Skip to the text

Sermo 6

QUOD CIRCUMCISIO SPIRITUALIS OCTO GRADIBUS, CONTRITIONE VIDELICET, ABSTINENTIA, DISCRETIONE, JUSTITIA, HUMILITATE, PATIENTIA, SAPIENTIA AC CARITATE, VELUTI OCTO DIEBUS CONSUMMATUR.

CIRCUMCISI estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis. Coloss. II, 11.

Sicut in evangelio legitur hodierno, octavo die circumcisus est Christus, juxta præceptum legis.1 Litteralis autem ratio cur non ante octavum diem fiebat circumcisio, secundum Rabbi Moysen fuit, quia usque ad illum diem tanta est teneritudo corpusculi infantilis, quod dolorem circumcisionis ferre non posset. Sunt autem et aliæ rationes spirituales, quarum una assignari potest ex hoc, quod octonario virtutum processu ad spiritualis circumcisionis perfectionem attingitur.

Horum processuum seu dierum primus, est pœnitentia, in qua recidivum post Baptisma perpessi revivificantur, et cuncta lavantur peccata. Unde et Christus ab hac virtute prædicationem suam exorsus est: Pœnitentiam (inquiens) agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.2 Et idem fuit beatissimi Joannis Baptistæ in prædicando initium.3 Pœnitentia autem tres habet partes: quæ sunt, contritio, confessio, satisfactio. Et ut ait Hieronymus, contritio vera non est, nisi magnitudini multitudinique culparum sit adæquata, ut quanto quis gravius atque frequentius per omissionem aut commissionem peccaverit, tanto intensius ac cordialius doleat. Hujusmodi quoque contritionis indicium, est diligentia vitandi peccata præterita. Quæ nisi quis cum ingenti sollicitudine vitet, non videtur de eis vere contritus, dolens seu pœnitens. Hinc tepidis et intimoratis religiosis maximum instat periculum, quia quotidiana sua peccata, confessione facta, sic iterant quasi de eis confessi non essent; nec ad vitandum ea, nec ad emendandum, nec ad proficiendum diligentiam et conatum videntur apponere, sed ex arida quadam consuetudine confitentur, et non proficiendo deficiunt: quod eorum professioni certum est repugnare. Ideo videant sibi, ne forte sint extra statum salutis et gratiæ; suamque attendentes vocationem, resipiscant et accendantur in Spiritu Sancto, scientes maledictos eos consistere qui Dei opus faciunt negligenter.

Secundus processus et gradus spiritualisque dies, est abstinentia, quæ non solum pro præteritis satisfacit excessibus, sed a futuris quoque præservat, et gratiæ promeretur augmentum ac illuminationem supernam. Unde Danieli et tribus sociis ejus dedit Deus sapientiam et absconditorum intelligentiam, propter eorum abstinentiam. Imo tanta est abstinentiæ virtus, ut de pessimo quodam genere dæmoniorum dicat Salvator: Hoc genus in nullo ejicitur, nisi in oratione et jejunio.4 Qui rursus hortatur: Attendite ne graventur corda vestra crapula aut ebrietate.5 Terribiliterque minatur: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.6 Ideo admonet Paulus: Nos qui diei sumus, sobrii simus;78 et denuo, Sobrie (inquit) et juste et pie vivamus in hoc sæculo.910 Huic ergo virtuti operam demus, ex qua innumerabilia bona sequuntur.

Verumtamen, quoniam corpus ultra modum affligere nocivum est valde, et multorum impeditivum bonorum, propterea tertius processus, est prudentia sive discretio, quæ in cunctis docet moderamen servare, ut sit rationabile obsequium nostrum, et omnia secundum ordinem seu ordinate fiant in nobis suo loco et tempore.1112 Sine hac virtute, virtutes vitia esse dicuntur: et quo caritas est ferventior, eo facilius periculosiusque præcipitat, nisi discretio adsit ejus operibus. Propter quod admonet Christus:13 Estote prudentes sicut serpentes; et rursus, Habete (inquit) in vobis sal. Atque per Moysen Deus præcepit:14 In omni sacrificio offeres sal.15 Quod ad litteram servabatur in veteri Testamento, spiritualiter autem impletur in novo, dum in omni actu virtutum quem ad divinæ facimus majestatis honorem, veram tenemus discretionem: quæ auriga virtutum fertur, quoniam ducit ac dirigit hominem in omnium exsecutione virtutum, ut regia via incedat, nec ad dextram nec ad sinistram declinans.16

Sed quia sub colore discretionis multi a via recta declinant, remisse agentes, nimis suo corpori de cibo, potu, somno, vestitu, solatio indulgentes; idcirco quartus processus, est virtus actioque justitiæ, unicuique quod suum est tribuens, Deo adorationem et cultum, corpori necessariam sustentationem, præsidenti subjectionem, proximo opem ac directionem: quæ requirit, ut in primis unusquisque diligenter persolvat ea ad quæ tenetur; deinde si supererogationis quidquam egerimus, placitum erit Deo. Porro, quidquid ei obtulerimus neglecto eo ad quod tenemur, inacceptum est ei. Qui ergo vult sincere proficere, in primis ea quæ sunt Ordinis satagat diligenter implere, Horas distincte ac devote exsolvere, in psallendo et celebrando præcipuam puritatem, devotionem et ardorem habere, spiritualique patri in omnibus prompto animo obedire; ad fratres etiam caritative et pie, exemplariter ac fructuose se habeat. Nihilo minus in iis quidam sunt negligentes, imo se perverse habentes: qui ad ea quæ eis a præsidente injunguntur, sunt tardi, aut etiam omnino involuntarii seu rebelles, et ad ea quæ sunt observantiæ regularis sunt tepidi, in Horis quoque et in psalmodiis incustoditi, pigri ac frigidi; ad ea autem quæ secundum propriam faciunt voluntatem et apprehensionem, sunt fervidi, imo et ardua quædam agentes. Quorum processus non est ordinatus et rectus; nec competit eis quod loquitur sanctus Isaias:17 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.

Præterea, quoniam is qui tam virtuose se habet, posset facillime ad gloriam moveri inanem; ideo quintus processus et gradus, est sancta et benedicta humilitas, quæ in tuto ponit hominem et conservat, ne ventus elationis et vanæ gloriæ motus eum dejiciant. Propriam ergo vilitatem, defectuositatem et culparum redundantiam ponderantes et perspicientes, et semper in mente habentes, quidquid boni in nobis est, Deo cum omni gratiarum actione attribuamus, atque ab eo indesinenter conservari oremus in bonis, et perfici et consummari in eis: sicque virtus gratitudinis, per quam homo majoribus donis ditari meretur, decorabit animas nostras, gratiarumque fontem faciet fluere in nos, cujus influxum maxime obstruit ingratitudo.

Sed quoniam justis et humilibus multa occurrunt adversa, persecutionesque variæ inferuntur, quemadmodum scriptum est, Multæ tribulationes justorum; et, Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur;181920 et, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus: ideo sextus processus et dies, est patientia, ne quis in talibus contristetur, sed cuncta æquanimiter ferat, omneque gaudium arbitretur quum in varias tentationes inciderit;21 quoniam sicut vasa figuli probat fornax, sic homines justos tentatio tribulationis.22 Propter quod qui tentationes non susceperunt in timore Dei et in patientia vera, exterminati sunt. Beati vero qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia ipsorum est regnum cœlorum.23

Denique, quia in patientia sua possidet homo animam suam, ita quod habet eam rationi suæ subjectam, et dominatur animo suo, sicque in omni eventu tranquillus est et quietus;24 idcirco septimus processus et gradus, est sapientia seu contemplatio divinorum. Qui enim per virtutes præfatas habet vires suæ animæ reformatas, passiones frenatas et tranquillationem in cunctis eventibus, ad illuminationes divinas et contemplationes cœlestes aptissimus est; atque in sabbato mentis, in suavitate occulta, in pectoris pace, in spirituali lætitia Deo intendit, obsequitur et cohæret. Talis delectatur in multitudine pacis, perfruitur abundantia bonorum, malorum timore sublato. De talibus suis ministris locutus est Deus per Isaiam prophetam: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.25

Postremo, quoniam ex intuitu boni et pulchri ac suavis afficitur mens ad illud, et Deus naturaliter ac incircumscriptibiliter bonus et pulcher ac dulcis est; propterea octavus processus et gradus ac lucidissimus dies, in quo spiritualis circumcisio consummatur, est ardens dilectio Dei, caritas pura, fervidissimus amor. Hæc namque dilectio operit multitudinem peccatorum, consumit peccati rubiginem, et quæ Deo sunt placita operatur;26 cunctis virtutibus imperat, eas informat, vivificat, excitat et inflammat; affectum amantis Deo conformat, mentem Creatori propinquissime unit: sicque universa facit vitari peccata, tollit superflua, et cuncta complanat, ornat ac perficit.

His ergo processibus ad perfectionem tendamus, atque his modis de una harum virtutum in aliam, usque ad summam proficiscamur. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei.

Footnotes

  1. Luc. II, 21. ↩

  2. Matth. IV, 17. ↩

  3. Matth. III, 2. ↩

  4. Matth. XVII, 20. ↩

  5. Luc. XXI, 34. ↩

  6. Luc. VI, 25. ↩

  7. Dan. I, 6 et seq. ↩

  8. 1 Thess. V, 8. ↩

  9. Jer. XLVIII, 10. ↩

  10. Tit. II, 12. ↩

  11. 1 Cor. XIV, 40. ↩

  12. Rom. XII, 1. ↩

  13. Matth. X, 16. ↩

  14. Marc. IX, 49. ↩

  15. Lev. II, 13. ↩

  16. Num. XX, 17. ↩

  17. Is. xxvi, 7. ↩

  18. Ps. xxxiii, 20. ↩

  19. II Tim. III, 12. ↩

  20. Sap. III, 6. ↩

  21. Jacob. I, 2. ↩

  22. Eccl. xxvii, 6. Judith VII, 24, 25. ↩

  23. Matth. v, 10. ↩

  24. Luc. xxi, 19. ↩

  25. Is. xxxii, 18. ↩

  26. I Petr. IV, 8. ↩

Chapter 92 of 161