Skip to the text

Sermo 1

DE TRIPLICI CASTITATE, DE LAUDE VIRGINITATIS, ET QUIBUS DEBEATUR AUREOLA.

H I sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Apoc. XIV, 4.

Ad hoc ordinatur ac tendit tota evangelica Christi doctrina, ut a rerum carnalium ac temporalium inordinato amore et prava delectatione nos abstrahamus, atque ad Dei ac spiritualium rerum amorem, considerationem ac delectationem sinceram nos elevemus. Ad hoc siquidem conditi sumus, et in hoc consistit vera felicitas ac summa nobilitas nostra. Hinc homo tanto infelicior viliorque efficitur, quanto rebus carnalibus ac terrenis magis immergitur immoderantiusve inhæret : imo talis homo nomine hominis est indignus, et in Scripturis caro ac bestia nuncupatur. Hinc Christus in Evangelio virginitatem verbo docuit et exemplo, eamque plurimum commendavit et consuluit (non præcepit) dicendo :1 Qui potest capere, capiat. Per virginitatem namque abstinet homo totaliter a voluptatibus carnalibus et immundis, et ad divinorum contemplationem ac dilectionem valde disponitur. Unde in solennitate hac Innocentium martyrum, qui virgines exstiterunt, lectio ista ex Apocalypsi sumpta legitur : in qua de virginitatis præconio recitatur.

Præterea Christus in Evangelio loquitur : Semen cecidit in terram bonam, et ortum, fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.23 In quibus verbis per semen intelligitur doctrina Christi, seu verbum Dei ; et per terram bonam exprimitur cor humanum docile, verbo Dei obtemperans. Per fructum vero designatur spiritualitas quædam seu puritas, et profectus exsurgens et crescens in homine ex hoc quod verbum Dei intra se suscipit et adimplet. Hæc autem spiritualitas est castitas, utpote continentia sive abstractio a concupiscentiis voluptatibusque carnalibus, per quas homo a contemplatione et amore divinorum atque cœlestium præcipue impeditur. Hæc autem castitas triplex est, videlicet conjugalis, et vidualis, ac virginalis. Castitas conjugalis est, per quam homo temperate se habet circa contoralem et copulam ejus carnalem, delectationes et omnes commixtiones divina lege prohibitas vitans, ut sit honorabile ejus connubium et torus immaculatus, ut docet Apostolus.4 Hæc est castitas eorum qui fidem conjugalem sibi invicem servant, et non nisi propter causas honestas ac licitas sibi mutuo uniuntur, videlicet desiderio prolis habendæ et ad Dei obsequium educandæ, vel causa debiti reddendi, aut ratione incontinentiæ in contorali vitandæ. Hæc castitas per fructum tricesimum designatur, quoniam infima est, et ad eam conjugati tenentur, quam adulterantes vitiosissime violant. Secunda est castitas vidualis, qua homo se abstrahit a vinculo matrimoniali copulaque carnali ad tempus, post obitum contoralis. Hæc castitas per fructum sexagesimum designatur. Tertia est castitas virginalis, per fructum centesimum designata, quia præfatis duabus est melior : qua homo a vinculo conjugali delectationibusque carnalibus abstrahit se omnino propter Deum. De qua sanctus loquitur Cyprianus : Virginitas soror est angelorum, victoria libidinum, possessio omnium bonorum. Unde in Ecclesiastico fertur : Omnis ponderatio non est digna continentis animæ.5 Beatus quoque Hieronymus : Matrimonium, inquit, implet terram, virginitas cœlum.

Insuper, secundum doctores, castitati virginali debetur aureola. Estque aureola quoddam accidentale præmium, seu speciale gaudium, pro opere virtuoso singularis difficultatis atque victoriæ. Hinc tribus generibus hominum, puta martyribus, virginibus, doctoribus, debetur ac datur in cœlo aureola. In actibus namque martyrii et doctoratus ac virginitatis, valde magna difficultas ac singularis consistit triumphus. Per virginitatem equidem triumphat homo de proprio ac domestico hoste, id est de corpore suo, quod teste Apostolo, concupiscit adversus spiritum.6

Sed circa hæc quæri potest, an cunctis virginibus debeatur ac detur aureola : et loquor de virginibus in virginitate et caritate morientibus. Videtur quod non, quia sic parvulis baptizatis ante discretionis tempus decedentibus daretur aureola : qui tamen contra concupiscentias carnis nullam unquam pugnam habuerunt, imo nec motum senserunt inordinatum, nec virginitatem perdere potuerunt. Similiter puellis nuptis ante carnalem morientibus copulam daretur aureola : quæ tamen propositum et affectum carnalis habuerunt conventionis. Ad istud S. Thomas super quartum Sententiarum respondet, quod quidam dixerunt cunctis virginibus dari aureolam. Quorum opinio fuit nimis extensa, quia non omnes virgines contra concupiscentiam pugnaverunt, nec omnes virgines virginitatem proposuerunt servare. Aliorum ergo fuit opinio, quod solis virginibus virginitatem ex voto servantibus, detur aureola. Quorum opinio fuit nimium stricta, quoniam ex eadem caritate et difficultate ac intentione potest quis virginitatem servare absque voto, et ex voto. Idcirco opinio inter has media, rationabilior est, videlicet quod cunctis virginitatem ex proposito observantibus debeatur aureola. Et quamvis propositum hoc subinde mutetur, non impeditur aureolæ gaudium, merces, sive perceptio, dummodo propositum resumatur, et in eo quis moriatur. Nam mentis virginitas potest recuperari.

Amplius circa præhabita quæritur, an virgines sint aliis cunctis hominibus virtuosis majores in regno cœlesti. Videtur quod imo, quia in hodierna dicitur lectione, quod nemo alius potuit dicere canticum virginum, nisi virgines ipsæ. Rursus, in lectione hac dicitur, quod hi, scilicet virgines, sequuntur Agnum quocumque ierit;7 itemque, quod empti sunt ex omnibus primitiæ Deo et Agno. Itaque advertendum, quia ut sanctus recitat Thomas, quidam dixerunt solos et solas virgines ceteris præferendos, atque ad angelorum ordines assumendos :8 quod omnino erroneum est et stultum. Essentiale etenim præmium Beatorum non correspondet virginitati, sed caritatis perfectioni. Nonne beatissimus princeps Apostolorum Petrus, et ceteri Sancti utriusque Testamenti qui in conjugio erant, multis virginibus valde excellentiores sunt in gloria, quemadmodum Moyses, Abraham, David, Isaias? Dicendum ergo, quod virgines aliis præferuntur non absolute, sed quantum ad aliquid, sicut in expositione inductum est.9 Verumtamen certum est, quod aliqui virgines ceteris præferuntur, ut Christus homo, et Mater ipsius. — Attamen ex dictis probatur, quam magna et specialis virtus sit sancta virginitas, quæ in evangelica lege, quæ est lex perfecta, cœlestis ac spiritualis, valde laudatur, consulitur, præmiatur. Hinc Augustinus virgines devotissime alloquens : Pergite, inquit, Sancti Dei, pueri ac puellæ, mares ac feminæ, cælibes et innuptæ, pergite perseveranter in finem; laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius, cui placetis attentius; lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum quando veniat a nuptiis. Vos affertis ad nuptias canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris, utique tale quale nemo poterit dicere nisi vos.10 Ambrosius quoque testatur : Virginitas supergreditur conditionem naturæ humanæ, per quam homines angelis assimilantur. Major enim est victoria hominum quam angelorum. Angeli namque sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.

Porro omnis inverecundia, loquacitas, curiositas, pompa, saltatio, gula, omni virgini sunt vitandæ. Denique, quam gloriosa et commendabilis est in Christianis virginitas, tam detestabilis atque damnabilis est in eis fornicatio omnis. Omnis quoque carnalitas in adspectu, tactu, osculo et affatu, et quidquid ad libidinem provocat, summe fugiendum est omni Christifideli; similiter omnis gula, acedia atque superbia. Hinc Innocentius ait: O extrema libidinis turpitudo, quæ non solum mentem effeminat, sed et corpus enervat; non solum maculat animam, sed etiam fœdat personam! Qui enim fornicatur, in proprium corpus peccat, secundum Apostolum, quod deturpat et inhonestat.11 O quam brevis est fornicationis voluptas, et quam perpetua ejus pœnalitas! Ut ergo veraciter christiani simus, vitemus peccata ista carnalia, et cetera omnia quibus bestiis ac dæmonibus conformamur; et ad puritatem nos demus, per quam Deo placemus et angelis assimilamur, quatenus quotidie in gratia Spiritus Sancti et omni virtute crescamus. Et quoniam hodie sanctorum Innocentium celebramus martyrium, eorum innocentiam assequamur, ut nec nobis ipsis, nec aliis per vitia noceamus. Imo consilio atque auxilio cunctis pro posse prodesse conemur, et exemplares in omnibus esse nitamur. Nec consilium proximis est vendendum, sed gratis ex caritate propter Deum plenarie impendendum; nec aliquis ejus debet causam promovere sive defendere quam scit injustam consistere.

Postremo, quemadmodum super Matthæum ait Hieronymus, sicut parvulus non perseverat in malitia, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit nec delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur; sic et nos, nisi talem habuerimus innocentiam atque munditiam, regnum non poterimus intrare cœlorum.12 Ecce quam arcta est via salutis.13 Hinc et gloriosissimus princeps apostolici agminis in prima sua Canonica: Deponentes (inquit) omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac (id est innocentiam et simplicitatem columbinam) concupiscite.14 Hæc itaque adimplere jugiter satagamus.

Footnotes

  1. Matth. XIX, 12. ↩

  2. Matth. XIII, 8, 23. ↩

  3. Luc. VIII, 8, 15; ↩

  4. Hebr. XIII, 4. ↩

  5. Eccl. XXVI, 20. ↩

  6. Galat.v,17. ↩

  7. Apoc. xiv, 4. ↩

  8. Ibidem. ↩

  9. Cf.p.209C'. ↩

  10. Apoc.xiv,3. ↩

  11. 1 Cor. vi, 18. ↩

  12. Matth. xviii, 3. ↩

  13. Matth. vii, 14. ↩

  14. 1 Petr. II, 1, 2. ↩

Chapter 78 of 161