Sermo 2
DE CONTEMPTU DIVITIARUM, ET BEATA PAUPERTATE; QUALIQUE ANIMO CORREPTIONES SINT AMPLECTENDÆ.
VAS electionis est mihi iste. Act. ix, 15. Beatissimus Paulus apostolus magnitudinem misericordiæ et gratiæ sibi a Deo concessæ considerans et admirans, asseruit:1 Ubi superabundavit delictum, superabundavit et gratia. In eo etenim ante suam conversionem fuit excessiva iniquitas, sed post suam conversionem fuit in eo admiranda perfectio, ac ferventissima caritas;2 et quam ferventer per se ipsum et suos coadjutores persequebatur fidem et evangelicam legem ante, tam ferventer per se et per suos discipulos postea prædicavit et dilatavit easdem.3 Propter quod de se ipso testatur: Gratia Dei in me vacua non fuit, sed plus omnibus laboravi.4 Hinc Christus dixit de eo: « Vas electionis est mihi iste. » Nam sicut in vase suscipiuntur, colliguntur et conservantur liquores, ut aqua et vinum, ita in corde Pauli suscepta, aggregata et conservata sunt divinarum charismata gratiarum, aqua salutaris sapientiæ, ros consolationis internæ, et dona Spiritus Sancti: quibus in sua conversione susceptis, statim terrena et temporalia cuncta reliquit, evangelica Christi adimplens consilia.
Sed inter hæc quæri potest, cur Salvator Dominus Jesus Christus consuluit hominibus voluntariam paupertatem, utpote omnia exteriora bona relinquere, nec solum exteriora bona, puta terrenas divitias, sed et parentes ac sobolem et uxorem, ac omnes cognatos. Ad hoc respondendum est, quod ideo Christus sapientia Dei Patris, et magni consilii angelus, ista consuluit, quatenus homines puriori corde adhæreant Deo, atque5 perfectius diligant eum, liberiori quoque ac stabiliori mente ei intenti ac juncti sint, ac per hæc majorem in cœlis beatitudinem sortiantur. Certum est enim, quod homo per occupationes, curas et affectiones suas circa terrena, multipliciter a Dei contemplatione, ac spirituali impeditur amore, et profectu virtutum, et stabili ac libera adhæsione cum Deo. Similiter, carnalis et sensualis affectio ad parentes, ad sobolem, uxorem et consanguineos, impedit hominem a spirituali et puro amore Dei ac proximorum, imo et a vera caritate parentum, uxoris et prolis, ac cognatorum.6 Unde per hoc quod homo propter Deum illos corporaliter deserit, verius ac sincerius amat eos.
Præterea, sicut legitur in Evangelio, occasio ex qua B. Petrus apostolus dixit ad Christum, Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, fuit quoniam Christus dixit:7 Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt regnum cœlorum! Itemque: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem regnum cœlorum intrare. Quod intelligendum est de omni divite qui bona sua terrena amat nimis immoderate, utpote magis quam spiritualia dona Dei, videlicet gratiam et virtutes.8
Itaque verbis illis Christi auditis, dixit ad eum Petrus: Ecce nos reliquimus omnia. Et quia non sufficit cuncta relinquere, sed necesse est Christi virtutes, humilitatem, mansuetudinem, pietatem, justitiam, castimoniam caritatemque sequi, adjunxit: Et secuti sumus te.
Itaque patet ex iis, quod divites difficulter possunt salvari, quia valde difficile est divitiis abundare, seu temporalia possidere, et tamen ad ea non affici immoderate, nec eis abuti, sed sobrie atque humiliter uti, ea quoque pauperibus liberaliter ac misericorditer communicare. Verumtamen istud divitibus necessarium est ad salutem. Idcirco Timotheo episcopo, suo discipulo, scripsit apostolus Paulus: Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, id est non superbire nec magnos reputare se ipsos; nec sperare in incerto divitiarum, id est in divitiis temporalibus (quarum possessio fallax est et incerta, sicut et vita præsens, in qua homo nescit diem et horam), sed in Deo vivo;910 divites fieri in operibus bonis, facile tribuere. Hæc ergo, o divites, facite et implete, terrena et temporalia omnia ad bona spiritualia ordinate, puta ad Dei honorem, ad vitam laudabilem, ad opera pietatis. Insuper non solum difficile est divites ipsos salvari, sed et omnes avaros, qui etsi pauca ac modicum habeant, tamen ditari desiderant ac nituntur, magis desiderantes abundantiam temporalium rerum quam profectum virtutum, magisque laborantes pro terrena opulentia quam pro Dei gratia virtuosaque vita: quod omnino perversum est atque damnabile. Propter quod rursus scribit beatus et divinus iste apostolus Paulus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria multa mala et inutilia, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem.11 Ideo de temporalibus rebus non plus debet appetere Christianus quam necessarium vel utile sibi est ad bene et virtuose vivendum. Propterea dixit Apostolus: Habentes victum et quibus tegamur, iis contenti simus.12
Præterea in verbis evangelii hodierni pauperes maximam habent consolationem, quia paupertas tam vehementer laudatur a Christo, et ipsemet Christus, quamvis fuerit Rex regum et Dominus universorum, paupertatem tamen elegit, et pauperrimam vitam duxit in sæculo isto, secundum quod ipse de se ipso testatur:13 Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.14 Qui etiam in Evangelio loquitur: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Gaudete ergo, o pauperes, in Domino Deo, et gratias ei referte, qui ita vobiscum disposuit;15 nec paupertatem feratis moleste, quoniam ipsa purgatorium vestrum est, et eam patienter ferendo, gratiam promeremini magnam a Deo. Pensate verbum Prophetæ dicentis:16 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Ecce quam consolatorium verbum est hoc: idcirco laborate cum gaudio pro necessariis vitæ; et labores vestros ad Dei honorem atque obsequium ordinate, ut scilicet necessaria vitæ habendo possitis Deo servire, et bene vivendo ei placere, beatitudinemque adipisci æternam. In ipsis quoque exterioribus vestris laboribus interdum mentem vestram ad Deum dirigite, Orationem dominicam aut alias orationes devote dicendo, et cogitando de Deo et beneficiis ac judiciis ejus, de pœnis inferni, de felicitate et gloria æternali. Sicque labores vestri erunt Deo gratissimi, et meritorii gratiæ ac vitæ æternæ. Sed, proh dolor! multi sunt pauperes et corporaliter laborantes, valde intimorati, vaniloqui, vitiosi, qui tota die vix semel aut raro cogitant de Deo et sua salute, diebusque festis multa committunt peccata, nec ad divina vadunt Officia: quibus tanto plus compatiendum est, quanto facilius possent beatitudinem promereri et salutem consequi sempiternam.
Postremo, quoniam hodie conversionem beatissimi Pauli apostoli celebramus, debemus ejus exemplo perfecte converti, et ipsius vestigia imitari, quemadmodum in suis scribit epistolis:17 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.18 Ipse etenim una voce increpatus a Christo, mox humiliter acquievit, et dixit: Domine, quid jubes ut faciam? Nos autem quotidie audimus Deum nos in sacris Scripturis corripientem, et per prælatos ac prædicatores ac homines bonos nos reprehendentem, et tamen dura cervice et corde indomito in nostris manemus perversitatibus et peccatis.19 Imo multi tam indiscreti, perversi et stolidi sunt, ut correptionem despiciant, correctionem abjiciant, increpantes fugiant, et reprehendentibus indignentur. Isti sunt obstinati in vitiis, et mente penitus excæcati, omni vera sapientia prorsus carentes. Denique, quum Christus in Evangelio suis dicat vicariis, pastoribus ac prælatis, Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit;20 nullus parvi pendat increpationem superioris instructorisque sui, sed quidquid sibi ab illo salubriter dicitur, a Deo sibi dici fideliter arbitretur.
Ideo increpatus, mox dicat:21 Domine, quid me vis facere? hoc est, ad emendationem totaliter se exponat: quemadmodum qui corporaliter vulneratus est, consilio medici libenter consentit, et ejus acceptat remedia. Porro Christus qui per se ipsum Paulum redarguit, non statim per se ipsum de agendis eum instruxit, sed dixit:22 Ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Per civitatem autem designatur Ecclesia, de qua ait Psalmista: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Præcipit ergo Salvator suis fidelibus ut ingrediantur ecclesiam, et ibi audiant verbum Dei, prædicationes salubres, et iis quæ audiunt ibi, obtemperent, relinquendo peccata, et amplectendo virtutes. Ananiam quoque discipulum misit Christus ad Paulum: per quod datur intelligi, quod Deus omnipotens unum hominem instigat ad caritativam ac justam correptionem et informationem alterius. Unde valde damnabile est, non acquiescere admonitionibus caritativis.
Itaque cum beato apostolo Paulo, omnem superbiam, omnem crudelitatem, præsumptionem et insipientiam abjiciamus, atque in sancta dilectione, spirituali dulcedine, constanti humilitate et sapientia salutari obsequamur Altissimo, vitia carnis, gulam, lasciviam in primis vitantes, proximis quoque sincere agentes, prout nobis ab ipsis, imo et a Deo, fieri cupimus: ut nullum, quantum possibile est, scandalizemus, sed omnes potius ædificemus; nec Christum in suis membris, puta fidelibus, persequamur, sed veneremur. Ad laudem, etc.
Footnotes
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Is. ix, 6, juxta LXX. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
I Cor. xv, 10. ↩
-
I Cor. i, 23,24. ↩
-
Luc. xiv, 26. ↩
-
Matth. xix, 27. ↩
-
Jacob. ii, 13. ↩
-
1 Tim. vi, 17, 18. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
1 Tim. vi, 9. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Matth. vui, 20. ↩
-
Luc. vi, 20. ↩
-
Ps. cxxvii, 2. ↩
-
1 Cor. iv, 16; xi, 1; ↩
-
Philipp. iii, 17. ↩
-
Ps. lxxxvi. 3. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Act. ix, 6. ↩
-
Ibidem. ↩
Chapter 115 of 161