Sermo 4
Ad religiosos
QUOD CIRCUMCISIO BIFARIAM ACCIPITUR; ET DE REFRENATIONE LINGUÆ AC SENSUUM.
DICO Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis. Rom. XV, 8. Christus, sicut ipsemet protestatur, non venit legem solvere, sed implere.1 Et quum baptizandus venisset ad divinissimum ac sacratissimum Joannem Baptistam, et expavisset ipse gloriosus Baptista venientis dignationem ac humilitatem immensam, atque ob hoc dixisset, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?2 Christus ipse respondit: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem3 justitiam, id est omnem virtutum perfectionem, omnem humilitatis profunditatem, et omne id ad quod agendum misit me Pater. Ob eamdem itaque causam dignatus est Filius Dei hodie circumcidi, et item ut nos suo exemplo discamus circumcidi spiritualiter, profunde humiliari, promptissime obedire, et corpus proprium per opera pœnitentiæ, observantias regulares, religiosos labores ac diversa virtutum exercitia castigare, affligere, edomare.
Est itaque circumcisio duplex. Una carnalis, quæ in veteri Testamento fuit præcepta, in novo prohibita: de qua ad Galatas loquitur Paulus, Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit;45 et rursus, In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides quæ per dilectionem operatur. Alia est circumcisio spiritualis, quæ est remotio abusionum membrorum corporis ac virium animæ, deletio vitiorum, reformatio passionum, compositio morum, resecatio superfluitatum, imo et subtractio moderata eorum quæ corpori necessaria sunt; propriæ quoque voluntatis repressio, abjectio, et mera sui ipsius sub præsidente subjectio. Unde Moyses jussit et ait: Circumcidite præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius.6 Per Jer. ix, 26. Jeremiam quoque loquitur Deus: Omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde. Talibus dixit victoriosissimus martyr Stephanus: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus.7 Ex quibus monstratur esse quamdam circumcisionem aurium et cordium, et per consequens aliorum membrorum ac virium. De qua loquitur Paulus apostolus: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram;8 itemque, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.9 Imo et Christus: Si oculus (inquiens) tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te;10 et si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum.
Hæc igitur abscisio seu circumcisio, quamvis omni Christiano, maxime tamen religiosis est necessaria, in quibus omnia ordinata, restricta et expolita esse oportet, ut instar splendentis auri, pervii vitri, purissimi speculi, fulgeant coram Deo, et supernarum capaces sint illuminationum atque assiduarum inflammationum Spiritus Sancti. Denique, quum ad omnem spectet Christifidelem quod Romanis præcipitur, Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem;11 certum est istud ad nos religiosos maxime pertinere, quatenus sicut corpus et singula quæque membra ipsius exhibuimus arma iniquitatis peccato, serviendo per ea diabolo, ita nunc ea exhibeamus arma justitiæ Deo.12
Omnem ergo loquacitatem, universa verba illicita, sæculares rumores, vanos et infructuosos sermones abscidamus ab ore et lingua. Hæc est saluberrima circumcisio linguæ et oris, sine qua nullus vere appellatur religiosus, Jacobo attestante apostolo: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.1314 Verbosus siquidem vir non dirigetur in terra. Simus ergo in silentii observatione rigorosi ac strenui. Qui enim silentii operculo os suum non tegit, nec taciturnitatis clave id claudit, vas cordis sui habebit immundum, quoniam pulveres immunditiarum quæ inordinata locutione contrahuntur, cadent in illud. In colloquio itaque et in omni quo ad colloquendum convenitur loco, summe necessaria est linguæ repressio, custodia oris et cordis. Quæ a nobis poterunt observari, si Dei præsentiam cogitemus ubique, et ejus erubuerimus vultum, formidantes sanctum ejus adspectum offendere. Præterea S. Benedictus in Regula:
Verba (inquit) scurrilia et in risum moventia, æterna damnamus clausura. Si ergo verba in risum moventia tantum, anathematizavit omnium religiosorum pater præcipuus Benedictus, quantum vitanda sunt verba contentiosa, injuriosa, mendosa, præsertim ne quis se nimis excuset quando corripitur, nec murmuret dum accusatur sive corrigitur? Præterea spiritualis hæc circumcisio linguæ et oris requirit, ut sicut vitiose loquendo et male tacendo Deum in sæculo graviter inhonoravimus, multipliciterque offendimus, sic modo virtuose loquendo, Deum assidue laudando, orando, alacriter psallendo, honoremus, et reconciliemus nobis eumdem. Erubescamusque vehementer jam verba divina minus affectuose ac gaudiose proferre, quam olim in sæculo verba mundana, carnalia et iniqua protulimus. Abjiciatur omnis somnolentia in divinis, omnis pigritia prorsus excutiatur; diligenter et fervide Domino gloriæ ministremus.15 Ipse equidem evomit tepidos, fastidiosos contemnit, ingratos, pigros et somnolentos abhorret:16 et maledictus est qui opus ejus efficit negligenter.
Præterea circumcidamus ventrem et gustum ab omni gula, ne graventur corda nostra potatione aut crapula, ceterisque contaminentur peccatis quæ ex gula nascuntur.17 Quemadmodum enim sobrius potus moderatusque cibus, sanitas est corporis et animæ salus;18 sic cibi ac potus immoderati gravant corpus et animum lædunt, ac divinorum inducunt fastidium. Hinc sancti Patres etiam siccum panem et simplicem aquam in mensura, cum parcitate et Dei timore sumpserunt, timentes in eis excedere.
Insuper oculos circumcidamus ab incautis adspectibus, præcipue in divinis et coram populo celebrando, ne et sæculares in visus nostri incustodia ac evagatione scandalizentur. Oculi enim sapientis in capite ejus;19 oculi autem stultorum in finibus terræ.20 Sint igitur oculi cordis nostri in Christo capite nostro fixi, et ne distrahamur ab eo. Ne maculetur mens nostra, oculos reprimamus exteriores. Multas pecandi occasiones et varias culpas incurrit qui oculos non custodit. Eos ergo refrenemus ne hauriant vanitates, ne per res varias fornicentur, ne incaute alios inspiciendo moveamur ad risum, ad dissolutionem evagationemque cordis, ad complacentiam vanam tristitiamve nocivam, aut certe ad iram, indignationem, impatientiam, temerariumque judicium. Legitur namque de abbate Helladio, quod per viginti annos cellam suam inhabitans, nunquam oculos suos levavit ut tectum ejus adspiceret. Sic et sanctus pater noster Bernardus tota die circa fluvium equitans, fluvium non attendit. Quid dicemus ad hæc, qui nec circa altaria nostros possumus oculos refrenare, imo sæpe sacerdotales vestes exuendo, aut in Missa populum salutando, projicimus visum nostrum super adstantes? Quod utique signum est inverecundæ, intimoratæ incustoditæque mentis.
Amplius, circumcidamus aures a negligentia circa audientiam verborum salutis, quatenus ea quæ Dei sunt avide audiamus, et quidquid in choro legitur aut cantatur, diligentissime advertamus; nec magis delectet nos cantus quam sensus, sed minus. Similiter sermocinationem in capitulo, lectionem in refectorio, exhortationem et correptionem a quocumque proximo gratanter suscipiamus ac patienter.21 Auris etenim bona cum omni concupiscentia audit sapientiam; et beati qui audiunt verbum Dei. Ei autem qui corripientem dura cervice contemnit, qui verba informationis non suscipit, repentinus superveniet interitus.2223 Sunt quoque nonnulli, qui si in sermonibus præsidentis seu fratris audiunt aliqua contra suos excessus et defectus pronuntiari, mox indignantur, sputa congeminant, exscreare vix cessant, et temerarie judicantes ea quæ dicuntur, ex invidia aut alia prava radice dici talia arbitrantur: qui infecti sunt morbo nomine Noli me tangere. Quibus necesse est resipiscere ab hujuscemodi laqueis inimici, seque humiliare, patientiamque discere, proprias culpas attendere, et earum remedia grata suscipere mente.24 Porro, circa audientiam illicitorum verborum simus auribus circumcisi, ne ea audiamus libenter, sed aut penitus avertamus auditum, aut audiamus invite: ne alienis communicemus peccatis, sed potius ea quantum decet aut licet redarguamus. Potissimum verba detractionis, murmurationis, seminationis discordiæ ac contumeliæ penitus detestemur, et verbis ac signis ea nobis displicere monstremus, per tristitiam vultus, gemitum cordis, allegationem Scripturæ, seu aliis modis, quum scriptum sit: Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.25 Et denuo
A Salomon: Per tristitiam (inquit) vultus corrigitur animus delinquentis. Quibus verbis præmisit: Melior est ira risu.26 Quod de ira per zelum est accipiendum, quam in audiendo talia verba multo melius est ostendere, quam per risum complacentiam impiam demonstrare.
Postremo, juxta hunc modum, ceterorum exteriorum interiorumque sensuum actus et usus circumcidamus, membrorumque motus et opera regulemus; mentem a pravis cogitationibus, voluntatem a desideriis malis, animam ab universis peccatis circumcidere non cessemus: ut sic mente et corpore simus spiritualiter decorati, interius reformati, recti semper et virtuosi.
Footnotes
-
Matth. V, 17. ↩
-
Matth. III, 14. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Galat. V, 2. ↩
-
Deut. X, 16. ↩
-
Act. VII, 51. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
1 Cor. IX, 27. ↩
-
Matth. XVIII, 9, 8. ↩
-
Rom. VI, 19. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Ps. CXXXIX, 12. ↩
-
Jacob. I, 26. ↩
-
Apoc. III, 16. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
-
Luc. XXI, 34. ↩
-
Eccli. XXXI, 37. ↩
-
Eccle. II, 14; ↩
-
Prov. XVII, 24. ↩
-
Eccli. III, 31. ↩
-
Prov. XXIX, 1. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
Prov. xxv, 23. ↩
-
Ibidem. ↩
Chapter 90 of 161