Skip to the text

Sermo 5

QUID IN NOBIS CIRCUMCIDENDUM SIT; ET DE ABNEGATIONE, MORTIFICATIONE AC HUMILIATIONE PROPRIA.

CIRCUMCIDAMINI, et auferte præputia cordium vestrorum. Jer. IV, 4.

Hodie Filius Dei cœpit propter nos sanguinem suum effundere, atque acerbum pati dolorem. Tantus namque fuit dolor circumcisionis, quod multi infantulorum, Rabbi Moyse teste, moriebantur ex illo dolore. Verumtamen multo acerbior fuit dolor ille in puero Jesu quam in aliis infantibus, tum propter delicatissimam et maximam teneritudinem nobilissimi et æqualissimi sui corpusculi, tum propter rationis et imaginationis suæ vigorem, quo super dolorem illum per advertentiam et judicium reflectebatur.

Porro omnis actio et passio Christi est informatio nostra. Circumcisus ergo est Dominus corpore, ut nos corde circumcidamur, et cordium nostrorum auferamus præputia, id est carnalium desideriorum profluvia, inutilium cogitationum tumultus, inordinatas affectiones, apprehensiones inanes, intentiones perversas. Potissimum autem religiosorum præputia spiritualia, sunt, animæ cornua: contradicendi audacia, rebellionis impudentia, intimoratæ mentis præsumptio. Quæ omnia nil aliud sunt nisi diabolica mala, mortifera semina, religionis venena. Eaque esse maxime fugienda omni potissimum religioso, Christus hodierna edocuit die circumcisionem suscipiendo: per cujus susceptionem factus est sub lege, præceptum legis de circumcisione in se ipso volens faciensque servari.1 Si igitur ipsemet legislator subjectus est sponte legi quam contulit, quum tamen ratio legis illius servandæ locum non haberet in eo (siquidem propter originale tollendum, circumcisionis præceptum est datum, et contra illud circumcisio fuit remedium): quanto magis nos pauperes, defectuosi et fragiles, præceptis Dei ac superiorum nostrorum cum omni promptitudine et humilitate subjici ac parere debemus, quum et causa obediendi illis multiplex sit in nobis?2

Denique, quum in omni fideli verificetur quod Samuel dixit, Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere:3 quanto magis in religiosis, qui ex voto solenni ad obedientiam sunt adstricti, quod votum juramento plus obligare a doctoribus magnis asseritur? Et si juxta B. Hieronymi doctrinam, nondum vere religiosus effectus est qui ad eam necdum simplicitatem devenit, ut quidquid a superioribus suis fuerit jussum sive injunctum, divino et angelico putet ore prolatum: quam irreligiosissimi esse probantur, qui superiori resistunt in faciem, qui etiam in capitulo reclamare audent atque contendere, seque impudenter excusant? O quam longe sunt isti ab imitatione Christi! Qui quum nullam haberet vitii læsionem, remedium culpæ suscipere non contempsit, et remedium certe verecundum ac valde pœnosum sibi dignatus est applicari. Nos econtra, quum defectuositatibus pleni simus, signum culpæ et medelam ipsius, hoc est correptionem piam et mediocrem ac castigationem permodicam, perpeti dedignamur: quanto magis acutam et condignam correptionem ac correctionem abjiceremus? Ubi est mortificatio nostra? Ubi abnegatio sui ipsius et obedientia sancta? Istud quippe evidentissimum signum est intolerandæ elationis, gravissimæ excæcationis, atque sacrilega propriæ voluntatis resumptio. Monachus etenim debet esse spiritualiter mortuus, et tanquam surdus non audiens, et quasi mutus non aperiens os suum, quantum ad hoc ne moveatur injuriis, nec improbitati respondeat injuriantis:4 quanto minus moveri debet fraternis correptionibus, veris accusationibus, paternis increpationibus et correctionibus justis?

Reflectamus ergo quotidie, imo assidue, oculos cordis ad nos ipsos, ad defectus excessusque nostros, ad mala quæ agimus, ad bona quæ negligimus, ad mala quæ bonis actibus nostris indesinenter miscentur, ut vix unam Orationem dominicam, vix psalmum brevissimum, imo vix versum unum, sine distractione admixtioneque culpæ legamus. Atque ex hac consideratione humiliemus et contemnamus nos valde, ad omnem reprehensionem et punitionem parati, ut ex sententia decantemus: Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper;5 quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Itaque quod nos ipsi de nobis sentimus ac dicimus, ab aliis sentiri, dici, atque in medium deduci non renuamus: alioqui non invenitur in nobis sincera humilitas, plena confessio, pœnitentia efficax et condigna; sed coram aliis vilescere, humiliari et confundi horremus, amantes nos ipsos in nobis, a spiritualis puritate dilectionis remoti.

B Itaque quod nos ipsi de nobis sentimus ac dicimus, ab aliis sentiri, dici, atque in medium deduci non renuamus: alioqui non invenitur in nobis sincera humilitas, plena confessio, pœnitentia efficax et condigna; sed coram aliis vilescere, humiliari et confundi horremus, amantes nos ipsos in nobis, a spiritualis puritate dilectionis remoti. Refert S. Gregorius de quodam viro religioso et sancto, qui erat in monasterio suo sacrista, ad quem videndum plurimi confluebant. Erat autem statura cum Zachæo pusillus.6 Quumque inter ceteros quadam die rusticus quidam venisset, et virum illum sanctum eminus conspexisset, eumdem, quoniam parvus corpore fuit, despiciens: Iste, inquit, nihil habet de viro seu homine. Quo audito, Sanctus ille toto corde exhilaratus accurrens, rusticum illum amplexus est, dicens: Gratias ago, quia tu solus oculos habes in me. Hujus igitur Sancti humilitatem sectemur. Nec in die honoris sui, aut in hora commendationis suæ quis extollatur: imo tunc profundius humiliet semetipsum, occultum Dei judicium pertimescens, omneque bonum ei gratissima mente adscribens.

D Insuper Dominus et Salvator die hac circumcisionis acerbitatem assumens, docuit nos (non verbo sed opere), arctam viam salutis, ardua virtutum exercitia, strenue aggredi, viriliter continuare, feliciter consummare, ut dicere mereamur:7 Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.8 Voracitatem, loquacitatem, somnolentiam, negligentiam, dissolutiones, et omnes vanitates ac impietates abhorreamus, per patientiam currentes ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem confusione contempta.910 Non enim coronatur nisi qui legitime certaverit, vincens se ipsum, animositatem suam conculcans, carnalitatem omnem abjiciens, universisque hostibus suæ salutis rite reluctans ac prævalens. Violenti quippe cœlorum rapiunt regnum.11

Postremo totum corpus totamque animam nostram spiritualiter circumcidamus, ut simplici victu ac vestitu simus contenti, et abnegemus in omnibus nosmetipsos, vanas et phantasticas apprehensiones ac fatuas imaginationes ab interioribus sensibus resecantes, atque ad dominicæ passionis considerationem aliaque salubria memoriam protinus revocantes. Appetitum quoque sensitivum a passionum et affectionum suarum immoderantiis ac irrefrenationibus circumcidamus, nihil terrenum, sensibile, carnale ac corporale appetentes, neque de molestiis corporalibus contristantes, nisi secundum rectæ rationis divinæque legis judicium ac doctrinam. Intellectum item seu rationem a cunctis erroribus, a temerariis judiciis, a periculosis ac puerilibus suspicionibus, ab omni præsumptione et complacentia vana, atque omni distractione, potissimum in divinis, circumcidere non lassemur. Et ut jugiter Deo simus intenti aut salubribus cogitationibus occupati, infigamus memoriæ intellectus istum versiculum, Cor mundum crea in me, Deus, vel, Oculi mei semper ad Dominum, aut illud, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie:12131415 ut quotiescumque evagari cœperimus aut distractos nos esse senserimus, mox ad illud intellectus intuitum dirigamus, et per hoc elevemur in Deum, et constabiliatur in eo cor nostrum. Voluntatem etiam ab omni malitia, ab omni libertate iniqua, ab omni inobedientia et præsumptione atque acedia pestifera circumcidere non moremur, ut Deo sic simus plene subjecti, ac ejus amore quotidie validius inflammemur.

Footnotes

  1. Galat. IV, 4. ↩

  2. Eccle. vii, 4. ↩

  3. 1 Reg. xv, 23. ↩

  4. Ps. xxxvii, 14, 15. ↩

  5. Ps. xxxvii, 18, 19. ↩

  6. Luc. xix, 3. ↩

  7. Matth. vii, 14. ↩

  8. Ps. xvi, 4. ↩

  9. II Tim. II, 5. ↩

  10. Hebr. xii, 1, 2. ↩

  11. Matth. XI, 12. ↩

  12. III Reg. XVII, 1; ↩

  13. IV Reg. III, 14. ↩

  14. Ps. XXIV, 15. ↩

  15. Ps. L, 12. ↩

Chapter 91 of 161