Sermo 2
QUOMODO MULTIFARIAM DEUS PROVIDEAT HOMINUM SALUTI, ET QUÆ DICATUR BONA MALAVE VOLUNTAS.
DEUS omnes homines vult salvos fieri. I Tim. II, 4.
Quemadmodum homines universi unius sunt speciei, ita propter eumdem finem a Deo creati sunt, id est ad eamdem beatitudinem ordinati: quæ beatitudo est summi boni clara fruitivaque visio. Deus ergo, quantum in se est, vult omnes homines ad beatitudinem istam pertingere, et variis modis instigat eos ad hoc, videlicet: per divinum instinctum, per angelicam inspirationem, per Scripturarum eruditionem, et per homines bonos.12 Nam et unicuique homini deputavit specialem angelum in custodem, et variis modis perducit homines ad beatitudinem veram.3 Quod perpendere possumus ex tribus solennitatibus istis, quæ post diem Nativitatis Christi mox celebrantur. Primo quippe post solennitatem Nativitatis Christi, celebratur festum S. Stephani, qui voluntate et opere exstitit martyr; secundo solennitas S. Joannis apostoli, qui sola voluntate martyr fuit; tertio festum Innocentium horum, qui solo opere martyres exstiterunt. Generaliter autem loquendo, quidam merentur regnum cœleste voluntate et actione; quidam sola voluntate, id est solo interiori actu seu desiderio voluntatis caritatem habentis, videlicet hi qui mente parati sunt ad bene agendum, sed aliunde impediuntur, aut opportunitatem bene operandi non habent. Alii solo opere absque propriæ voluntatis motu et actu beatitudinem adipiscuntur. Et de horum numero fuerunt sancti hi Innocentes, qui propter ætatis defectum, rationis usum non habuerunt; et tamen occisio eis propter Christum injuste illata, ipsis est pro martyrio reputata. Actio namque et passio possunt homini in meritum reputari præter propriam voluntatem, sed non contra eam: et hoc modo salvantur, in novo Testamento, infantes baptizati qui ante tempus discretionis moriuntur. Gratias ergo agamus infinitæ misericordiæ Dei, qui tot modis hominibus providet ad salutem, atque tam pronus est ad succurrendum, ad miserendum, et ad salvandum. Ejus namque natura est, bonitas pura, pietas infinita, caritas summa, cui proprium est misereri ac parcere.
Verumtamen ex consideratione ista pietatis divinæ, nemo palpet decipiatque se ipsum peccando audentius, aut in peccato perseverando diutius: quia revera non minor est rigor divinæ justitiæ, quam dulcor suæ clementiæ. Et quam pronus est Deus in vita præsenti ad indulgendum, tam strictus est post eam ad puniendum, imo tam inflexibilis et inexorabilis ad ignoscendum: et quos nunc diutius ac patientius sustinet in peccatis, quatenus convertantur, hos, nisi vere pœniteant, postea horribilius punit in æternis gehennæ suppliciis. O quam innumerabiles deceperunt se ipsos, et æternaliter perierunt, fatue præsumendo de misericordia Dei, et de ea sibimetipsis insipientissime blandiendo! Hinc ad Romanos ait Apostolus:4 Vide bonitatem et severitatem Dei; in eis quidem qui ceciderunt severitatem, in te autem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate: alioqui et tu excideris. Nullus ergo pœnitentiam differat, nullus converti procrastinet: nam quanto quis differt diutius et peccat frequentius, tanto ad conversionem ineptior redditur, et gratia Dei indignior demonstratur.
Præterea agnoscendum, quod non quælibet voluntas, id est voluntatis affectio, reputatur et acceptatur a Deo pro opere. Est enim imperfecta voluntas, quæ vocatur voluntas optativa et quædam velleitas, quæ non pro posse tendit in opus tempore opportuno, de qua Salomon loquitur: Vult et non vult piger. Sic aliqui volunt salvari, et virtuosi, patientes, mites et humiles fieri; non tamen volunt jejunare, divino Officio interesse, contra concupiscentias fortiter præliari, adversa, contumelias, irisiones æquanimiter pati. Per istam imperfectam voluntatem non disponit se homo sufficienter ad gratiam, quia non satis efficit quod in se est. Alia est voluntas perfecta, quæ vocatur imperativa, et statim loco et tempore congruo in opus progreditur, nisi aliunde impediatur: facit etenim quod in se est. De hac voluntate in Christi nativitate angeli cecinerunt:5 Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.6 De qua etiam loquitur Augustinus: Quidquid vis et non potes, Deus computat factum.
Porro bona voluntas est, qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam sapientiam pervenire. De qua etiam voluntate ait Gregorius: Nihil offertur Deo diutius bona voluntate. Bona autem voluntas est, proximorum adversa tanquam propria pertimescere, de illorum prosperitate salubri sicut de profectu proprio gratulari; amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere, inimicum amando tolerare; nulli quod pati rationabiliter non vis, facere;7 nulli quod tibi juste impendi desideras, denegare;8 necessitatibus proximi secundum vires succurrere, sed prodesse etiam ultra vires velle.
Sed quia jam dictum est quæ sit bona voluntas, videndum quæ sit mala voluntas. Itaque mala voluntas est, quæ ratione et divina lege non regitur, sed propria libertate contra superioris præceptum movetur, appetendo aut exsequendo illicita, vel fugiendo seu negligendo præcepta. De hac voluntate perversa ait Bernardus: Cesset propria voluntas, et infernus non erit. In quem enim ignis desæviet infernalis, nisi in perversam et propriam voluntatem? Hæc etenim Deum impugnat et contra eum extollitur, ejusque voluntati præponit et superponit se ipsam. Hæc voluntas maledicta, rebellis, perversa, spoliat paradisum, implet infernum, fructum sanguinis Christi evacuat, et ditioni diaboli homines subdit. Hinc loquitur Augustinus: Quum se voluntas, relicto superiore, ad inferiora convertit, efficitur mala: non quia malum est id ad quod se convertit, sed quia perversa est ipsa conversio. Itemque: Voluntas aversa a summo et incommutabili bono, et conversa ad proprium commodum, ad terrenum et sensibile bonum, peccat: non quia sensibile bonum in se ipso sit malum, sed quia contra ordinem et præceptum divinæ legis id appetit. Hæc est voluntas superborum, qui contra Dei præceptum optant honores, extollunt se ipsos, præsumunt de propriis viribus, et alios aspernantur. Hæc quoque est voluntas luxuriosorum, gulosorum, et omnium carnalium hominum, qui contra Dei mandatum amant et quærunt immundas delicias, atque pro temporali ac modica voluptate perpetuos sibi mercantur cruciatus tartareos. Idcirco sunt negotiatores stultissimi. Hæc demum est avarorum voluntas, qui contra Dei præceptum cupiunt et exquirunt, seu apud se tenent exteriores, vanas et fallaces divitias: per quod veris spiritualibusque divitiis gratiæ ac virtutum, imo et æterna salute se privant, atque pro nummo animas suas vendunt diabolo, quia amore pecuniæ aut rei terrenæ se tradunt in manus diaboli, ita quod ejus sunt membra ac servi. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Nihil est iniquius quam amare pecuniam;9 hic enim animam suam habet venalem.
B Insuper agnoscendum, quod tota bonitas et malitia operum exteriorum dependet ex interiori bonitate aut malitia voluntatis. Nam radix merendi ac demerendi in voluntatis libertate consistit. Nec opus aliquod meritorium reputatur nisi ex caritate voluntatis procedat, quum dicat Apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, nihil sum.10 Quum ergo hæc ita se habeant, studeamus semper interiora pura et gratiosa habere, videlicet mentem vera fide ac sapientia decoratam, voluntatem Dei ac proximorum caritate ferventem, cor a vitiis et passionum immoderantiis mundum ac reformatum, atque moralibus virtutibus, humilitate, patientia, mansuetudine, liberalitate ornatum. Quanto enim anima fuerit intus in his bonis perfectior ac Deo placentior, tanto verba et opera exteriora inde nascentia, erunt Deo magis complacita, majorisque gloriæ meritoria. Similiter, quanto quis intus immundior ac vitiosior exstat, et ex intensiori affectione seu libidine peccat, tanto verba et opera ejus exteriora prava, sunt graviora, et pœnam merentur majorem. Unde qui peccat ex proposito seu animo deliberato, sive ex certa scientia et habitu vitioso aut consuetudine prava, multo gravius peccat eo qui ex impetu passionis aut ignorantia peccat. Enormiter itaque legem Dei transgrediuntur, qui voluptatis peccant amore. Hinc
C D Judex cœlestis loquitur: Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.11 O qualis lectus, quale balneum, præparantur in inferno luxuriosis et cunctis iniquis!
Itaque Deum semper et ubique habeamus præ oculis, et cum omni diligentia custodiamus cor nostrum, ne creatorem Deum ac judicem metuendum in aliquo offendamus; beatorumque Innocentium sanctam simplicitatem ac puritatem sectemur.
Footnotes
Chapter 80 of 161