Sermo 2
DE CHRISTI CIRCUMCISIONE ET SANGUINIS EFFUSIONE; DE VARIIS EJUS NOMINIBUS; ET QUOMODO EI COMPATI DEBEAMUS.
VOCATUM est nomen ejus Jesus. Luc. II, 21.
Hunc diem circumcisionis Domini nostri Jesu Christi quatuor reddunt solennem. Primum est, octava Nativitatis ipsius. Quum enim aliorum Sanctorum octavæ solennes sint, multo magis oportet octa vam Christi, qui est Sanctus Sanctorum, esse solennem. Hinc introitus Missæ est idem hodie et in die Natalis Domini Salvatoris, videlicet: Puer natus est nobis. Secundum est, impositio nominis Salutaris, quoniam die isto vocatus est puer hic Jesus. Tertium est, quoniam hodie sanguinem suum fudit primo pro nobis, quem postea sæpe pro nobis dignatus est fundere, videlicet:1 in oratione passione sua instante: tunc enim factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram;2 item in flagellatione, quando corpus ejus tenerrimum flagellis laceratum est usque ad costarum patefactionem; in spinea quoque coronatione capitis sui sacratissimi, quod dum spinea corona coronaretur, atque arundine cæderetur, sacra ejus facies cruore immaduit; deinde in crucifixione, quando manus ejus dignissimæ ac pedes clavis grossis, cum inæstimabili pœna sunt perforati; postremo, in lateris sui apertione, de quo exivit sanguis et aqua.
Quartum est, signaculum circumcisionis. Circumcisio namque fuit remedium contra originale peccatum. Unde secundum Bernardum, fuit vulneris interioris alligatura sive emplastrum. In quo patet summa dignatio Christi Filii Dei, et maxima ejus humilitas, quod scilicet ipse nullum habens vulnus peccati, utpote Agnus sine macula, plenus omni virtute et gratia, alligaturam vulneris suscipere non contempsit. Non sic agit perversitas elationis humanæ. Erubescimus vulneris ligaturam, id est, correptionem et correctionem pro peccatis nostris suscipere verecundamur, imo multoties impie dedignamur, qui de ipsis vitiis non erubescimus, sed potius gloriamur. Christus, quem nemo potest arguere de peccato, peccati remedium verecundum pariter et austerum accepit; nos vero inverecundi ad culpam, erubescimus agere pœnitentiam. Filius Dei, qui peccatum non fecit, non dedignatus est reputari peccator; nos autem esse volumus transgressores, vani, superbi, crudeles, acediosi, nec tamen tales volumus reputari.
Praeterea consideremus, quam vehementem dolorem pertulerit infantulus Jesus in circumcisione.3 Habuit certe pœnam valde acerbam. Primo, propter corpusculi sui nobilissimam complexionem et teneritudinem summam, ob quam fuit maximæ passibilitatis, ita quod modica læsio fuit ei pœnalior quam aliis magna. Nam corpus ejus ex purissimis gloriosæ Virginis sanguinibus sumptum est, et Spiritus Sancti virtute formatum, atque ad maximam complexionis æqualitatem redactum. Secundo, quoniam Jesus, quamvis esset puer octo dierum, fuit tamen sapientia plenus, et ratione perfectissime utens: idcirco pœnam illam per imaginationem advertit, et per rationem consideravit; ideo præ ceteris pueris gravius sensit eamdem. Denique, prout Rabbi Moyses scribit, in circumcisione fuit dolor præcipuus, imo tam magnus quod multi pueri inde moriebantur. Ideo etiam Deus præcepit pueros die octavo circumcidi, quia tunc adhuc modicam pueri habent imaginationem:4 idcirco pœnam illam circumcisionis minus advertebant minusque percipiebant. Dicit quoque Rabbi Moyses, quod Deus non voluit pueros ante diem circumcidi octavum, quoniam pueri in primis septem diebus post suam nativitatem sunt tantæ teneritudinis, quantæ fuerunt in utero matris: ideo tunc pœnam circumcisionis minus potuissent sufferre; in die autem octava fortificantur et solidantur. Itaque Christus ideo voluit circumcidi propter quod dignatus est crucifigi, ut scilicet suo dolore magnam nobis gratiam mereretur.
Insuper, Christus in Evangelio multis nominibus designatur.567 Nam primo dicitur Jesus, quia salvator. Secundo dicitur Christus, quoniam spirituali unctione, videlicet gratiæ ac virtutum plenitudine, fuit quantum ad humanam naturam repletus, juxta illud in Psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.89101112
Verumtamen duo hæc nomina de Filio Dei dicta, designant atque supponunt increatam personam, sed differenter. Christus enim vocatur, in quantum est homo a persona divina seu Verbo æterno quoad humanam naturam assumptus; Jesus vero, in quantum est Deus humanitati unitus. De hoc nomine ait Bernardus: Jesus est mel in ore, in aure melos, in corde jubilus. Et Origenes: Nomen Jesu gloriosum, omnique cultu dignissimum. Nomen quod est super omne nomen, non decuit primo ab hominibus appellari, neque ab eis in mundum afferri, sed ab excellentiori natura. Tertio, Christus dicitur Filius Dei, et ita in Scripturis novi Testamenti communiter appellatur. Ipse enim est Filius Dei unigenitus, verus ac naturalis, non adoptivus.13 Unde in prima sua epistola scribit S. Joannes: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo;1415 hic est verus Deus et vita æterna. Quarto, Christus vocatur Filius hominis, et ita ipsemet in Evangelio frequentius se appellat. In quo commendatur ejus humilitas, et reprobatur nostra superbia. Nempe, quum ipse sit Filius Dei ac hominis, sæpius tamen se vocat filium inferioris, scilicet hominis, quam filium summi, utpote Patris æterni. Nos autem de nostræ progeniei erubescimus parvitate, et si aliquos magnos nobilesque habemus cognatos, illos jactamus. Quo constat, quod vanitate et fatuitate pleni sordemus.16 Quinto, vocatur Verbum, quia a Patre æterno per intellectum æternaliter natus est.
Alia etiam multa nomina dedit sibimet Christus, dicendo : Ego sum pastor bonus; ego sum via, veritas, et vita. Porro in Jeremia habetur : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Pro quo in Hebræo tetragrammaton continetur, quod soli vero competit Deo. In Zacharia quoque de Christo prædictum est :17 Ecce vir, Oriens nomen ejus. In Apocalypsi etiam loquitur Christus : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus.1819 Et in eodem libro dicitur : Vocabatur nomen ejus Verbum Dei; et habet in vestimento et in femore suo scriptum :20 Rex regum et Dominus dominantium.21 Item et in Isaia legitur : Vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Quia per Incarnationis mysterium factus est proximus nobis, et per assumptam humanitatem cum hominibus conversari dignatus est.2223 Alia quasi innumerabilia nomina Christo in Scripturis attribuuntur. Nam dicitur Agnus, Leo, Lapis angularis, Petra, Vitis. Præfatorumque nominum quædam sunt ei propria, quædam appropriata.24
Postremo, in Isaia sex nomina ei attribuuntur, quum dicitur: Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.25 Quæ nomina supra sunt exposita. Et recte hæc nomina Christo conveniunt per comparationem et respectum ad suos fideles, electos. Itaque primo est nobis Christus « admirabilis », in hoc quod tam misericordissime egit nobiscum, et tam gratiose subvenit, voluntatesque nostras toties immutavit, et convertit eas in melius: ita quod vitia quæ ante dileximus, cœpimus deplorare, vitare, et virtutibus adhærere. Secundo est nobis Christus « consiliarius », infundendo nobis lumen prudentiæ, per quam recte eligimus, implendo quod scriptum est: Pœnitentiam agite;26 et rursus, Declina a malo, et fac bonum. Tertio est nobis « Deus », auferendo ac dimittendo peccata, et gratiarum largiendo charismata.2728 Quis enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus? De quo sanctus Job loquitur:2930 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu qui solus es?31 Dona quoque gratiæ et virtutes infusæ non habentur nisi per creationem, quæ non competit nisi Omnipotenti. Quarto Christus est nobis « Fortis », in bonis nos conservando, virtutemque prævalendi hostibus nostræ salutis præstando.32 Ab ipso enim est bonorum nostrorum inchoatio, conservatio seu continuatio, et consumma-
Cf. p. 109 B et s.; 111 D et s.
Matth. viii, 20; ix, 6, etc. tio. Quinto est nobis « Pater futuri sæculi », quia in futura resurrectione communi, perfectam etiam corporis immortalitatem dabit electis. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, secundum Apostolum.33 Sexto est nobis « Princeps pacis », perducendo nos ad sui ipsius beatificam ac tranquillissimam fruitionem, quemadmodum pollicetur : Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.34
Jam ultimo est tangendum de iis quæ nobis circa evangelium hodiernum sunt consideranda. Primo itaque attendamus, quam præcordialem compassionem habuit Virgo dulcissima, Mater Jesu piissima, in circumcisione unici ac prædilectissimi filii sui. Nam et eum tunc plorantem audivit, ut creditur, et sicut ineffabiliter eum dilexit, sic mirabiliter ei condoluit : præsertim quum sciret eum omni culpa carere, nec circumcisione aliqua indigere, teneritudinemque ejus agnovit. Secundo pensemus, quod puer Jesus etiam tunc suæ amantissimæ Matri condoluit valde. Clarissime etenim scivit compassionem et affectionem suæ Genitricis dulcissimæ, et sicut ipse plus dilexit eam, quam ipsa eum, sic probabiliter creditur, quod plus ipse condoluit ei, quam econverso. Tertio attendamus, quantum et qualiter oporteat nos compati puero Jesu, propter nos circumciso et tam graviter passo. Nec solum debemus ei compati corde, sed ei etiam nos conformare pro posse in omnium adversitatum et tribulationum æquanimi perpessione, ne in adversis murmuremus, neque injurias vindicemus, sed corpora nostra crucifigamus cum vitiis et concupiscentiis.35 Crucifigamus, inquam, corpora nostra, non ea simpliciter occidendo, sed per Dei timorem et pœnitentiæ sanctum laborem a cunctis illicitis actibus ac voluptatibus reprimendo, sicut orat Propheta : Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui.36
Confiteamur igitur vitia nostra, et verecundemur de eis coram Altissimo; omnemque caritativam correptionem et justam correctionem, patienter, libenter, gratanter suscipiamus, ac patiamur pro eis, quatenus in præsenti sanemur, et a futuris eruamur suppliciis, atque perpetua cum Christo jucunditate fruamur.
Footnotes
-
Is. ix, 6. ↩
-
Luc. xxii, 44. ↩
-
Dan. ix, 24. ↩
-
Gen. xvii, 12. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Joann. xix, 18. ↩
-
Ibid. 2; ↩
-
Ps. xliv, 8. ↩
-
Matth. i, 21. ↩
-
1 Petr. ii, 22; ↩
-
Is. lii, 9, 12. ↩
-
Is. viii, 46. ↩
-
Is. vii, 14; ↩
-
Matth. i, 23. ↩
-
I Joann. v, 20. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Philipp. ii, 9. ↩
-
Joann. i, 29; ↩
-
Apoc. i, 8; xii, 13. ↩
-
Apoc. v, 5; ↩
-
Apoc. xix, 13, 16. ↩
-
I Cor. x, 4; ↩
-
Ephes. ii, 20; ↩
-
Joann. xv, 1. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Matth. iii, 2; iv, 17. ↩
-
Marc. ii, 7. ↩
-
Ps. xxxvi, 27. ↩
-
Joann. x, 11; xiv, 6. ↩
-
Job xiv, 4. ↩
-
Jer. xiii, 6. ↩
-
Zach. vi, 12. ↩
-
I Cor. xv, 51. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Ps. cxviii, 120. ↩
Chapter 88 of 161