Skip to the text

Sermo 3

QUANTA HUMANAM NATURAM DILECTIONE DEUS DIGNETUR, QUANTUM NOCEAT PECCATUM, ET QUÆ PARVULORUM CONDITIONES IMITANDÆ.

SINITE parvulos venire ad me, talium est enim regnum cœlorum.1 Matth. xix, 14.

Istud est verbum Christi. Nam sicut ibidem scribit beatissimus evangelista Mathæus, quum Christus populo prædicaret, ejusque sapientiam et virtutes atque miracula plurimi mirarentur, adduxerunt infantes et pueros suos ad eum, ut illis benedicere ac manum imponere dignaretur.2 Quumque discipuli Christi prohiberent adductores parvulorum, ne parvulos illos ita adducerent, Christus prætacta verba protulit: « Sinite », inquiens, « parvulos venire ad me ». Nec solum benedixit parvulis illis, sed et amplectebatur eosdem, juxta quod scriptum est:3 Complexans Jesus parvulos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. In quibus verbis et factis Domini nostri Jesu Christi multa considerantur.

Primum est, summa et maxima sua humilitas, quia infantulos illos tam dignanter suscepit, amplectebatur, ac benedixit. Estque probabile, quod illi qui pueros illos adduxerant, pro majori parte fuerint pauperes. Væ ergo superbis hominibus qui pueros ac pauperes vix adspicere et affari dignantur. Hanc itaque Christi humilitatem pensemus ac imitemur; pauperibus et indigentibus, afflictis et despectis affabiles ac consolatorii simus.

Secundum est, magna dilectio Christi ad ipsam naturam humanam, quam tanquam ad summæ Trinitatis imaginem similitudinemque creatam, et sempiternæ felicitatis capacem, Christus valde dilexit ac diligit. Unde in scripturis veteris Testamenti plebs Israelitica, imo et ceteræ infidelium nationes ac congregationes, communiter nomine filiæ designantur, ad insinuandum quod sicut pater diligit filiam, sic Creator naturam, præsertim intellectualem ac rationalem. Scriptum est enim:4 Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem. Et alibi: Lauda satis, filia Sion;5 exsulta, filia Jerusalem. Et alibi quoque:6 Sede in pulvere, filia Babylon. Itaque, quum Paulus dicat apostolus, Imitatores Dei estote sicut filii carissimi, et nos debemus in hac re Creatorem nostrum sectari, diligendo naturam in omni homine mortali quantumcumque iniquo et nobis contrario:7 vitia quidem ejus odire, personam vero et naturam amare debemus, ejus emendationem optando, pro ea orando, consilio et auxilio ejus saluti cooperando, quemadmodum jubet Salvator: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris cœlestis, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.8

Tertium est, quod Christus valde diligit innocentiam simplicitatemque columbinam, et cordis munditiam. Ideo namque illos amplectebatur puerulos, quia in caritate fuerunt et gratia, sicut nunc infantuli baptizati: erant equidem circumcisi. Similitudo quippe est causa amoris. Idcirco non mirum quod innocentissimus Dei Agnus ac Filius, Christus Deus et homo, innocentes pueros tantum dilexit. Nam hujusmodi pueri, quum sint in caritate et gratia atque immunes ab omni culpa, sunt quasi angeli Dei: ideo sunt valde amandi. Hinc parentes innocentem sobolem suam valde custodire tenentur ac informare, dum ætati discretionis propinquant aut eam adepti sunt, ne ad mortalem culpam ruendo, innocentiam, caritatem gratiamque amittant. Mortale namque peccatum innocentiæ huic maxime adversatur. Nam illud summe nocet tam peccanti, quam his qui scandalizantur ex eo, quum tale peccatum sit vulnus et mors animæ, Deum et æternam felicitatem tollens ab ea, infernalem quoque calamitatem ei inducens. Ideo ait Propheta: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et Salomon: Usquequo stulti (hoc est iniqui) ea quæ sibi nociva sunt cupient? Et Raphael angelus testatur: Qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. — Ecce quanta est excæcatio, stultitia, imo et insania omnium iniquorum in peccato mortali jacentium, nec de suis peccatis vere dolentium. Si nummum amittant aut vestem, aut in temporalibus damnum sustineant, tristantur, et quærunt ac recuperare conantur quod amiserunt: sicut in Evangelio ait Salvator, Quis est homo qui si habuerit centum oves, et unam ex illis amittat, nonne dimittit nonaginta novem in montibus, et vadit ad illam quæ periit, donec inveniat eam? Et tamen dum per peccatum perdiderunt Deum et gratiam ejus, tantaque damna et mala incurrerunt, rident, non pœnitent, peccatis peccata adjiciunt, amissam Dei gratiam recuperare non nituntur. Omnes ergo iniqui merito stulti vocantur, de quibus et Salomon loquitur: Stultorum infinitus est numerus.

Quartum est, quod non solum ætate et corpore parvulis, sed et cunctis parvulorum innocentiam imitantibus debetur regnum cœlorum, sicut in Evangelio Salvator dicit: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.9 Idcirco hortatur Apostolus: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti sitis.10 Sunt enim in parvulis aliquæ proprietates non bonæ, et ideo non imitandæ; et sunt in eis proprietates aliquæ bonæ ac imitandæ. Proprietates non imitandæ, sunt defectus usus rationis et instabilitas inde procedens, multiplex error, et quod facillime decipiuntur: nam poma et pira præeligunt ac præferunt auro et gemmis. In his malis proprietatibus sequuntur impii parvulos, quia per passiones et vitia ratio excæcatur in eis, et vera sapientia carent, atque de uno peccato ruunt in aliud, et omni tentatione vincuntur, nec hostibus suæ salutis repugnant: imo quidquid diabolus suggerit eis, quidquid appetit caro, faciliter acquiescunt. Poma quoque et pira præferunt auro et gemmis, hoc est, sensibilia et terrena præponunt bonis spiritualibus, cœlestibus et æternis: imo caducis, vanis et rebus vilissimis magis affectuose adhærent, quam summo infinitoque bono, Deo incomparabiliter præamando.

Porro proprietates parvulorum bonæ ac imitandæ, sunt, quod non extollunt se ipsos, quod læsi faciliter mitigantur, quod concupiscentiis nondum moventur, nec malum alicui moliuntur; parentes quoque et magistros formidant, corrigentibus reluctari non audent, et faciliter compescuntur docilesque consistunt. In iis omnibus parvulos sequi debemus, et omnem vitare superbiam: quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.1112 Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Odiabilis coram Deo et hominibus est superbia;13 et item, Non te extollas in cogitatione tua velut taurus.14 Quum enim superbia sit omnium vitiorum origo, ex qua oriuntur indignatio, ira, impatientia, præsumptio, aspernatio, falsitas, superfluitas curiositasque vestitus, contentio; constat quod volens Deo placere, peccatis resistere, virtutes acquirere, primo ac maxime omnem debet superbiam detestari, humilitatem amplecti, propriam defectuositatem atque ad omne malum pronitatem pensando, et quod a se ipso non habet nisi deficere et peccare, præterita quoque et quotidiana peccata considerando, quamque immensis periculis expositus sit intuendo.

Præterea, si læsi ab aliquo sumus, aut nequaquam ægre feramus, aut cito simus placabiles, ne nobis conveniat quod sanctus patriarcha Jacob locutus est:15 Maledictus furor eorum, quoniam pertinax, et indignatio, quia dura. Item concupiscentiis non subdamur, neque prohibita cupiamus. Nemo intueatur mulierem ad concupiscendum eam, nec incaute adspiciat quod desiderare non licet;16 sed visum suum custodiat unusquisque, quum et Salomon dicat: Oculi sapientis in capite ejus, oculi autem stultorum in finibus terræ.17 Stulti enim, id est intimorati et impii, oculis suis undique evagantur.18 Hinc Propheta oravit:19 Averte, Domine, oculos meos ne videant vanitatem. Insuper nulli moliamur aliquod malum, nulli ponamus injuste insidias, nullum decipere affectemus; sed superiores suos quilibet vereatur, honoret, nec eorum correptionibus ac correctionibus præsumat reniti. Postremo, non simus indomiti, sed disciplinæ subjiciamur, et facile compescamur a vitiis; atque salutaribus informationibus acquiescat mens nostra, quemadmodum Salomon jubet: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, ut addatur gratia capiti tuo, id est cordi tuo.20

B Itaque in prætactis virtutibus ac sanctis operibus sequamur beatos et præelectos hos martyres Innocentes, abstinendo ab omni inquinamento mentis et corporis, atque in sanctitate et justitia Deo jugiter serviendo, ut post brevissimum vitæ præsentis curriculum, æternæ beatitudinis cum Innocentibus sortiamur triumphum.

Footnotes

  1. Ibid. 14. ↩

  2. Matth. xix, 13. ↩

  3. Marc. x, 16. ↩

  4. Zach. ix, 9. ↩

  5. Soph. III, 14. ↩

  6. Is. xlvii, 1. ↩

  7. Ephes. v, 1. ↩

  8. Matth. v, 44, 45. ↩

  9. Matth. xviii, 3. ↩

  10. I Cor. xiv, 20. ↩

  11. I Petr. v, 5. ↩

  12. Jacob. iv, 6; ↩

  13. Eccli. x, 7. ↩

  14. Eccli. vi, 2. ↩

  15. Gen. xlix, 7. ↩

  16. Matth. v, 28. ↩

  17. Eccle. u, 14; ↩

  18. Prov. xvii, 24. ↩

  19. Ps. cxviii, 37. ↩

  20. Prov. i, 8, 9. ↩

Chapter 81 of 161