Sermo 1
HISTORIA CONVERSIONIS S. PAULI, EX DICTIS ACTUUM APOSTOLORUM; ET QUOMODO DIVINÆ PIETATIS DEBEAMUS ESSE IMITATORES.
CADENS Saulus in terram, audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris? Act. IX, 4.
Qualiter Paulus apostolus primo persecutus sit Christianos valde atrociter, et qualiter Deo miserante cito conversus sit, S. Lucas evangelista in libro Actuum Apostolorum diligenter conscripsit. Itaque, sicut in Actibus habetur, Paulus consentiens erat lapidationi necique Stephani protomartyris gloriosi;1 custodivit quoque vestimenta lapidantium Stephanum : et ita quasi omnium manibus lapidabat, qui omnes ad lapidandum reddebat idoneos. Iterum sanctus loquitur Lucas : Saulus devastabat Ecclesiam, per domos intrans, viros ac mulieres in custodiam tradens, id est incarcerans.2 De hoc ipsemet Paulus ait : Ego hanc viam, scilicet evangelicam legem ac fidem, persecutus sum usque ad mortem, id est interfectionem fidelium, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, ut punirentur;3 et eram cædens per synagogas eos qui credebant in te. Iterumque dicit idem apostolus Paulus : Ego existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni multa contraria debere agere; quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum carceribus inclusi, potestate a principibus sacerdotum accepta. Et quum occiderentur, detuli sententiam; et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare; et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.4 Hinc fatetur ad Timotheum :5 Fui blasphemus et persecutor et contumeliosus. Ex his innotescit, quam acerrimus Christianorum persecutor fuerit Paulus ante suam conversionem.
Porro de hac re, atque de beatissimi Pauli conversione, plenam scribit historiam Lucas evangelista, dicendo :6 Saulus adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, id est, ex intimo spiritus sui affectu effundens comminationes et afflictiones seu neces in Christianos, accessit ad principem sacerdotum, et petiit (imo et accepit) ab eo epistolas in Damascum, ad synagogas, id est Judæorum infidelium congregationes, ut si quos inveniret ibi Christifideles viros ac feminas, vinctos ad Jerusalem illos perduceret, atque principibus traderet sacerdotum. Quumque propinquaret Damasco, repente circumfulsit eum lux de cœlo descendens (quæ lux super splendorem solis fuerat clara, ut ipse postea dixit).7 Et cadens in terram ex timore, audivit vocem sibi dicentem : Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit : Quis es, Domine? Et ille respondit : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Tremens autem Paulus ac stupens, dixit : Domine, quid me vis facere? hoc est, quid jubes ut faciam? Et Dominus Jesus Christus dixit ad eum : Surge, et ingredere civitatem, puta Damascum, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere.
Porro viri qui pergebant cum Paulo, stabant stupefacti, seu admirantes, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Hoc quod dicitur, « audientes quidem vocem », sapienter intelligendum est. Non enim ita intelligendum est, quod audierunt vocem Christi loquentis ad Paulum verba præscripta, quoniam alio loco idem asserit Paulus : Qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.8 Similiter quod dicitur, « neminem autem videntes », non est intelligendum quod se invicem non videbant, sed quod nullum viderunt a quo verba illa dicebantur ad Paulum. Nec putandum quod Jesus Christus non dixit tunc aliqua verba ad Paulum, nisi ea quæ jam commemorata sunt, utpote: « quid me persequeris? Ingredere civitatem », etc. Imo, ut alibi describitur, etiam alia multa dixit tunc Paulo: Exsurge, inquiens, et sta supra pedes tuos. Ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, eripiens te de populis et gentibus, in quos ego nunc mitto te: aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum; ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter Sanctos, per fidem quæ est in me.9
Insuper adjungitur: Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis, nihil videbat (et hoc, præ claritate luminis eum circumfulgentis). Ad manus10 autem illum trahentes, qui ex visione illa et nimio terrore fuit valde debilitatus, introduxerunt eum Damascum. Eratque tribus diebus non videns, et non manducans nec bibens. Atque ut creditur, et doctores communiter dicunt, in illo triduo habuit Paulus excellentissimum illum raptum de quo Corinthiis scribit: Scio hominem in Christo raptum usque ad tertium cœlum; et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui. In quo raptu, secundum Augustinum, Paulus vidit Deum per speciem, id est divinam essentiam clare in semetipsa; et instructus perfectissime fuit evangelicam legem, christianæque fidei sapientiam: prout in epistola præexposita tactum est. Denique in Damasco habitabat quidam Christi discipulus nomine Ananias, cui in visione Christus præcepit: Vade, et quære in domo Judæ Saulum; ecce enim orat. Responditque Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem; et
Ibid. 1x, 8 et seq.
II Cor. xii, 2, 4.
Cf. p. 298 B. hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. Dixitque Christus ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste (id est, valde electus est a me secundum prædestinationem æternam) ut portet ac prædicet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Ego quoque ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Venit ergo Ananias, et manum Paulo imponens, dixit: Saule frater, Dominus Jesus misit me ad te, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamæ, id est quædam maculæ albæ similes squamis; et visum recepit, surgensque baptizatus est. Et quum accepisset cibum, confortatus est corpore. Deinde ingressus synagogam Judæorum in Damasco, prædicavit fidem Domini nostri Jesu Christi. Admirabantur autem universi eum audientes, dicentes: Nonne hic est qui in Jerusalem persequebatur Christianos, atque ad hoc venit huc ut illos perduceret vincitos ad principes sacerdotum? — Ecce hæc est vera historia Scripturæ canonicæ de conversione S. Pauli apostoli. In qua multipliciter informamur, prout in sequentibus sermonibus diffusius referetur.
Nunc autem breviter quædam tangendo, ex præfata historia sumitur argumentum fortissimum ad probationem ac defensionem fidei christianæ. Hæc etenim scripta sunt adhuc vivente Paulo apostolo, vel cito post hoc, et utique adhuc viventibus multis qui Paulum noverunt, et scire aut percipere poterant an ea quæ de Paulo hic recitantur, vera fuerint; et ipsemet Paulus in suis epistolis ea esse vera testatur. Certumque est quod tam repente ac vehementer mutari, et evangelicam legem tam subito atque plenarie discere, Christi quoque amore tam valide inflammari, et donum linguarum, gratiam prophetiæ efficaciamque miraculorum accipere non potuit nisi a Deo.
Secundo docemur ex præinductis, quam infinita sit misericordia Dei, qui homini tam iniquo, tam feroci persecutori, tam inæstimabilem contulit gratiam : tam superpiissime eum præveniendo, hortando, ei ignoscendo, et in Apostolum tam perfectum eum mutando. Discamus ergo et nos divinæ pietatis imitatores esse, fieri et manere, forefactoribus nostris donando, et non solum mala sive injurias æquanimiter sustinendo, sed etiam pro malis bona reddendo. Hinc etenim Paulus iste, vas divinæ electionis, nos admonet : Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi ; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.11 Unde rursus loquitur : Benedicite persequentibus vos, benedicite et nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes ; noli vinci a malo, sed vince in bono malum.12 Hoc implet qui sua patientia aliorum impatientiam mitigat, sua mansuetudine aliorum iram exstinguit, sua prudentia aliorum indiscretionem refrenat, sua probitate aliorum inhonestatem emendat ; sua bonitate et exemplari conversatione aliorum malitiam vincens, eos ita ædificat, quod peccata sua advertere, erubescere et emendare quasi coguntur. Ad quod beatissimus princeps Apostolorum hortatur nos, in prima sua loquens epistola : Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam ;13 itemque : Abstinete vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.14
Itaque exemplo sancti ac divini apostoli Pauli emendemus nos plene, et omnem superbiam, avaritiam, immunditiam acediamque vitantes, tanto ferventiores simus in actibus bonis, quanto ferventiores fuimus in pravis operibus, ut sic dignos pœnitentiæ fructus agamus. Ipsum quoque beatum invocemus Apostolum, ut hanc nobis gratiam suis meritis precibusque impetrare dignetur. Ad laudem et gloriam Dei.
Footnotes
Chapter 113 of 161