Sermo 4
Ad religiosos
DE CAVENDO RANCORE AC DOLO; ET QUANTUM NOS UNIAT AMOR DEO.
COMPLEXANS Jesus parvulos et imponens manus super illos, benedicebat eos. Marc. x, 16.
Ex verbis iis primo elicitur, quantum Christus universorum creator naturam humanam amet, præsertim in iis ubi vitiis non fœdatur, sed gratia virtutibusque ornatur. Diligit quippe cuncta quæ sunt, et nihil odit eorum quæ fecit;1 sed dona gratiæ diligit magis quam dona naturæ. Secundo, ex verbis inductis ostenditur, quam vehementer diligat Dominus Jesus innocentiam, simplicitatem ac puritatem. Nam parvuli isti quos tam amorose ac dulciter amplectebatur, fuerant circumcisi, ab originali peccato purgati, caritate ceterisque virtutibus infusis ornati, sicut et nunc infantuli baptizati. Tertio, ex eisdem verbis probatur, quod virtuosis hominibus donis sibi collatis bene utentibus, gratia et virtutes augentur. Nam parvulis illis Christus impositis manibus benedixit.
Si ergo et nos desideramus a Christo spiritualiter amplexari, præcipue diligi, virtutibus locupletari, ita ut cum Sponsa dicere valeamus, Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me;2 studeamus instar parvulorum simplicitate columbina, vera innocentia atque interna munditia decorari, præsertim quum dicat Hieronymus: Sicut parvulus non perseverat in iracundia, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur; sic et vos nisi talem habueritis innocentiam et puritatem, regna cœlorum non poteritis introire. Quæ utique verba nobis religiosis valde sunt attendenda, et maxime metuenda. Apertissime namque affirmat, quod in iracundia perseverans, aut illatæ injuriæ reminiscens, seu aliud cogitans et aliud loquens, regnum nequit intrare cœlorum. Quid ad hoc dicturi sunt, qui modico verbo aut alia quavis occasione aut injuriuncula sic offenduntur, ut placari vix queant, imo per dies et dies loquelam subtrahunt fratri, et eum vix possunt æquanimiter intueri, ac solita dilectionis indicia ac benevolentiæ facta suspendunt ab eo, atque per hæc et consimilia plus eum irritant, inquietant et lædunt, quam si eum aliqualiter aspere alloquerentur? Et certe, ut ait Chrysostomus, quamdiu ita se habent, vulnus sine dubio in eorum permanet corde, utpote ipsa ira, indignatio seu impatientia.
Præterea quidam ita perversi sunt, ut etiam circa superiores suos ita se habeant propter correptionem aut correctionem sibi ab eis exhibitam, reddentes mala pro bonis et odium pro dilectione, quum correptio et correctio sint caritatis effectus et eleemosynæ spirituales.34 Idcirco de talibus Jacob locutus est patriarcha: In concilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu eorum non sit gloria mea; maledictus furor eorum, quoniam pertinax, et indignatio, quia dura.5 Ex quibus terribilibus verbis monstratur, quam enorme sit istud, et quam vitiosi sint tales: quorum societas et familiaritas sunt vitandæ, ne quis ex eorum communione, allocutione, consensu discat similia agere. Tales etenim passiones suas solent effundere et sibi familiaribus recitare, aliisque detrahere. Unde nisi quis circa eos valde caute se habeat, potest periculum grave incurrere, eis consentiendo, aut non redarguendo, aut similia attentando. Propter quod Salomon ait: Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum homine furioso, ne sumas scandalum animæ tuæ.6 Nam sicut in Ecclesiastico fertur: Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit pacem.7
B Væ itaque eis qui irrogatam sibi injuriam gestant in corde, et tempus quærunt retributionis condignæ, cupientes fratrem confundere aut gravare. Conformiter væ eis qui aliud cogitant aliudque loquuntur, blandi in verbis, maligni in votis aut factis, non formidantes quod ait Scriptura:8 Simulatores et callidi provocant iram Dei. Tales vitandi sunt et valde periculosi, quum et Salomon protestetur: Ei qui revelat arcana et ambulat fraudulenter, ne commiscearis.9 Itaque, si subito in nobis oriatur commotio iræ, motus impatientiæ, aut similis passio detestanda, nequaquam permaneamus in ea, nec verbis nec signis nec factis eam manifestemus; sed protinus pœniteamus, pectus tundentes, germenque impium in se ipso penitus suffocantes, ne et alios scandalizemus.
C Mansuetudinem ergo, humilitatem, patientiam, simplicitatem innocentiamque discamus, plantemus ac radicemus in nobis, ut mereamur amplexari a Christo, possitque anima nostra dicere Sponso cœlesti, Deo et Creatori: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Quum enim præfatis virtutibus fuerimus decorati, ad illuminationes supernas et inflammationes divinas, ad visitationes Spiritus Sancti gratiosissimas atque assiduas erimus sublimiter apti. Neque enim prætactis virtutibus poterimus perfecte fulciri, stabiliter roborari, jugiter perornari, nisi privato amore evulso. Quo expulso, caritas exstabit perfecte in nobis, et divino amore accendemur uberrime; et tunc Dominus Deus noster amplexabitur animas nostras, eas sibi intime adstringendo, propinquissime uniendo, copiosissime fecundando: imo et intra se rapiendo, transformando, colligando, et unum secum faciendo easdem. Nulla etenim actio tam vehementer assimilat, tam proprie identificat unum cum alio, sicut dilectio, cujus est amantem copulare, transformare, indissolubiliterque colligare amato. Propter quod ait Apostolus: Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo;10 et Christus in Evangelio, Omnes (inquit) unum sint sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut sint consummati in unum.11 Quo igitur devota religiosaque anima cœlestem Sponsum ferventius diligit, eo amplius efficit se illius, et verius dicere potest: Ego dilecto meo.12 Quumque in Dei amorem se plene transtulerit, totis illum præcordiis cupiens, amans, amplectens, nec aliud quidquam præter eum intendens, quærens aut appetens, nisi in quantum id sibi necesse vel utile est ad complacendum serviendumque Deo; tunc cum Apostolo dicere poterit: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.13 Dumque hujusmodi effecta fuerit anima, erit ad eam continuo cœlestis Sponsi conversio, qui eam dulcissime ac frequentissime visitabit, familiariter amplectetur, gratiosissime fecundabit, ut sit tanquam oliva fructifera in domo Dei. Tunc gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus, o inclyta, amorosa ac devotissima anima, sic ad tuum Creatorem conversa.
Nunc ergo, carissimi fratres, beatos hos Innocentes martyres in præmemoratis imitemur virtutibus, et innocentiam baptismalem per recidivum amissam, per pœnitentiam recuperemus, id potissimum deplorantes, quod post sæculi renuntiationem atque monasticæ vitæ professionem, recidivum sumus perpessi, vel saltem non tam diligenter, pure ac fervide ministravimus Domino majestatis ut professio exigit nostræ religionis. Atque de cetero tam fructuose, timorate ac caritative coram Domino ambulemus, ut et negligentias recuperemus præteritas, et professioni nostræ satisfacere reperiamur; sed et supererogationis quidpiam reponamus, potissimum quoniam valde multæ sunt culpæ et negligentiæ nostræ, quæ penitus latent nos ipsos. Propter quas dixit vir sanctus:14 Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine. Pro harum quoque quæ nos latent expiatione culparum, æquanimiter patiamur, si interdum absque demeritis nostris corripiamur vel immunes exsistamus a culpis quæ nobis objiciuntur. Quod si ita egerimus, et mentem nostram piissimo applicuerimus Deo, ipse indubitanter eam mirabiliter adimplebit, consolabitur, tranquillabit, radiose perfundet, vehementer accendet, suaviter unget, stabiliet, possidebit, misericordissime quoque sæpe præveniet, spiritum nostrum et flatum ad se trahens, improvise sustollens, et intra se rapiens atque absorbens.15 Liberalissimus namque est et quærit occasiones subveniendi ac remunerandi, qui beatos hos Innocentes absque eorum arbitrio ad palmam perduxit martyrii, remunerans in eis opus absque voluntate, sicut in aliis multis remunerat voluntatem absque opere.
Footnotes
Chapter 82 of 161