Skip to the text

Sermo 1

QUARE CHRISTUS CIRCUMCIDI VOLUERIT; ET DE SCANDALO SINGULARITATEQUE VITANDIS, ATQUE DE OBEDIENTIA SERVANDA.

NON veni legem solvere, sed adimplere. Matth. v, 17. Ista sunt verba Christi.

Christus totius humilitatis magister, et perfectæ obedientiæ doctor, propter multas causas dignatus est circumcidi. Primo, ut se vere incarnatum, et veraciter hominem factum, atque passibile corpus habere monstraret; et per hoc, futurorum tunc hæreticorum reprobaret perfidias, utpote Manichæorum, qui dixerunt eum habuisse corpus phantasticum, et non verum. Secundo, ad vitandum scandalum Judæorum: ne æstimarent eum legis Mosaicæ transgressorem, et ne haberent occasionem malignandi ac murmurandi adversus eum. Tertio, ut legem Moysis approbaret et impleret, ac per hoc, humilitatis et obedientiæ præberet exemplum.1 Propter quod ait Apostolus: Misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege. Quarto, ut merito suæ circumcisionis subveniret hominibus, et durum illud præceptum circumcisionis pœnalis mutaret in præceptum baptizationis. Sunt et aliæ causæ istius, videlicet: ut suam incarnationem occultaret diabolo, qui puerum Jesum videns circumcidi, putavit eum non carere labe originalis peccati; item, ut laudabilem unitatem et conformitatem commendaret, conformando se aliis in circumcisione, quatenus singularitatem et omnem hypocrisim devitemus.

Ex his multa nobis proponuntur saluberrima documenta, juxta quæ totam nostram conversationem ordinare debemus atque dirigere. Primum est, ne aliquem scandalizemus, sed proximos nostros per opera virtuosa ædificemus. Propter quod ad Romanos dicit Apostolus: Ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum; noli illum perdere pro quo Christus mortuus est.2 Nempe qui alio sciente aut præsente agit perverse et contra præceptum Dei sive Ecclesiæ, quantum in se est illum spiritualiter perimit, perdit, et ad damnationem perducit, pro quo suum sanguinem fudit Salvator. Quod quam impium sit, constat ex verbo S. Bernardi, dicentis: Graviorem persecutionem patitur Christus ab eo qui pernicioso exemplo aut suggestione iniqua proximum scandalizat ac perimit, quam a Judæis perpessus est, a quibus effusus est sanguis ipsius. Ideo rursus ait Apostolus:3 Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quibus verbis addit Apostolus: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.4

Denique contra eos qui alios scandalizant, id est, verbo aut opere inordinato ad culpam trahunt, seu male agendi præbent exemplum, valde terribiliter loquitur Christus, dicens: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, id est imperfectis hominibus, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris;5 et rursus, Væ homini illi per quem scandalum venit.6 Ex quibus patet, quam longe a Deo sint et a salute, qui aliquam personam ad peccata trahere nituntur, videlicet ad consentiendum sibi in malis, vel ad cooperandum in talibus. Væ itaque mulieribus et puellis quæ idcirco se ornant ut hominibus placeant, ut virorum ac juvenum oculos convertant ad se, ut amentur ab eis. Istæ prorsus ad diabolum pertinent, et sunt rete diaboli ad capiendum animas insipientium. Nec minus offendunt Altissimum, imo plus, viri et juvenes se curiose vestientes, pompose ornantes, composite et vagis oculis incedentes, ut adspiciantur et placeant feminis, ut eas alliciant, ut socientur sibi in vitiis. Hi omnes sibi invicem præbent poculum mortis, infernale venenum, suntque cooperatores diaboli.

Præterea, non sufficit ad salutem alios non scandalizare; sed eos ædificare (id est verbo et opere virtuoso ad bonum provocare) oportet, quoniam sicut in Ecclesiastico scribitur, Unicuique mandavit Deus de proximo suo, ut scilicet eum ædificet.7

A Ideo jubet Salvator: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.8 Unde secundum Augustinum, Deo debemus bonam conscientiam, proximo bonum exemplum. Propterea hortatur Apostolus: Quæ pacis sunt sectemur, et quæ ædificationis sunt in invicem custodiamus.9 Hinc ergo vitanda sunt superflua, scurrilia, illicita, ad levitates, cachinnos et dissolutiones provocantia, maxime quum Christus testetur: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii.10

B Secundum documentum est, ut præcepta Dei et superiorum nostrorum diligenter servemus, et proni simus ad obediendum. Etenim si Christus unigenitus Filius Dei, qui venerat novam ac evangelicam dare legem, nec ad legem veterem tenebatur, quia superior fuit ea, illius tamen legis servavit præcepta; multo magis debent Christifideles divinæ legis implere mandata, et superioribus suis Dei vicariis tanquam Deo humiliter obedire. Idcirco Salomon loquitur: Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui;11 liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam. Hoc est, indesinenter habe eam præ oculis; sicut de homine justo ait Propheta: In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.12

C Cum ingenti itaque diligentia sunt observanda præcepta: quia ut sanctus protulit Jeremias, Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter.13 Præterea valde pensandum est semper omni Christiano quod in sua epistola Jacobus scribit apostolus, Quia si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus:14 id est, caritate et gratia Dei privatur, atque æternam damnationem meretur, quemadmodum is qui universa mandata transgreditur; quamvis damnationem non mereatur tam magnam ut ille qui omnia prævaricatur præcepta. Idcirco non sufficit unum aut pauca præcepta implere, sed omnia observare necesse est. Advertant hæc potatores, venatores, fabulatores et otiosi, qui tempus suum non solum infructuose, sed etiam vitiose expendunt, et instar bestiarum ingurgitant semetipsos, atque inaniter occupantur. Contra quos loquitur Christus: Ex verbis tuis condemnaberis.15 Unde in Job legitur:16 Os tuum condemnabit te. Et Propheta testatur:17 Vir linguosus non dirigetur in terra.

Tertium documentum est, ut in bonis operibus et laudabilibus observantiis conformet se quilibet aliis, singularitatem vanamque gloriam vitans, et soli Deo placere summe desiderans. Communia ergo præcepta ab omnibus conformiter sunt servanda, singularis quoque devotionis signa sunt extrinsecus pro posse vitanda, et quidquid turbativum est pacis aliorum, ac impeditivum salutis eorum. Hujus oppositum agunt hypocritæ, et homines vani, humanæ gloriæ cupidi, imitatores Scribarum et Pharisæorum, contra quos Christus in Evangelio sæpissime atque acerrime loquitur, inter cetera dicens: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.18 Contra quos etiam in libro sancti Job multa dicuntur, videlicet: Non veniet in conspectu Dei omnis hypocrita;19 et, Congregatio hypocritarum est sterilis;20 itemque, Numquid Deus exaudiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? aut poterit in Omnipotente delectari?21 Ecce quam vile et vitiosum est, in bonis actibus humanam appetere laudem, et propter hominum gloriam facere opera ex suo genere bona. Præterea, quidam sunt, qui licet sincera intentione faciant bona, tamen quum se laudari percipiunt aut honorari conspiciunt, complacentiam habent inanem et vanitate pascuntur, gloriantes non in Domino, sed in se: propter quod æternæ felicitatis mercede privantur, et ingrati sunt Deo, imo et damnationem merentur. Omnino ergo vitandum est istud, et semper in Dei timore mentem custodire oportet. Itaque omnem simulationem, calliditatem, duplicitatem, fraudem, hypocrisim fugiat Christianus, et in vera sinceritate, columbina simplicitate, coram Altissimo conversetur. Simulatores namque et callidi provocant iram Dei;22 et Deus omnipotens, qui essentialiter verus et purus est, exigit ut in veritate et puritate ei jugiter serviamus.

Postremo, quoniam omnis Christi actio nostra exstat instructio, consideremus quæ et quanta pro nobis Christus assumpsit ac passus est, qui etiam in infantia sua tanta pro nobis pati dignatus est: quia et circumcisio ista fuit suo tenerrimo nobilissimoque corpusculo valde pœnosa, prout in sequenti dicetur sermone. Nos itaque pro nostris excessibus libenter patiamur adversa, castigemus quotidie corpora nostra per pœnitentiæ opera. Non quæramus ea quæ carnem delectant, quoniam talia, teste B. Gregorio, spiritum necant; sed per arctam viam tendamus, quoniam illa sola ad veram perducit salutem:23 ad quam nos Dominus noster Jesus Christus dignetur perducere, qui cum Patre et Spiritu Sancto regnat in æternitate.

Footnotes

  1. Galat. IV, 4. ↩

  2. Rom. XIV, 13, 15. ↩

  3. I Cor. viii, 12. ↩

  4. Ibid. 13. ↩

  5. Matth. xviii, 6. ↩

  6. Ibid. 7. ↩

  7. Eccl. xvi, 12. ↩

  8. Matth. v, 16. ↩

  9. Rom. xiv, 19. ↩

  10. Matth. xii, 36. ↩

  11. Prov. vii, 2, 3. ↩

  12. Ps. i, 2. ↩

  13. Jer. xiv, 10. ↩

  14. Jacob. ii, 10. ↩

  15. Matth. xii, 37. ↩

  16. Job xv, 6. ↩

  17. Ps. cxxxix, 12. ↩

  18. Matth. vi, 2, 5, 16. ↩

  19. Job xiii, 16. ↩

  20. Job xv, 34. ↩

  21. Job xxvii, 9, 10. ↩

  22. Job xxxvi, 13. ↩

  23. Matth. vii, 14. ↩

Chapter 87 of 161