioribus corripi volunt, sed impunite ac libere transgredi, imitantes diabolum, qui ab initio recusavit subesse.
Quarto signifer martyrum Stephanus commendatur a sublimi atque insolita visione, qua inter impios stans, vidit cœlos apertos et gloriam Dei ac Jesum stantem a dextris Patris æterni.17 O quanta fuit puritas, quanta dilectio, quanta perfectio animæ hujus invictissimi martyris, qui adhuc vivens in carne mortali, ad tam altam ac cœliformem perductus est visionem, atque in sæculo isto sic meruit certificari de felicitate futura, sic prægustare, sic intueri eamdem, imo et ejus objectum beatificum et æternum !
Quinto laudatur a sua caritate perfecta, a patientia summa, ab oratione præfervida. Pro suis etenim crudelissimis interfectoribus, flexis genibus exoravit, stans pro se ipso:18 in quo patet, quam spiritualiter ac ferventer illos dilexit, quam patienter mortis supplicium ab eis sustinuit.
Sed væ nobis, væ perversitatibus, aversionibus et impatientiis nostris, qui nec propter Deum, nec pro nostra salute, nec propter peccata nostra aliquid volumus pati: imo pro uno verbo turbamur, indignamur, irascimur, atque nos ipsos ulciscimur, etsi non opere, tamen affectu; pro modica quoque offensa, magnam si possumus vindictam inferimus. Ubi est timor Dei? ubi consideratio futuri judicii? ubi quod quotidie in Oratione dominica dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris?19 Unde ait Salvator: Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem;20 quod si non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra. Nec sufficit coram Deo injuriam illatam dimittere, sed oportet et injuriantes diligere, et benefacere ipsis, atque ex corde orare pro eis, quemadmodum præcipit Christus: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus ac calumniantibus vos.21 Semper enim remittenda est injuria seu offensa quantum ad culpam; emendatio tamen seu satisfactio exigi potest secundum processum ac ordinem juris: quamvis virtuosius et Deo placentius sit, ipsam quoque satisfactionem amore Christi dimittere, nisi forsitan ex tali remissione injuriator fiat ad injuriandum audacior, aut bono reipublicæ inde immineat damnum, aut ipsa justitia patiatur jacturam ac suppeditetur. Nam ut sanctus ait Bernardus, sicut condolendum est fratri peccanti, ita est compatiendum justitiæ, quæ tam impudenter ac impie conculcatur.
Postremo, patientia est virtus moralis qua in adversis passionem tristitiæ refrenamus. Non ergo propter adversa inordinate tristemur: imo potius gloriemur in eis, in quantum adversa sunt nobis tam multipliciter ineffabiliterque salubria, dummodo ea intuitu et amore Dei æquanimiter toleremus. Nam per ea purgamur a vitiis, præparamur ad gratiam et crescimus in eadem, Christo propter nos passo assimilamur, a futuris pœnis eripimur, atque ad sempiternæ beatitudinis bravium compendiosius pervenimus.
Itaque in prætactis virtutibus beatissimum primicerium martyrum imitemur, præsertim in caritate et patientia, et orationibus pro inimicis. Imo, ut hoc agere valeamus, beatum protomartyrem Stephanum invocemus, ut nobis gratiam hoc agendi impetrare dignetur.
Footnotes
-
Act. vi, 1, 7. ↩
-
Act. vi, 5, 6. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Sap. xiii, 1, 5. ↩
-
Rom. 1, 20. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
I Cor. xii, 8. ↩
-
Act. vii, 2 et seq. ↩
-
Act. vi, 11-13. ↩
-
Act. vi, 15. ↩
-
Matth. xvii, 2; ↩
-
Exod. xxxiv, 29 et seq. ↩
-
Act. vii, 51. ↩
-
Prov. xii, 1. ↩
-
Prov. xv, 32. ↩
-
Eccli. xx, 4. ↩
-
Act. vii, 55. ↩
-
Act. vii, 60. ↩
-
Matth. vi, 12. ↩
-
Marc. xi, 25, 26. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
Chapter 65 of 161