Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

CUJUSMODI NOSTRA AD DEUM DEBEAT ESSE CONVERSIO; ET QUANTA SINT VIGILANTIA CAVENDA QUÆCUMQUE VEL DEUM VEL PROXIMUM OFFENDUNT.

I MITATORES mei estote, sicut et ego Christi. I Cor. IV, 16; XI, 1.

Quemadmodum divinissimus Paulus apostolus fuit omnium gentium doctor verbo, ita et opere, imo et conversione ac passione. Itaque in ejus misericordissima conversione, multa nobis proponuntur consideranda ac imitanda.

Patet namque in ea, Dei misericordia infinita: quia persecutorem sævissimum subito convertit in prædicatorem fidelissimum Apostolumque præcipuum. Quo docemur, ne aliquem temere judicemus aut contemnamus, et ne de aliquo desperemus: quoniam etsi forte sciamus de aliquo qualis nunc sit, ignoramus tamen qualis paulo post erit, et prorsus nos latet qualis in prædestinatione consistat divina.

Insuper in Pauli conversione ostenditur, qualiter et nos debeamus converti. Non enim conversus est, nisi Deo eum misericorditer præveniente, increpante ac dejiciente, deinde et illustrante. Sic dum negligentius incipimus agere et tepidi fieri, regularesque observantias violamus, non rite compungimur, pœnitemus aut resipiscimus, nisi præveniamur a Spiritu Sancto, cujus illustratione advertamus quam viliter et culpabiliter habuimus nos in peccando.

Insuper, increpatus a Christo Paulus, respondit: Domine, quid me vis facere?1 Ita et nos ad pœnitentiam redeuntes, et Deo illuminante, peccata propria cognoscentes, mox ad explenda divina mandata nos exhibeamus paratos, imo ad omne beneplacitum Dei, ad omne quod ordo requirit monasticus, quemadmodum ad Romanos fertur: Reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.2 Quidquid etiam nobis pro satisfactione et correctione injungitur, prompte adimpleamus; superioribus quoque nostris tam parata mente obediamus, ut voce dicat unusquisque ac opere præsidenti: Domine, quid me vis facere?

Quocirca pensandum, quia ut sanctus scribit Bernardus in sermone de solennitate præsenti, quidam in religione sequuntur cæcum cui Christus in Evangelio loquitur, Quid vis ut faciam tibi? alii Paulum, qui Christo respondit, Quid me vis facere?3 id est, quid jubes ut faciam? Pusilli etenim et infirmi, qui ad obedendum sunt tardi, qui faciliter indignantur et murmurant dum eis suæ voluntati contraria injunguntur, per cæcum illum signantur. Talibus namque oportet sæpe provideri ac condescendere, ne gravius ruant ac pereant. Idcirco qui præsidet eis necesse habet perpendere quid possint sufferre, et quid velint sibi injungi. Quorum obedientia non est plena, sed plurimum imperfecta: nam multum habet de proprio, et præsidens suam voluntatem magis videtur subjicere voluntati eorum, quam econverso. Propterea oportet eos erubescere de tanta sua imperfectione et infirmitate, seque ad plenam propriæ voluntatis resignationem extendere, mortificare et frangere ac vincere semetipsos: aliter suo voto solenni satisfacere non videntur. Quod quam periculosum sit ac damnabile, constat ex hoc, quod votum plus obligat quam juramentum, secundum solennes doctores, et maxime votum solenne. Porro qui in religione regia via incedunt, et quæ Deo voverunt reddere non morantur, suamque voluntatem in superioris arbitrio positam recognoscunt, designantur per Paulum. Horum obedientia est Deo gratissima, quia dignissimum quod habent in se, per obedientiam sacrificant Creatori, hoc est, propriam rationem, cujus judicium superiorum suorum subdunt judicio, illorum sensui magis quam suo credentes; propriam quoque voluntatem, cujus actum secundum præsidentis regulant ac exsequuntur arbitrium.

Præterea imitari debemus S. Paulum apostolum in conversione morum, id est reformatione affectionum et mutatione actionum: quatenus sicut Paulus post suam conversionem tanto erat humilior, obedientior, ferventior atque in omni opere bono instantior, quanto ante suam conversionem erat superbior et Christo rebellior, in persecutione etiam Christianorum ardentior; ita et nos post claustri ingressum, post monasticæ professionis emissionem, tanto humilius, mansuetius, infatigabilius, amorosius Deo altissimo obsequamur, et inter fratres ac proximos conversemur, quanto ante in majori superbia, frequentiori iracundia, ferventiori malitia, mundo, dæmonibus et peccatis serviebamus, et inter alios viximus; et quanto tunc inobedientiores fuimus Deo et præceptis Ecclesiæ, tanto nunc obedientiores simus Deo et Ordini ac Patribus nostris. Rursus, quanto tunc in cibo, potu, somno, vestitu quotidie magis excessimus, tanto nunc in omnibus istis simus plus sobrii ac modesti: imo, sicut tunc ultra necessitatem illa indulsimus nobis, ita nunc etiam de necessariis nobis aliquid subtrahamus, ut recompensatio fiat, et quotidianum ducamus martyrium, quatenus cum Propheta ex sententia Deo dicere mereamur:4 Quoniam propter te mortificamur tota die.5 Quod utique cum grandi agendum est discretione, ut sit rationabile obsequium nostrum.6

Iterum, quanto in sæculo negligentius servivimus Deo, quanto distractiori et irreverentiori mente oravimus eum, quanto coram eo intimoratiores et incustoditiores fuimus corde, omnique sensu interiori et exteriori:789 tanto nunc diligentiores simus in universo Deitatis obsequio, et recollectiori attentiorique animo ipsum oremus, laudemus et glorificemus, tanto quoque coram ejus præsentia superdignissima simus plus timorati, atque in omnibus custoditi;10 et sicut interiorem visum ab impertinentibus considerationibus et cogitationibus vanis, sic exteriorem visum ab incautis adspectibus, præsertim in divino Officio, cohibeamus. Adhuc autem, quanto in sæculo eramus magis contentiosi, inquieti, et aliis onerosi aut injuriosi, tanto nunc in congregatione simus amplius quieti, pacifici, consolatorii, suaves, obsequiosi et patientes.

Ecce hæc omnia exigit morum conversio, monachalis professio, dignus et quotidianus profectus. Quid prodest habitum mutasse, si sub religioso amictu mens lateat indevota, irreformata ac sæcularis? Nonne turpissimum coram Deo monstrum est, religiosus mente mundanus, quum habitu prætendat et ostendat se sæculo mortuum, et tamen cor gerat mundanis et carnalibus cogitationibus affectionibusque fœdatum? Itaque, sicut in mundo eramus corde, ore, opere, incessu, vestitu, signis, apparatu superbi, vani, ambitiosi, procaces; ita nunc simus in his omnibus humiles, exemplares, modesti. Nullus nostrum in suis sit oculis magnus, prudens, excellens, nec in cogitatione sua se extollat ut taurus, nec sæviat tanquam leo, nec intumescat aut indignetur velut rhinoceros, neque se vindicet tanquam ursus: sed omnium se arbitretur vilissimum, et quod ipse de se sentit aut exprimit, ab aliis sentiri ac dici non dedignetur; mitescat quoque ut agnus, et simplex sit sicut columba. Nullus erecta et pomposa incedat cervice, nec vestibus sed moribus cultus sit;11 neque quasi magna cogitans attonitos habeat oculos, aut visum interioris osten-

Præterea contemplemur, quam sapiens et omnipotens artifex sit supersuavissimus et superbenignissimus Spiritus Sanctus: siquidem Paulum ex superbo, blasphemo, contumelioso, sævo, imo et homicida, repente fecit humillimum, christianissimum, patientissimum, piissimum et exemplarissimum, in tantum quod veraciter dixit: Quis infirmatur, et ego non infirmor?12 Quis scandalizatur, et ego non uror? Itemque: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.13 In hoc ergo sectemur divinissimum et affectuosissimum istum Apostolum, ne alicui offendiculum ponamus aut scandalum:14 quia per hoc Deus inhonoratur, proximus læditur, et ipsemet scandalizans gravius periclitatur. Maxime vero cavendum ne scandalizetur communitas, et ne in congregationis adspectu scandalose quisquam se habeat, quum peccans tot mortibus dignus sit quot animas scandalizat: siquidem qui in aliorum præsentia male agit, tot (quantum in se est) perimit a quot conspicitur: imo secundum Bernardum, graviorem persecutionem patitur Christus ab his qui pernicioso exemplo aut verbo pestifero salutem impediunt animarum, quam sustinuit a Judæis a quibus fusus est sanguis ipsius.

Postremo, non solum tam gravia peccata ac scandala devitemus, sed ab his quoque quæ videntur minuta et quotidiana esse peccata, cum ingenti diligentia abstineamus: quia nec aliter mala effugiemus majora, si non vigilanter fugerimus et minora, quum scriptum sit, Qui negligit modica, paulatim defluit.15 Imo quam detestabile sit in religioso, dicere, Parva sunt hæc, emendare ea non curo; constat ex eo, quod sanctus pater Bernardus affirmet hoc esse peccatum atque blasphemiam in Spiritum Sanctum, quum sit impœnitentia quædam, et ad magna trahat pericula. Religiosum quoque oportet venialia reputare ac refutare tanquam mortalia, et ea quotidie dignis pœnitentiæ actibus expiare, quum aliter nequeat digne proficere, neque perfectionem sortiri. Ad laudem Altissimi.

Footnotes

  1. Act. IX, 6. ↩

  2. Rom. XII, 2. ↩

  3. Luc. XVIII, 41. ↩

  4. Ps. XLIII, 22; ↩

  5. Rom. VIII, 36. ↩

  6. Rom. XII, 1. ↩

  7. Ps. LXXV, 12; ↩

  8. Eccle. v, 3. ↩

  9. Ps. LXXV, 12; ↩

  10. Eccle. v, 3. ↩

  11. Job xv, 12. ↩

  12. II Cor. xi, 29. ↩

  13. I Cor. viii, 13. ↩

  14. Rom. xiv, 13. ↩

  15. Eccli. xix, 1. ↩

Chapter 117 of 161