Skip to the text

Sermo 3

DE SPIRITUALI CIRCUMCISIONE; ET QUOD OCTO STUDIA SALUTARIA NOBIS ESSE DEBENT.

CIRCUMCIDITE præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius. Deut. x, 16.

In his verbis beatissimus Moyses docet esse quamdam spiritualem circumcisionem, sine qua nec Judæis adultis corporalis circumcisio sufficiebat. Circumcisio enim aliud non videtur nisi alicujus superfluitatis abscisio, vel saltem signum abscisionis hujusmodi. Sed ut Aristoteles docet, natura non deficit in necessariis, nec abundat in superfluis : idcirco nihil ex his quæ a Deo accepimus, superfluum nobis est, neque in corpore neque in anima. Quid ergo superfluit nobis, nisi propria culpa? Propterea spiritualis circumcisio, est peccati abscisio, omniumque membrorum corporis ac virium animæ ab inordinato atque illicito motu, actu et usu, repressio. Porro hanc spiritualem circumcisionem docet Salvator, dicens : Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te;1 et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Quæ verba non sunt de corporali abscisione aut evulsione accipienda, quia nequaquam debet mutilare se homo, sed de abscisione et evulsione spirituali, ut scilicet usum et motum illicitum manuum, pedum, oculorum, et aliorum membrorum abjiciamus. Juxta quem sensum ait Apostolus:2 Mortificate membra vestra super terram.

Primo igitur circumcidere debet quilibet Christianus oculos suos, refrenando eos ab omni libidinoso adspectu, et intuitu spectaculorum, chorearum et omnium vanitatum, a morosa inspectione mulierum sive virorum ad pravam concupiscentiam provocante. David namque feminam incaute adspiciendo, in adulterium lapsus est.3 Et potissime ita custodiendus est visus in divino Officio, præsertim tempore Missæ. Hinc oravit Propheta: Averte, Domine, oculos meos, ne videant vanitatem.4 Hinc et Ecclesiasticus docet: Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus.5 Noli circumspicere in vicis civitatis. Averte faciem tuam a muliere compta. Quemadmodum autem viri visum suum custodire debent ab incauto mulierum adspectu, ita et mulieres ab indecenti virorum intuitu. In ecclesia ergo omnis Christifidelis oculos suos dirigat in Crucifixum, et ejus passionem mente revolvat devota. Incustoditus oculus, incustoditæ mentis est signum. Insuper multa peccata, multas complacentias vanas, multas concupiscentias pravas, varias cupiditates incurrit homo per irrefrenatum adspectum.

Secundo circumcidere debemus aures, ne verba detractoria, pungitiva, lasciva, illicita audiant, et ne in cantilenis et canticis vanis ac symphoniis carnaliter delectentur; sed verba salubria ac divina advertant. Hinc in Ecclesiastico habetur:6 Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Unde de sancto patre Pacomio legitur, quod a detractoribus quasi a serpentibus fugiebat. Quod si quis corporaliter avertere nequeat se a talium auditione verborum, mentem tamen suam custodiat a consensu eorum, et mœstum ostendat vultum, quoniam in Ecclesiaste dicitur: Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.7 Et rursus Salomon loquitur: Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.8 Circumcidendæ sunt etiam aures a curiosa auscultatione, quoniam scriptum est:9 Stultitia hominis est auscultare per ostium.

Tertio circumcidere debemus tactum ab omni lascivo contactu, palpatu et osculo, et ab applicatione carnali, et maxime dum quis ex tactu et applicatione sentit in se motum inordinatum; et quamvis in se ipso non sentiret, tamen debet timere ne fiat alteri alicujus inordinatæ motionis occasio: ideo indecentem debet vitare contactum. In amplexibus quippe, osculis tactibusque carnalibus consistit peccatum mortale: et qui ex talibus sentit se stimulari, nec tamen a talibus cessat, similis est ei qui serpentem tenet in gremio, a quo se sentit intoxicari. Quarto circumcidere debemus gustum a delicatis cibis et potibus, vel saltem ab inordinata delectatione in illis, quatenus in cibo et potu non voluptatem, sed necessitatem et utilitatem naturæ quæramus. Quinto circumcidendus est olfactus a voluptate carnali odorum.

Sexto circumcidenda est lingua a locutione perversa, mendosa, fallaci et superflua. Et istud est necessarium valde, quia ut Jacobus ait apostolus, Lingua est inquietum malum, plenum veneno mortifero.10 Et denuo: Lingua, inquit, ignis est; universitas iniquitatis lingua (hoc est per linguam) constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus nostrum.11 Hinc idem Apostolus cohortatur: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.12 Porro, ut Salomon ait:13 Stultus verba multiplicat; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Unde et iterum loquitur:14 Vidisti aliquem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correctio. Sed quia difficile est linguam taliter refrenare, ideo vir sapiens dicit: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat?15 Et sanctus David oravit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. Nempe, ut in Proverbiis legitur, Hominis est animum præparare, et Domini gubernare linguam.16 Deum igitur quotidie deprecemur, ut gratiam refrenandi linguam et virtuose loquendi præstare nobis dignetur. Atque ut vitiosam loquacitatis consuetudinem vincat homo, attendat divini rigorem judicii, in quo, Christo testante, de omni verbo otioso exigenda est ratio:17 quanto magis de verbis mendacibus et perjuris, de verbis detractoriis, pungitivis, lascivis? Attendite hæc, o homines linguosi ac dissoluti, qui vitioso loquacitatis usu estis devicti. Redite ad cor, et contra consuetudinem pravam pugnate, atque in orationibus sanctis cum Deo assuescite loqui.

Septimo circumcidendus est venter a repletione gulosa, quum dicat Judex cœlestis: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; itemque, Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate.1819 Unde in Ecclesiastico scriptum est: Aufer a me ventris concupiscentias. Conformiter circumcidendi sunt pedes ab omni pravo itinere, a saltatione choreæ; manus quoque ab opere malo, ne aliquem lædant. Insuper refrenandi sunt sensus interiores ab imaginationibus vanis, a stultis et inutilibus phantasmatibus, a cogitationibus malis. Deinde valde circumcidendus est sensitivus appetitus ab omni inordinato sensibilium atque carnalium rerum affectu, ab immoderantia passionum, a rebellione contra rationis imperium, ne scilicet exteriora ista carnalia et terrena plus aut aliter appetamus quam recta ratio dictat et divina lex docet, nec immundas voluptates quæramus in eis, sed habentes victum et quibus tegamur, his simus contenti. Amplius circumcidenda est ratio ab omni perfidia et errore, a distractione, præsertim tempore orationis ac meditationis salubris; estque occupanda et stabilienda in Deo, ut ea quæ pertinent ad salutem, assuescat assidue meditari. Voluntas quoque est circumcidenda ab omni malitia, et ab omni transgressione legis divinæ, ab omni aversione a Deo, ab immoderato omni creaturarum amore, ne eas amet nisi in Deo, secundum Deum, et propter Deum. — Ecce hæc est spiritualis circumcisio hominis.

Exinde breviter est tangendum, quid spiritualiter significetur per octo dies post quos circumcisus est puer Jesus. Itaque per hos octo dies, designantur octo actus virtuosi ac splendidi, tanquam dies post quos circumciditur atque perficitur homo.20

Primus actus est, propriæ iniquitatis consideratio ac recognitio coram Deo, juxta illud in Psalmo:21 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Itemque: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino.22 Hinc loquitur Jeremias propheta: Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum;23 nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus Deum. Istud est exordium conversionis ad Deum. Unde quum per Jeremiam Deus dixisset iniquo, Revertere ad me, et non avertam faciem meam;24 protinus addidit: Tamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es.25 Hinc quoque excusanti se ipsum mendaciter, Deus iterum ait per Jeremiam: Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi.26 Itaque quanto diligentius ac dolorosius culpas suas attendit homo, tanto minus attendit has Deus.

Secundus actus est, pudor et dolor de turpitudine et enormitate propriorum excessuum: quia non sufficit eos cognoscere, sed oportet coram Deo verecundari ac contristari de eis. Hinc Esdras in persona pœnitentis asserit: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.27 Unde in Evangelio ait Christus de pœnitente publicano, quod nec oculos audebat levare ad cœlum, videlicet præ erubescentia vitiorum suorum, sed percutiebat pectus suum, dicens:28 Deus, propitius esto mihi peccatori. Idcirco peccatori in vitiis indurato nec inde verecundanti, loquitur Deus per Jeremiam: Frons mulieris meretricis facta est tibi;29 noluisti erubescere. Quemadmodum enim meretrix ex consuetudine obscenitatis suæ de turpitudine sua non erubescit, sic obstinati de suis non habent pudorem peccatis, imo interdum se jactant de eis, quemadmodum apud Isaiam de talibus dicitur: Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.30 Nam miserabiliter, damnabiliter et ineffabiliter peccata mentem excæcant, et judicium omne pervertunt.

Tertius actus est, propositum emendandi. Unde filius prodigus in se reversus, id est lapsum suum considerans, dixit:31 Surgam, et ibo ad patrem meum. Aliqui enim de peccatis suis dolent et erubescunt, sed ex nimia vitiorum suorum ponderatione ac pudore ad desperationem labuntur, ut patet in Juda proditore.32 Oportet ergo divinæ pietatis immensam considerare abyssum, et in misericordia Altissimi respirare. Quod Cain non fecit, qui dixit:33 Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Quartus actus est, timor Dei ac divini pavor judicii: quatenus cum sancto Job dicere valeamus, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum;34 cum sancto quoque Hieronymo: Sive comedam, sive bibam, sive aliud quid agam, semper videtur mihi auribus meis insonare tuba illa terribilis, Surgite, mortui, venite ad judicium. Nam ut ait Apostolus, Horrendum est incidere in manus Dei viventis.35

Quintus est, restitutio alieni et persolutio debiti, quia non dimittitur culpa, nisi restituantur ablata persolvanturque debita, si adsit facultas: alias desideret homo restituere ac solvere, faciatque quod potest. Sextus est, sacramentalis confessio, in qua omnia lavantur. Nec prædicta omnia prosunt, nisi peccator confiteri tempore opportuno proponat: quia confessio cadit sub præcepto. Unde et Salomon protestatur Proverbiorum vicesimo octavo: Qui confessus fuerit peccata sua, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.36 Jacobus quoque: Confitemini (inquit) alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.37 Septimus est, satisfactio pro peccatis per pœnitentialia opera, quæ præcipue sunt, oratio, jejunium, eleemosyna, ad quæ reducuntur et alia. Octavus est, perseverantia in prædictis, quia ut Christus disseruit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.38 Sola enim perseverantia coronatur.

Itaque, juxta præinducta spiritualiter circumcidamus nos ipsos quotidie, atque per octo hos actus virtuosos ac splendidos ad æternam gradiamur salutem.

Footnotes

  1. Matth. xviii, 8, 9. ↩

  2. Coloss. III, 5. ↩

  3. II Reg. XI, 2-4. ↩

  4. Ps. CXVIII, 37. ↩

  5. Eccli. IX, 5, 7, 8. ↩

  6. Eccli. XXVIII, 28. ↩

  7. Eccle. VII, 4. ↩

  8. Prov. XXV, 23. ↩

  9. Eccli. XXI, 27. ↩

  10. Jacob. III, 8. ↩

  11. Ibid. 6. ↩

  12. Jacob. I, 19. ↩

  13. Eccle. X, 14. ↩

  14. Prov. X, 19. ↩

  15. Eccli. XXII, 33. ↩

  16. Prov. xvi, 1. ↩

  17. Matth. xii, 36. ↩

  18. Matth. xxi, 34. ↩

  19. Luc. vi, 25. ↩

  20. Luc. ii, 21. ↩

  21. Ps. l, 5. ↩

  22. Ps. xxxi, 5. ↩

  23. Thren. iii, 40, 42. ↩

  24. Jer. iii, 12. ↩

  25. Ibid. 13. ↩

  26. Jer. ii, 35. ↩

  27. 1 Esdr. ix, 6. ↩

  28. Luc. xviii, 13. ↩

  29. Jer. III, 3. ↩

  30. Is. III, 9. ↩

  31. Luc. XV, 18. ↩

  32. Matth. XXVII, 3-5. ↩

  33. Gen. IV, 13. ↩

  34. Job XXXI, 23. ↩

  35. Hebr. X, 31. ↩

  36. Prov. XXVIII, 13. ↩

  37. Jacob. V, 16. ↩

  38. Matth. X, 22; XXIV, 13. ↩

Chapter 89 of 161