Skip to the text

Enarratio in evangelium

ANGELUS DOMINI APPARUIT IN SOMNIS JOSEPH, ETC. Matth. II, 13-18.

PRÆSENTI in evangelio describitur interfectio Innocentium martyrum ab Herode rege, tyranno sævissimo. Itaque Matthæus dicit:

Angelus Domini apparuit in somnis Joseph. Hæc verba in evangelio profesti Nativitatis Christi exposita sunt supra.1 Dicens ei, videlicet S. Joseph sponso Mariæ, nutricio Christi: Surge in hac nocte, et aceipe puerum Jesum et matrem ejus. Non dicit, Uxorem tuam et filium tuum, quia putativus, non verus, exstitit pater Christi, nec cognovit Mariam. Et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi, id est, in Ægypto permane quousque dicam tibi ut redeas. Futurum est enim ut Herodes Ascalonita quærat puerum ad perdendum eum, hoc est, ut eum occidat, non ut eum adoret, prout simulatorie dixit ad Magos: Quum inveneritis eum, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.2 Hæc apparitio facta est S. Joseph post præsentationem pueri Jesu in templo, et purificationem Virginis gloriosæ.3 Herodes namque videns Magos non redire ad se, æstimavit eos per phantasticam stellam illusos, idcirco ex verecundia non redisse ad se : ideo non curavit quærere puerum Jesum ad occidendum. Post purificationem vero Virginis benedictæ, percipiens verba et gesta Simeonis et Annæ prophetissæ, qui habitatoribus Jerusalem loquebantur de Christo, vehementer turbatus est, metuens regno privari per Christum, verum ac summum regem Judæis promissum. Propterea cœpit cogitare de interfectione Christi.

Qui Joseph consurgens a somno, absque dilatione, quia de pueri custodia diligentissimus fuit, accepit puerum et matrem ejus nocte eadem qua angelus ei apparuit, quia nocturnum tempus aptum est fugæ. Putatur autem quod super asinum vexit Virginem sanctam et puerum Jesum : alias in ulnis suis aut scapulis puerum bajulasset. Deinde, secundum divinum Dionysium, ecclesiastica hierarchia ab angelica gubernatur, et opera Dei ordinatissima sunt.4 Quamvis ergo puer natus, Dominus Jesus, Deus æternus et homo infantulus, poterat S. Joseph intus docere, imo et foris affari, de fuga arripienda ; tamen hoc fecit per angelum, ut ordo hierarchicus servaretur. Poterat quoque Christus aliter quam per fugam evadere manum Herodis, sicut evasit manum Judæorum, eum præcipitare ac lapidare volentium.56 Sed quia humanam assumpsit naturam, et ad dandum totius perfectionis exemplum advenit, voluit humano modo procedere, fugiendo, adversa sustinendo, et exemplum præbendo rationabilis fugæ, de qua in Evangelio loquitur : Quum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.7 Et secessit Joseph cum puero et matre ejus in Ægyptum.

Et erat ibi usque ad obitum Herodis, videlicet septem annis, ut legitur. Ut impleretur in Christi reditu de Ægypto, quod dictum est a Domino Deo Patre æterno, per prophetam Osee dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum. Unde apud Osee sic habetur : Puer Israel, et dilexi eum ;8 et ex Ægypto vocavi filium meum. Ex quo apparet, quod istud litteraliter dictum sit de populo Judæorum, non de Christo. Sed advertendum, quod dum aliquid dicitur de populo aut certo supposito Judæorum, prout fuit figura Christi, illud principaliter ac litteraliter de Christo exponitur : et ita est in proposito.

Tunc, videlicet crescente fama de Christo, propter Simeonis et Annæ pastorumque verba, Herodes videns quoniam illusus esset a Magis non redeuntibus ad eum juxta condictum, iratus est valde, ægre ferens se esse derisum, ac regno privandum per Christum.9 Hæc est enim implacabilis ira regum ac principum, dum putant aut sentiunt regnum suum ab alio impeti. Et mittens crudeles satellites, occidit per manus illorum omnes pueros mares qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus, hoc est locis ei vicinis atque ad eam pertinentibus. Verumtamen, secundum historias, istud non contigit mox quum se vidit a Magis illusum : quia tunc coactus est Romam venire, et coram Cæsare apparere, propter accusationes sibi a filiis suis objectas. Quumque prævaluisset, videns se confirmatum in regno, reversus ad propria, explevit quod ante de puerorum nece concepit, interfici faciens pueros, a bimatu, id est a tempore duorum annorum, videlicet infantes annorum duorum, et infra, id est usque ad pueros unius diei, ut communiter dicitur. Vel, « a bimatu et infra », id est etiam illos qui erant infra ætatem duorum bimatuum, scilicet pueros quatuor annorum usque ad pueros quinquennes, secundum tempus quod exquisierat a Magis, a quibus, secundum exponentes hoc modo, didicit stellam apparuisse eis per duos annos antequam venerunt Jerusalem. Herodes ergo putans puerum tunc natum dum stella eis apparuit, putavit eum jam esse plus quam trium annorum, quia jam annus fluxit a recessu Magorum, antequam ipse a Roma reversus est. Ideo jussit occidi pueros duorum annorum usque ad pueros quinquennes, ne Christus evaderet, si forte majoris aut minoris esset quantitatis quam pueri tales communiter esse solent. Ista expositio dicitur esse Chrysostomi, eo quod dicat stellam Magis apparuisse diu ante Christi nativitatem. Sed agnoscendum, quod Chrysostomus dicit hoc, non asserendo, sed quamdam scripturam apocrypham recitando.

Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Vox in Rama, hoc est in sublimi, audita est, utpote longe ac late diffusa: vox, inquam, ploratus puerorum qui occidebantur, et ululatus multus matrum videntium suos pueros taliter trucidari. Rachel fuit plorans filios suos. Per Rachel intelligitur universitas feminarum illarum Bethlehemitarum, infantes suos deflentium:10 quoniam Rachel juxta Bethlehem est sepulta, quæ materni corpusculi hospitio nomen matris accepit, secundum Hieronymum.11 Secundo, quoniam tribus Juda ac Benjamin inhabitabant simul permixtim. Herodes autem jussit non solum in Bethlehem, sed in omnibus quoque finibus ejus, pueros trucidari: sicque ex propinquitate locorum, non solum filii Liæ qui habitabant in Bethlehem pertinente ad tribum Judæ nati ex Lia, sed et multi ex filiis Rachelis matris Benjamin, hoc est de tribu Benjamin, fuerunt occisi. Ideo Rachel, id est posteritas ejus, dicitur plorare pueros suos ab Herode occisos. Et noluit consolari, hoc est, congregatio matrum illarum non admisit consolationem de morte puerorum suorum: sicut nec Jacob patriarcha, quum filium suum Joseph putavit a bestia devoratum;12 quia non sunt, hoc est, quia filii illi non permanserunt in vita hac, sed per mortem matribus suis ablati sunt: ideo matres illæ inconsolabiliter doluerunt. Postremo, quod dictum est, « in Rama », sic potest exponi: quia vox ista sanguinis occisorum ascendit in cœlum, ultionem deposcens. Homicidium namque est unum de quatuor peccatis clamantibus ante Deum, sicut in versibus dicitur:

Clamitat ante Deum vox sanguinis, et Sodomorum, Vox oppressorum, merces detenta laborum.

C Unde in Genesi Dominus ait ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.13 Et in Canonica Jacobi, de oppressis pauperibus dicitur: Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.14

Footnotes

  1. Cf. p. 98 D'. ↩

  2. Matth. II, 8. ↩

  3. Luc. II, 22 et seq. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. VIII-x. ↩

  5. Luc. IV, 29, 30. ↩

  6. Joann. VIII, 59; ↩

  7. Matth. x, 23. ↩

  8. Osee xI, 1. ↩

  9. Luc. II, passim. ↩

  10. [morum, ↩

  11. Gen. xxxv, 19. ↩

  12. Gen. xxxvii, 35, 33. ↩

  13. Gen. IV, 10. ↩

  14. Jacob. V, 4. ↩

Chapter 79 of 161