Enarratio in evangelium
DIXIT SIMON PETRUS AD JESUM, ETC. Matth. XIX, 27-29.
EVANGELIUM præsens merito in festo Conversionis B. Pauli apostoli legitur, quia in eo tanguntur magna merita gloriosaque præmia Apostolorum. Itaque a Matthæo dicitur :
Dixit Simon Petrus ad Jesum : Ecce nos Apostoli reliquimus omnia temporalia et terrena quæ habuimus, et secuti sumus te corporis gressu ac mentis affectu, per paupertatem quoque spontaneam, et aliarum virtutum imitationem. Quid ergo erit nobis ? id est, quale præmium suscipiemus a te ? Quamvis autem Petrus et alii quidam Apostoli fuerint pauperes piscatores, omnia tamen reliquerunt, quia de suis rebus nil sibi proprium retinuerunt. Quidam etiam Apostolorum, ut Bartholomæus et Matthæus, fuerant divites : Petrus autem in persona omnium Apostolorum protulit ista. Denique, sicut vidua pauper mittens duo minuta, plus omnibus misit in gazophylacium ;1 sic Petrus pauca relinquens, plus reliquit quam multi qui multa relinquunt et tamen aliqua sibi reservant, vel non tam prompte et affectuose hoc agunt ut Petrus, qui et habita et habenda perfecte reliquit, qui cum rebus simul affectum habendi terrena abjecit.2
Jesus autem dixit eis, non soli Petro, sed ceteris quoque Apostolis, in quorum persona interrogaverat Petrus. Amen, id est vere, dico vobis, quod vos qui secuti estis me, omnia relinquendo, et meas imitando virtutes, in regeneratione. Hoc S. Hilarius jungit verbis præmissis, ut sit sensus: « qui secuti estis me in regeneratione », id est Baptismo, illum accipiendo, qui est spiritualis regeneratio ex aqua et Spiritu Sancto.3 Hieronymus vero nectit hoc verbis sequentibus; eritque intellectus: « vos qui secuti estis me », modo prætacto, hanc mercedem habebitis: nam « in regeneratione », id est futura corporum resuscitatione, quum sederit Filius hominis (scilicet Christus) in sede majestatis suæ, id est, in sua judiciaria apparuerit potestate, et cœperit manifeste exercere generale judicium, dando singulis in anima et corpore quod promeruerunt. Sedes, hoc loco, corporale solium non designat, sed judiciariam potestatem et usum ipsius; quamvis accipi possit pro loco in quo Christus in die universalis judicii residebit in aere, prout apud Prophetam ait: Ascendant et consurgant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.4 Sedebitis et vos super sedes duodecim, hoc est, assidebitis mihi in duodecim thronis, locis seu soliis, vel judiciariæ potestatis participationibus, judicantes, judicio assessoriæ dignitatis atque præcipuæ approbationis, duodecim tribus Israel, quæ vobis credentibus, in incredulitate manserunt pro parte majori: idcirco damnabitis eas.
Sed quum inter Apostolos fuerit Judas traditor, quando Christus hæc protulit, quomodo verificari hæc possunt, quum non omnes illi duodecim sint ita sessuri?5 Respondetur primo, quod promissio ista quantum ad Judam fuit conditionalis, videlicet si perseveraret in bono; deinde quod hæc promissio Christi facta est non solis Apostolis, sed et cunctis perfectis evangelica consilia observantibus: sicque per duodecim sedes intelliguntur assessoriæ dignitates seu judiciariæ potestatis participationes, ac solia omnium perfectorum et apostolicorum virorum, qui per modum præfatum in die judicii judicabunt cum Christo. Similiter per duodecim tribus Israel, omnes judicandi exprimuntur. Præterea contuendum est, quod Deus Trinitas seu Christus ut Deus, judicabit in die judicii per principalem auctoritatem; Christus vero ut homo, per judicialem exsecutionem seu prolationem sententiæ (unde ait: Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio);6 Apostoli autem et viri perfecti judicabunt per assessoriam dignitatem, tanquam amici et consiliarii Christi judicis summi; ceteri electi et boni, per approbationem sententiæ Judicis; minus mali, per comparationem, quemadmodum Ninivitæ et Sodomitæ, reginaque Saba, Judæos incredulos judicaturi dicuntur in Evangelio.7
Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, vel uxores, seu filias, quæ licet hic non exprimantur, tamen sub prædictis intelliguntur: nam Lucas exprimit et uxorem;8 aut agros, propter nomen meum, id est ad honorem et gloriam meam, seu mei amore, atque ut me finaliter in æternum possideat per beatificam fruitionem. Parentes tamen a filiis relinquendi non sunt, si pauperes aut debiles sint et filiorum obsequio aut subsidio egeant, nisi eis de necessariis provideatur. Exteriora demum bona sunt relinquenda, ita ut propter Deum pauperibus dentur, aut in usum laudabilem expendantur, vel aliis licite relinquantur. Centuplum accipiet, id est spiritualia dona seu charismata gratiæ ac virtutum in præsenti: quæ dona ita temporalia bona excedunt quemadmodum numerus centenarius unum seu numerum parvum. Talis quoque fit spiritualis frater ac filius omnium Sanctorum viatorum ac comprehensorum, quibus caritate et mystica unitate connectitur. Et vitam æternam possidebit in patria, utpote beatificam Dei visionem, de qua loquitur Christus Deo Patri: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.9
Ecce triplex præmium voluntariorum pauperum virtuose perseverantium, utpote: centupla receptio in præsenti, assessoria dignitas in extremo judicio, et vitæ æternæ possessio cœlesti in regno. Quemadmodum enim Deus punit citra condignum, ita remunerat ultra condignum.10 Superexaltat namque misericordia judicium, ut Jacobus asserit; et miserationes Dei super omnia opera ejus, ut Psalmista fatetur.11
Footnotes
Chapter 114 of 161