In festo
BEATORUM INNOCENTIUM
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
VIDI SUPRA MONTEM AGNUM STANTEM, ETC. Apoc. XIV, 1-5.
IN lectione ista, ad litteram de virginibus agitur, idcirco in festo Innocentium convenienter loco epistolæ legitur. Itaque S. Joannes in Apocalypsi ait :
Vidi visione imaginaria, supra montem, id est supra militantem seu triumphantem Ecclesiam, Agnum stantem, videlicet Christum utrique Ecclesiæ præsidentem, et in omnium Sanctorum vertice constitutum, qui ait in Psalmo : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.1 Ecclesia autem recte mons appellatur, propter altitudinem gratiæ, sapientiæ et virtutis sibi concessæ. Qui etiam mons, Sion vocatur, quia cœlestia contemplatur. Sion quippe speculatio interpretatur. Vidit autem Joannes « Agnum stantem », tanquam paratum ad succurrendum suis ministris, quemadmodum Stephanus dixit : Video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Et cum eo centum quadraginta quatuor millia.2 Per numerum istum determinatum designatur numerus indeterminatus, videlicet universitas Sanctorum. De quibus subjungitur : habentes nomen ejus, videlicet Agni, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, id est Unigenitum Dei et Patrem æternum cordibus suis gratiose inexsistentem, amorose impressum, seque aperte profitentes esse ministros
A Patris ac Filii. Quibus expressis datur Spiritus Sanctus intelligi, qui est amor et nexus Patris ac Filii.
Et audivi vocem de cœlo. Vox ista fuit cantus seu laus horum millium Sanctorum Deum laudantium : quam vocem de cœlo triumphantis seu militantis Ecclesiæ interiori auditu audivit Joannes. Tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni. Per quod insinuatur, quod forti, amoroso atque magnifico præconio Deum laudabant. Et vocem quam audivi, sicut citharædorum citharizantium in citharis suis, id est, laus ista fuit Deo ac angelis grata ac placita, mihi quoque Joanni instar suavissimæ melodiæ delectabilis exstitit et jucunda. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei. Quum enim electi ingrediuntur regnum cœleste, novum mox canticum offerunt Deo, quem tunc incomparabiliter clarius cernunt, ardentius diligunt, immobilius tenent. Idcirco præclarioribus eum attollunt præconiis, quæ ex mentibus per dona gloriæ innovatis, semper recentibus et nunquam veterascentibus, prodeunt. Porro electi devoti et amorosi in militanti Ecclesia, quasi canticum novum Deo decantant, per evangelicæ legis verba et opera Deum laudando, eumque quotidie ex recenti, renovata ac inflammata devotione novis laudibus secundum multiplicem Spiritus Sancti instigationem ubertim atque sæpissime commendando. Itaque, «canticum novum» cantaverunt «ante sedem» Dei, id est coram Altissimo, ei cordialissime regratiantes de omni victoria et virtute eis concessa, et pro cunctis beneficiis ejus. Et ante quatuor animalia et seniores, id est coram Evangelistis ac ceteris Sanctis præcipuis, Apostolis, Patriarchis, Prophetis, atque perfectis. Qui enim in præsenti peregrinantur Ecclesia, oculos cordis ad Deum et Beatos in patria elevant, et in eorum præsentia se per fidei contemplationem constituunt, et taliter laudes offerunt Creatori.3
Et nemo poterat dicere canticum istud, de quo nunc sermo: quia ad litteram nunc est sermo de virginum cantico, qui quodam speciali præmio, hoc cantico de sua virginitate lætantur. Nam et specialis aureola eis confertur. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, id est, nisi universitas virginum, quæ præfato numero designatur. Qui empti sunt de terra, id est, de numero carnalium hominum misericorditer segregati sunt, et pretio sanguinis Christi redempti, Paulo dicente:4 Empti estis pretio magno. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, mente et corpore incorrupti. Virginitas autem sola cogitatione seu affectu amissa, per pœnitentiam recuperatur: alioqui virginitatis aureolam obtinere non possent qui vel semel in copulam consensissent carnalem, quantumlibet postea continerent ac pœniterent. Hi sequuntur Agnum, videlicet Christum, quocumque ierit. Nunc enim Christum sequuntur, non solum per viam præceptorum, sed etiam consiliorum; in cœlo quoque speciali familiaritate ei adhærent, et quocumque se verterit, quemcumque visitaverit, ad quodcumque se extenderit, speciali eum prosequuntur favore, quemadmodum in hac vita pro ejus amore contra propriam carnem laboriosius certaverunt.
Hi empti sunt, id est sanguine Christi salvati et assumpti, ex omnibus, id est de toto hominum genere, primitiæ Deo et Agno, id est, ad hoc ut sint ad honorem Dei Patris ac Filii, haud dubium quin et Spiritus Sancti, primæ hostiæ et quasi primi temporis fructus, qui magis accepti ac dulciores sunt. Virgines quippe præ ceteris exhibent corpora sua hostiam sanctam, viventem, Deo placentem. Hinc super Apocalypsim loquitur Berengandus*: In lege præceptum est ut primitiæ offerrentur Deo. Per primitias frugum designantur electi. Nam sicut ex multitudine fructuum parvæ primitiæ Deo offerebantur, ita ex multitudine hominum parvus electorum, potissime virginum, eligitur numerus, qui Deo ab angelis in templo gloriæ cœlestis offertur. Et in ore eorum non est inventum mendacium, vel quia nunquam mentiti sunt, vel si in quam mendacii culpam prolapsi sunt, eam per pœnitentiam deleverunt. Sine macula sunt ante thronum Dei. In militanti namque Ecclesia carent mortalis macula culpæ, in patria vero etiam omni veniali carent pecato.*
Verum circa hæc, quæstio oritur: quia ex præinductis videtur, quod virgines (absolute loquendo) sint ceteris Sanctis præstantiores atque in gloria sublimiores, quum sint primitiæ Deo. Et respondendum, quod ista eorum prærogativa ad accidentale præmium et virginitatis aureolam est referenda, vel quia ceteris paribus sunt majores.
Verba lectionis istius super Apocalypsim elucidavi diffusius, et in sermone inde aliqua plenius exponentur.
Footnotes
Chapter 77 of 161