Skip to the text

Sermo 5

QUOD TRES SUNT GRADUS CONTEMPLATIONIS, SEU INFUSÆ A DEO SAPIENTIÆ; ET QUID EXERCITII CUIQUE CONVENIAT GRADUI.

SCIO hominem raptum usque ad tertium cælum; et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. II Cor. XII, 2, 4.

Ex consideratione eorum quæ de Pauli conversione Scriptura refert canonica, evidenter clarescit et vehementer roboratur veritas fidei christianæ, sicut de hoc alibi satis est dictum. Nunc ad nostram instructionem et ædificationem vertendus est sermo. — Et quidem modus conversionis sancti hujus Apostoli vobis legem scientibus ex Scriptura est notus. Quocirca pensandum, quod quamvis communiter regulariterque loquendo, nullus repente fiat perfectus, aut subito in virtutibus summus, sed paulatim proficiatur, de via purgativa ad viam illuminativam atque de illuminativa ad viam perfectivam tendendo; nihilo minus Deus omnipotens, omni cursu et ordine rerum superior, aliter, dum ei placet, procedit et agit. Unde sacratissimum Joannem Baptistam in suæ matris utero replevit Spiritu Sancto, et sanctum David adhuc adolescentulum et pecora in pascuis custodientem, anagogicis inflammavit multoties motibus.1 Sic et divinissimum Paulum, in scelerum gravissimorum fervore situm, repente mutavit, perfecit, et usque ad speciem contemplationis perduxit altissimam, in qua ei secretissima quædam de fidei revelavit mysteriis, de occultis suis judiciis, de superexcellentissima Trinitate ac prædestinatione, angelorumque choris et hierarchiis: quæ omnia infra triduum illud creduntur peracta quo post Christi apparitionem Paulo in itinere factam, fuit non videns, neque manducans aut bibens. Et tunc Deitatis essentiam vidit per speciem: sicque omnium contemplativam vitam ducentium, exemplar et magister est Paulus.

Porro contemplatio est doni sapientiæ actus, et quanto quis crescit in caritate et animi puritate, tanto crescit in hac sapientia salutari, quæ est dulcis seu sapida ac amorosa divinorum notitia: ipsaque contemplatio est purus, promptus ac amorosus divinorum intuitus. Habet quoque sapientia ista infusa quæ donum est, gradus tres, sicut et caritas; atque secundum tertium gradum suum vocatur sapientia unitiva, flammigera et mystica theologia, quæ est ardentissima et secretissima mentis cum Deo locutio, Deitatisque intuitio, et est contemplationis altissima species huic vitæ possibilis: ad quam homo immediate disponitur per ferventissimum sincerissimumque caritatis incendium seu affectum. Hæc contemplatio quasi media est inter beatificam patriæ visionem, et contemplationem Dei in via per affirmationem;2 quamvis multo plus distet a visione illa beata quam ab ista in via.

Præterea, quia Apostolus iste dignissimus omnibus omnia factus est, videamus qualiter ipsum secundum triplicem statum et gradum assequi debeamus.34 Etenim quamvis ipse in sua conversione mox perfectus sit factus, et valde perfectus, utpote primitias Spiritus consecutus; nihilo minus factus est forma vitæ, non perfectorum dumtaxat, sed incipientium quoque ac proficientium. Ad incipientium itaque gradum ac statum spectat quod ait:5 Castigo corpus meum et in servitutem redigo;6 et rursus, Ego stigmata Jesu in corpore meo porto;7 et, Christo confixus sum cruci:8 quamvis istud ad proficientes pertineat atque perfectos, secundum expositionem diversam. Primo ergo sequamur eum in isto, ne carnis curam in desideriis9 faciamus, ne cibo gravati, somnolentiam incidamus, nec corporalibus alimentis male, imo carnaliter, exhilarati, tædeat sedere in cella, compunctioni vacare, salutaribus exercitiis occupari, sed evagari, aut ab extraneis visitari, seu fabulari delectet, aut certe dormire. Multa quippe et gravia sunt peccata quæ ex gula nascuntur. Exordium vero et fundamentum quoddam monachalis conversationis ac spiritualis profectus exstat sobrietas, et moderata carnis per jejunium abstinentiamque afflictio; ad corporis etiam sanitatem vitæque prolongationem non mediocriter confert sobrietas.

Itaque in servitutem Spiritus Sancti, in servitutem quoque spiritus rationalis, qui est anima nostra, redigat quilibet nostrum proprium corpus ac singula membra ipsius, ad solum Dei honorem animæque salutem illis utendo, sicut idem iste monet Apostolus:10 Corpus non fornicationi, sed Domino. Aures igitur non fabulis vanis, non mundi rumoribus, non detractoriis et discordiæ seminativis verbis accommodamus, sed verbis Dei dumtaxat, ut in mansuetudine suscipiamus verba salutis, verba fraternæ correptionis atque paternæ correctionis, et ea quæ Dei sunt libentissime audiamus, sicut ait Scriptura:1112 Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam; itemque, Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.13 Demum, denuo scriptum est: Sepi aurem tuam spinis, et noli audire linguam nequam; et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis.14 Hinc quam invite audiremus quempiam male de nobis loquentem, tam invite audiamus eum de aliis prave dicentem. Simus quoque custoditi in visu, non gyrovagi in adspectu. Oculi etenim sapientis in capite ejus, oculi vero stultorum in finibus terræ.1516 Sed et ab omni molli et lascivo abstineamus contactu; et sicut ventrem a repletione gulosa, sic linguam a loquacitate omnique verbo compescamus illicito, maxime in ecclesia, et tempore divinorum. Porro in meditatione passionis dominicæ exerceamur assidue, atque in ejus diligentissima recordatione discamus Christo propter nos passo compati, in tribulationibus gloriari, prospera mundi oblectamentaque carnis despicere, omnem humilitatem, mansuetudinem, fortitudinem, caritatem addiscere; et passionem Unigeniti Dei memoriæ nostræ indelebiliter deferamus impressam, per quod omnem facillime vincemus tentationem.

Præterea, ad gradum ac statum proficientium spectat quod ait Vas electionis divinæ: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse;17 et quæ priora sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum. In hoc ergo ipsum etiam indesinenter sectemur, non præsumentes de præteritis meritis nostris, nec de temporum longitudine gloriantes, neque de operibus propriis nos jactantes. Nec laudes cupiamus humanas, nec acceptemus oblatas: præsertim quum ignoremus an opera illa nostra præterita ex suo genere bona fuerint, veraciter ex caritate procedentia ac meritoria, quoniam in futurum omnia reservantur incerta;18 et si sciremus quod meritoria exstiterunt, non tamen in nobis, sed in Domino gloriari, eique gratias agere oporteret. Et rursus, quum Deus majestatis immensæ in se ipso dignus sit infinito honore et cultu, nihil eo valemus condignum peragere, sed semper in infinitum distamus ab honore et cultu quibus ipse dignissimus esse cognoscitur. Quidquid ergo hucusque exegimus, pro parvo aut nihilo reputantes, studeamus indefesse proficere; in omni humilitate, patientia, mititate, sobrietate, constantia, æquitate, dilectione concrescere; omne opus Dei quotidie devotius perfectiusque persolvere: sicque cunctis diebus cum recenti fervore, Dei obsequium quodammodo inchoare.

Postremo, ad statum et gradum pertinet perfectorum quod ferventissimus iste fatetur Apostolus:19 Sapientiam loquimur inter perfectos;20 et, Nos ipsi primitias Spiritus accepimus; et, Quis nos separabit a caritate Dei? itemque, Per Christum mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.21 Studeamus ergo et nos dono sapientiæ perfici, atque immensam dulcedinem Dei interno sapere gustu, ab amore, intuitione, delectatione et occupatione sensibilium nos abstrahendo et expurgando, et ad summi et incommutabilis boni intuitionem, dilectionem et cultum nos jugiter elevando; ut ita quotidie magis ac magis roboremur in Deo, et ejus saluberrima validius accendamur dilectione, in tantum ut mundus cum omni concupiscentia, decore, voluptate, honore vanitateque sua, non solum displiceat nobis et mortuus nobis sit, sed etiam crucifixus sit nobis, id est omnino amarus et quasi crux nobis exsistat: ut non solum non afficiamur ad eum et ea quæ ejus sunt, sed totis quoque præcordiis illa omnia detestemur, renuentes consolari nisi in Deo, nec gloriantes nisi in cruce Christi et in his quæ in Christi passione consideranda et contemplanda occurrunt, hoc est in Deitate æterna et in sapientia, pietate atque justitia ejus.2223 Cui honor et gloria in æternum. Amen.

Footnotes

  1. Luc. 1, 15. ↩

  2. 1 Reg. XVI, 13. ↩

  3. Rom. VIII, 23. ↩

  4. 1 Cor. IX, 22. ↩

  5. Act. IX, 9. ↩

  6. 1 Cor. IX, 27. ↩

  7. Galat. VI, 17. ↩

  8. Galat. II, 19. ↩

  9. Rom. xiii, 14. ↩

  10. 1 Cor. vi, 13. ↩

  11. Eccli. iii, 31. ↩

  12. Jacob. i, 21. ↩

  13. Ephes. iv, 29. ↩

  14. Eccli. xxviii, 28. ↩

  15. Prov. xvii, 24. ↩

  16. Eccle. ii, 14; ↩

  17. Philipp. iii, 13. ↩

  18. Eccle. ix, 2. ↩

  19. Rom. VIII, 23. ↩

  20. 1 Cor. 11, 6. ↩

  21. Rom. viii, 35. ↩

  22. Galat. VI, 14. ↩

  23. Ps. LXXVI, 3. ↩

Chapter 118 of 161