Sermo 2
QUOD ECCLESIÆ, UT OLIM SYNAGOGÆ, VIRI SANCTITATE PRÆSTANTES MISSI SUNT; ET DE S. STEPHANI VIRTUTIBUS.
ECCE ego mitto ad vos Prophetas et sapientes et Scribas. Matth. XXIII, 34.
Per Jerusalem, quæ interpretatur visio pacis, designatur allegorice Ecclesia militans, quæ modo per fidem et sapientiæ donum, supernæ Jerusalem, hoc est triumphantis Ecclesiæ, suavissimam pacem pro posse suo dulciter contemplatur. Itaque, sicut in veteri Testamento Deus altissimus misit ad Synagogam Judæorum Prophetas et sapientes ac Scribas, ita in novo Testamento ad Ecclesiam Christianorum Prophetas ac sapientes Scribasque misit. Et utique multo frequentius multoque abundantius fecit istud in novo Testamento quam veteri. Nam tempus novi Testamenti seu evangelicæ legis, tempus gratiæ appellatur, quia in eo Deus singularem gratiam et maximam misericordiam hominibus impertitur. Etenim postquam Deus factus est homo, ipse præcipue cœpit homines facere deos, id est divinos, per supernorum infusionem charismatum, hoc est per gratiam, virtutes ac dona Spiritus Sancti. Propter quod scriptum est: Maxima et pretiosa nobis dona donavit, ut per hæc efficiamur divinæ consortes naturæ.1
Misit igitur Deus omnipotens ad Ecclesiam Prophetas et sapientes ac Scribas. Primo, quoniam sanctos Apostolos, qui omnes gratiam prophetiæ excellenter habebant, et sapientissimi exstiterunt, utpote profundissimi contemplatores Dei ac supernorum, in lege quoque tam Mosaica quam evangelica fuerunt doctissimi: hos, inquam, quos primo misit ad Synagogam, dicens, In viam gentium ne abieritis (quod ante passionem suam locutus est);2 quibus et post resurrectionem suam fatus est in
Actibus, Eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Galilæa et Samaria:3 hos post resurrectionem suam misit in mundum universum ad convertendum gentilitatem, dicens, Euntes docete omnes gentes.4 Hinc Paulus et Barnabas leguntur dixisse Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei;5 sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes, sic enim præcepit nobis Dominus. Nec solos Apostolos, sed et alios multos ex Judaismo conversos, et prophetiæ spiritu decoratos, sapientia quoque multiplici desuper illustratos, misit ad Ecclesiam Deus: inter quos fuerunt S. Silas, Marcus ac Lucas evangelistæ, multique alii, quorum aliquos in suis epistolis exprimit Paulus; et quidam ex septuaginta duobus discipulis ad gentiles missi fuerunt. De quibus omnibus loquitur Deus æternus: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare, in Africam et Lydiam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe, et annuntiabunt gloriam meam gentibus.6
Secundo misit Deus ad Ecclesiam Prophetas et sapientes ac Scribas, quoniam multos ex gentilitate conversos, multiplici atque mirabili gratia adimplevit, dando eis non solum gratiam gratum facientem, virtutes infusas, et septem dona Spiritus Sancti, sed etiam copiosa dona gratiæ gratis datæ, videlicet gratiam prophetiæ, sermonem sapientiæ, sermonem scientiæ, genera linguarum, operationem miraculorum, discretionem spirituum:78 inter quos inclyte splenduerunt beatissimi viri Dionysius, Ignatius, Polycarpus. Imo in libro de Divinis nominibus refert divinus Dionysius, quod B. Hierotheo ex gentilitate converso, tam copiosam gratiam tamque profundam sapientiam præstitit Deus, quod etiam gloriosi ac summi Apostoli inde fuerint admirati.9 Hos itaque ad Ecclesiam misit Christus, quia fecit eos Christianorum multorum magistros ac præsules.
Deinde post istos, qui in primitiva fuerunt Ecclesia, misit Ecclesiæ suæ alios viros sanctissimos sapientesque valde, et in lege nova doctores, puta Martinum, Nicolaum, Antonium, Hieronymum, Ambrosium, Augustinum. Et deinde usque in præsens frequenter, imo sæpissime, secundum ordinem sapientiæ suæ, misit Deus Ecclesiæ suæ viros prophetico spiritu, sapientia ac doctrina præclaros, ut S. Germanum, B. Bernardum, electum Franciscum, S. Dominicum, multosque tales. Sed, heu! infidelium Judæorum pravitatem secuti sunt, imo quotidie adhuc sequuntur multi nomine christiani, qui superiores suos et viros bonos, a quibus reprehenduntur, gravant et persequuntur, odiunt et diffamant. De talibus scriptum est : Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.10 Isti sunt similes canibus furibundis qui a dominis suis nequeunt refrenari, sed mordent in eos.
Denique, quia etiam in Ecclesia multi sunt vocati, pauci electi, Christus condolens Ecclesiæ, ait ad eam :1112 Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Alæ equidem Christi, sunt potentia et misericordia ejus, sub quibus protegit suos electos. Unde oravit Propheta :13 Sub umbra alarum tuarum protege me. Sub iis alis protegi congregarique renuunt multi nomine christiani, homines prava consuetudine victi, duri et obstinati, Deo uniri nolentes, sed vitiis inhærentes, superbi, libidinosi, avari, leves et dissoluti. His ergo domus eorum deserta relinquitur, quia eorum corda Spiritus Sancti habitatione privantur. Ab horum nos abstrahamus consortio, et beatissimi protomartyris Stephani sequamur virtutes : quatenus sicut ipse Christo firmissime ac fidelissime prorsus adhæsit, et sub ejus confugit alas, non de viribus aut meritis suis præsumens, sed totam spem suam ponens in Deo, jugiterque auxilium et processum virtutum deposcens ab eo; ita et nos Christo Dei Filio, a quo christiani vocamur, stabiliter adhæreamus, ab eo protegi, adjuvari ac perfici incessabiliter deprecemur; ejus observemus præcepta, vitantes peccata mortalia, imo et pro posse venialia, quæ nisi diligenter vitentur, ad mortalia trahunt peccata.
Præterea, quam gratiosus, virtuosus, eminens ac perfectus fuit B. Stephanus, Lucas evangelista Actuum sexto septimoque capitulis compendiose describit. Primo etenim ibi laudatur a plenitudine gratiæ : et de hoc in præcedenti sermone tractatum est, et nunc modicum quid addendum. Nempe, ut Aristoteles docet, in omni genere seu ordine aut multitudine rerum, primum est maximum, hoc est in ordine suo perfectissimum : sicut in ordine corporum lucidorum sol est maxime lucidus, et in ordine calidorum ignis potissimum calidus est. Quoniam ergo benignissimus Deus elegit B. Stephanum in primicerium martyrum, ita quod in evangelica lege primus est qui pro Christo sanguinem fudisse ac mortem legitur pertulisse; hinc constat, quod valde speciali eminentique gratia perfectionis a Deo sit decoratus.
Secundo laudatur a plenitudine fortitudinis spiritualis, quam in suo martyrio mirabiliter declaravit.14 Comprehensus enim a Judæis, non expalluit, non expavit, non tacuit, implens quod docuit Christus, Nolite (inquiens) timere eos qui corpus occidunt;15 sed testimonium perhibuit veritati constantissima mente, sceleratissimosque Judæos increpavit justissime atque acerrime, liberrima voce. Exivit ad mortem animo imperturbato; et quum undique vulneraretur, non est lapsus a mentis constantia : imo plus doluit de lapidantium se culpa, quam de propria morte. Hæc est vera fortitudo justorum, sic stabilitum esse in Deo, ut nulla prosperitas, nulla adversitas mentem avertere possit ab eo. Propterea sanctus ait Gregorius: Justorum fortitudo est, carnem domare, propriis voluntatibus repugnare, delectationem vitæ præsentis exstinguere, hujus mundi aspera pro præmiis æternis diligere, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in anima superare. Porro impiorum fortitudo est, transitoria incessanter diligere, contra Creatoris flagella insensibiliter perdurare, ad inanem gloriam et temporalem honorem jugiter adspirare, bonos persequi, propriis viribus inniti, atque illatas injurias pro posse ulcisci. Hanc pravam fortitudinem aspernemur, et electorum fortitudinem amplectamur, superando nos ipsos. Nam ut ait Salvator:16 Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Salomon quoque: Melior (inquit) est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.17
Tertio B. Stephanus commendatur ab excellenti virtute et gratia miraculorum. Fecit enim prodigia et signa magna in populo.1819 Unde et sanctus recitat Augustinus, quod flores super altare S. Stephani ponebantur, et inde sublati, super infirmos sunt positi; et protinus sanabantur infirmi. Panni quoque de ejus altari accepti, et super ægros positi, multis infirmis contulerunt medelam. Insuper Augustinus testatur, et B. Bernardus hoc ipsum allegat, quod gloriosissimus Stephanus protomartyr post suam passionem sex mortuos suscitavit.
Tantum ergo martyrem diligamus, veneremur, et invocemus; ejus caritatem, fortitudinem, pietatem aliasque virtutes jugiter imitemur. Discamus etiam cum eodem spiritualiter miracula operari, cæcos illuminando, surdos curando, claudos sanando, mortuos suscitando. Sic namque cæcum illuminat, qui errantem et vitiis obnubilatum ad viam veritatis ac salutis reducit; et qui eum qui verba Dei audire auribus mentis non curat, inducit ad hoc quod libenter audit verba Dei, is curat surdum; sanat quoque et claudum, qui injustum et pigrum, verbo, exemplo, oratione, aut alio modo, ad amorem inducit justitiæ atque divini alacritatem obsequii; qui vero quempiam in mortali culpa fœtentem ad pœnitentiam revocat, mortuum suscitat. Hæc itaque faciamus, gratiam nobis collatam proximis communicando, quia ut dicit Jacobus, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.20
Footnotes
-
II Petr. 1, 4. ↩
-
Matth. x, 5. ↩
-
Act. 1, 8. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Act. XIII, 46, 47. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
I Cor. XII, 8-10. ↩
-
I Cor. XI, 2, 3. ↩
-
cap. II. ↩
-
Amos v, 10. ↩
-
Amos xxiii, 37. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Ps. xvi, 8. ↩
-
Act. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Prov. xvi, 32. ↩
-
Act. vi, 8. ↩
-
Act. vi, 8. ↩
-
Jacob. v, 20. ↩
Chapter 64 of 161