Sermo 5
DE SERVANDA PATIENTIA AC MANSUETUDINE; ET QUOD SUAS QUISQUE, NON ALTERIUS, INFIRMITATES CONSIDERET.
VIDERUNT faciem ejus tanquam faciem angeli. Act. vi, 15.
Gloriosa dicta sunt de te, o præclarissime protomartyr Altissimi. Et quis poterit singula satis mirari aut digne laudare? Ecce quum staret hic Sanctus Dei in medio hostium suorum letalium, sitientium sanguinem ipsius, nequaquam expavit, nequaquam expalluit; vultus ejus non tristi colore perfusus est, sed angelico splendore vestitus, supernaturali jucunditate ornatus. Et quantus fuerit fulgor mentis, quanta abundantia internæ illustrationis, quanta alacritas, tranquillitas, constantia et libertas cordis, in corporali ipsius apparuit vultu. Nihilo minus, sicut tangit Bernardus, magnitudo invidiæ hostium ejus sic eorum corda cæcavit, quod ex tanto miraculo non sunt compuncti, nec tantam gratiam attenderunt. Quid ad hæc nos pusilli dicemus, qui ex sonitu folii formidamus, et illic trepidamus timore ubi non est timor?1 Si in capitulo nos reprehendendos putamus, timemus. Ita diligimus nos in nobis, quod propriæ saluti metuimus, quod ea quæ nobis saluberrima sunt refutamus, quod in hac vita modice inhonorari, confundi, aspernabiles apparere veremur; quum tamen si vere sapientes, vere timorati humilesque essemus, cuperemus utique pro nostris defectibus atque excessibus quotidie acriter ac publice increpari, debite castigari: imo et quamvis non essemus culpabiles, tamen desiderio aliquantulæ conformationis dominicæ passionis, omnem adversitatem, persecutionem, accusationem, tribulationem, correptionem et correctionem, æquanimiter pateremur, Deo regratiantes quod calice electorum suorum nos potet. Siquidem omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles;2 et multæ tribulationes justorum.3
Denique quidam adeo sunt perversi, et suis aversionibus ac passionibus sic obtenebrantur, quod instar illorum obstinatissimorum Judæorum, quidquid devotionis, probitatis ac bonitatis in iis contra quos tentantur, conspexerint, totum dissimulant et pervertunt, atque in pejus interpretantur. Sic malitia, invidentia, ira, impatientia, miserum obtenebrant hominem, quum Chrysostomus dicat: Si perfecte oderis aliquem, quidquid agit displicet tibi; et si bona sunt quæ agit, tamen tibi mala videntur. Videant sibi isti qui de proximo judicant tam perverse, ne coram Deo inveniantur veræ caritatis expertes atque invidia tabescentes. Hæc autem perversitas hinc contingit, quod proprias defectuositates, culpas, ærumnas, vitiositates, pericula non advertunt, non ponderant nec deplorant.
Religiosus ergo, secundum quod condecet monachum, consideret, discutiat, dijudicet, accuset, contemnat corrigatque se ipsum: et sic tantam in se ipso displicentiam ac mœrorem habebit, tantum habebit agere cum se ipso, tot in se miserias, periculositates, excessus inveniet, quod alios non turbabit, non observabit, neque despiciet, imo comparatione sui omnes arbitrabitur justos.
Præterea quantus fuerit in sacratissimo Stephano zelus justitiæ, quam fervens dilectio proximorum, quam ingens detestatio pravitatum, innotescit ex reprehensione illa liberrima qua adversarios Christi increpavit, dicendo: Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri.4 Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiaverunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.
Ecce quam imperterrita mens, quam ardentissimus Deitatis affectus, quam plenissimus Christi amor, ex quibus profluxerunt hæc verba, quæ ardebant ut facula. Noverat quippe gloriosus iste athleta, duros et obstinatos atque incredulos esse acriter reprehendendos. Et maxime quando fidei requirit defensio, utendum est hujusmodi increpatione. Sic justi et virtuosi prælati inverecundos et rebelles reprehendere debent, et rigore compescere quos pietate lucrari non possunt. — Ex isto quoque docemur, sicut et sanctus tangit Fulgentius in sermone, quod quamvis interdum asperis responsionibus increpemur, non tamen æstimare debemus talem reprehensionem ex mala radice procedere, nec eam aspernanter sed patienter atque gratanter suscipere. Quemadmodum enim graviora corporis vulnera acrioribus medelis, utpote adustione, incisione aut sectione, curantur; sic et majora peccata duriorem exigunt correptionem. Verumtamen quidam vera sapientia destituti, vera patientia et humilitate privati, nec de suis excessibus efficaciter pœnitentes, impiissimorum illorum sequuntur insaniam Judæorum, de quibus Lucas ait: Audientes hæc (utpote increpationem præfatam), dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.5 Sic quidam religiosi a suis Patribus justissime reprehensi, protinus conturbantur: ira, indignatione, amaritudine, non compunctione, humiliatione, gratiarum actione, replentur. Isti de remedio fiunt pejores, et more phrenetici insurgunt in medicum. Imo nonnulli tantis perversitatibus offuscantur, ut nec mediocrem, dulcem et levem correptionem, seu etiam admonitionem, æquanimiter ferant. Qui utinam vocationem suam adverterent!
Quid autem post introducta refert de invictissimo ac ardentissimo Stephano veritatis Scriptura? Quum (inquit) esset Stephanus plenus Spiritu Sancto, intendens in cœlum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei; et ait: Ecce video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. De intelligentia verborum istorum, de excellentia visionis istius, de perfectione tantæ contemplationis plurima dici possent: de quibus super Actus Apostolorum, quod Dominus dedit scripsi. Nunc vero non est talibus immorandum. Sed ex iis verissime innotescit beatissimi hujus martyris eminentia.
Insuper, quam perfecta et summa fuerit patientia ejus, constat ex eo quod dum lapidaretur ab impiis, nequaquam contristatus aut motus est contra eos, sed plenissime ad eos ostendit dilectionem. Et quod reprehensionem illam acutam, non ex aversione, sed ferventissima caritate protulerit, declaravit in facto. Nempe dum ictibus lapidum undique vulneraretur, et morti jam proximus esset, stans pro se ipso oravit, flexisque genibus pro lapidatoribus deprecatus est, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Quo dicto, obdormivit in Domino. Vere sicut sanctus ait Bernardus, quis audivit unquam talem, et quis vidit huic consimilem? Ferventius atque humilius orat pro tam crudelissimis et injustissimis interfectoribus suis quam pro se ipso. O quam excellenter et propinquissime imitatus est iste discipulus suum magistrum! Ille etenim diris clavis affixus patibulo, in dolore constitutus gravissimo, Patrem pro crucifixoribus exoravit, dicendo: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.6 Ita et martyr iste fortissimus, exemplo sui regis ac magistri, quum stans orasset pro se, positis genibus non solum oravit, sed et voce magna exclamans, dixit:7 Domine, ne statuas illis hoc peccatum.8 Voce magna clamavit, voce utique devotissima, affectuosissima atque piissima, quoniam de illorum peccato magis quam de proprio supplicio doluit. Et hoc erat mirabile, quod tam gravissime sauciatus, alta potuit voce clamare quum inciperet exspirare: hoc namque verbo prolato, mox spiritum exhalavit. Et in hoc quoque imitatus est suum magistrum, qui magna voce clamans, dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.910 Quod quum dixisset, inclinato capite tradidit spiritum.
Postremo, ex horum consideratione redeamus denuo ad nos ipsos, quatenus opposita juxta se posita, evidentius innotescant. Ecce caritatem, patientiam, perfectionem protomartyris summi audivimus; jam propriam perversitatem, impatientiam, defectuositatem consideremus, defleamus et emendemus. Si quis modice forefecerit nobis, aut durius quid contra nos loqui ausus fuerit, non jam flexis genibus pro ipso orabimus, sed complosis potius manibus, ei minabimur, ad præsidentem festinabimus quasi furentes ad conquerendum ut tantæ injuriæ retributio fiat; et non intelligimus miseri insaniam nostram, vehementiam passionum, impudentiam actionum, immensitatem imperfectionum nostrarum.11 Redeamus ergo prævaricatores ad cor, et tanti Sancti exemplo patientiam, mansuetudinem, caritatem discamus, atque in omni virtute quotidie crescere enitamur. Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus omnipotens et æternus. Amen.
Footnotes
Chapter 67 of 161