Sermo 3
QUOMODO QUÆ SUIS FIUNT MEMBRIS, SIBI CHRISTUS FACTA JUDICET; ET CUR PAULI FESTIVA AGATUR CONVERSIO.
SAULE, Saule, quid me persequeris?
Tanta est caritas atque benignitas Domini nostri Jesu Christi ad homines, ut quidquid boni suis fuerit irrogatum fidelibus, sibi ipsi judicet irrogatum; tanta quoque est Christi justitia, ut quidquid mali fidelibus suis injuste infligitur, sibi illatum arbitretur. Hinc enim, ut habetur in Evangelio, ipse in die judicii dicet justis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare;1 sitivi, et dedistis mihi potum; nudus fui, et operuistis me: quod namque uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Tunc etiam dicet injustis:2 Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; nudus fui, et non operuistis me: quamdiu namque non fecistis uni ex minoribus meis, nec mihi fecistis. Hinc quoque loquitur Deus suis ministris: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.3
Porro fideles dicuntur membra Christi, quia per fidem et caritatem ei junguntur ut capiti. Et sicut in corpore naturali organico, membra recipiunt motum et sensum a capite suo; ita in corpore mystico, id est in Ecclesia, quæ est fidelium congregatio, ipsi fideles motum bonæ operationis et sensum spiritualem, vitamque gratiæ, a Christo tanquam a capite principali suscipiunt. Quicumque ergo membra Christi, puta Christianos, persequitur, Christum persequi perhibetur.
Hoc quoque sciendum, quod duobus modis aliquis persequitur alium: primo, eum corporaliter tribulando injuste; secundo, eum spiritualiter lædendo vel lædere satagendo, videlicet scandalizando, seu conando ad hoc ut eum trahat ad culpam. Et utramque hanc persecutionem arbitratur Christus sibi inferri, dum suis infertur fidelibus. Paulus autem ante suam conversionem, utramque persecutionem intulit Christianis, et Christo in suis membris:4 nam corporaliter Christianos afflixit, et eos a fide et cultu Christi avertere nitebatur. Merito itaque dixit Christus ad eum: « Saule, Saule, quid me persequeris?5 »
Insuper, quoniam malum culpæ quod infertur animæ, est multo deterius atque nocivius malo pœnæ quod infertur corpori; ideo gravius damnabiliusque Christum persequitur, qui aliquem ad peccandum inducit aut inducere nititur, quam qui corporale nocumentum tantummodo infert: imo, ut sanctus affirmat Bernardus, qui aliquem ad peccandum conatur allicere, gravius persequitur Christum, quam qui ejus sanguinem effuderunt. Sic etenim ait S. Bernardus: Si proprium sanguinem dedit Christus in pretium redemptionis animarum, nonne tibi videtur graviorem pati persecutionem ab eo qui suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione, avertit ab eo animas quas redemit, quam a Judæo qui sanguinem illum fudit? Agnoscite, dilectissimi, expavescite, et vitate eorum consortia qui salutem impediunt animarum. Iterum ait: An Salvatori animarum gravior potest esse persecutio, quam animas trahere ad peccata? Timeat ergo omnis Christifidelis in aliorum præsentia facere mala, quum beatus asserat Augustinus: Qui in conspectu populi male vivit, quantum in ipso est eos occidit a quibus attenditur.
Denique, quicumque vult Deo placere, non sibi putet sufficere alios non scandalizare, nec pravum facere actum; sed necessarium sibi est aliorum culpis non consentire, nec arridere peccantibus: imo dissentire ac increpare oportet peccantem. Nam qui culpam pro posse non prohibet seu impedit, eam committere dicitur. Hinc ait Apostolus: Non solum morte sunt digni qui faciunt mala, sed etiam qui consentiunt facientibus;67 itemque, Nolite communicare infructuosis operibus tenebrarum, magis autem redarguite.8 Ecce, carissimi, quam arcta est via salutis, quam difficile est salvari, et quam longe sunt a salute, qui societatem et communionem habent cum aliquo in peccatis, et qui personam aliquam moliuntur ad consensum trahere vitiosum, et qui sine erubescentia ac publice peccant: sicut qui concubinas aut prohibitas feminas habent aut detinent secum, et qui servos aut consanguineos suos mittunt aut dirigunt ad opera prava, ad alterius læsionem, ad ultionem illicitam.
Sed nunc redeamus ad laudes beatissimi Pauli apostoli. Et primo videndum, cur potius ejus quam aliorum Sanctorum celebretur conversio. Ad hoc multiplex ratio assignatur. Primo, quoniam Pauli conversio facta est valde solenniter, valde quoque miraculose ac evidenter: quemadmodum ex sermone circa epistolam facto, monstratur. In ejus equidem conversione Christus ipse apparuit atque locutus est, ac copiosissimam lucem desuper fudit, quæ undique Paulum cinxit: imo tantæ exstitit claritatis, quod media die tam præfulgida videbatur, exterioremque Pauli cæcavit visum. Et facta sunt ista in multorum præsentia. Et super omnia, mirabilissima fuit tam repentina ac integra immutatio mentis et voluntatis ipsius Pauli, qui de pessimo factus est optimus, de inimicissimo amicissimus, de superbissimo humillimus. Salomone etenim contestante: Cor hominis in manu Dei est;9 quocumque voluerit, vertet illud. Et hoc Deo omnipotenti, Creatori altissimo, vere est proprium, immediate imprimere in voluntatem, eamque ad libitum immutare ac vertere. Hinc orat Ecclesia ut Deus compellat ad se et convertat nostras etiam voluntates rebelles. Ipse namque dum vult, speciali quadam gratia omnem tollit cordis duritiam ac obicem.
Secunda hujus est ratio, præcipua lætitia quam de gloriosi hujus conversione Apostoli habuit primitiva Ecclesia, et nunc usque Ecclesia militans habet. Quemadmodum enim persecutio ejus specialem ingessit Ecclesiæ primitivæ tristitiam, sic ejus conversio peperit ei ingentem lætitiam.
Tertia ratio est, propter exemplum: ut scilicet nemo desperet de venia et gratiæ ac virtutum profectu, quando tam impiissimum videt ad tantam virtutum perfectionem ac tantam gratiæ eminentiam sublimatum. Hinc ait Bernardus: Merito conversio Doctoris gentium festivis hodie gaudiis ab universitate gentium celebratur. Conversus etenim Paulus, conversionis minister factus est universo mundo. In memoria conversionis Pauli, peccator spem veniæ concipit, ut provocetur ad pœnitentiam; et qui jam pœnitet, perfectæ conversionis accipit formam.
Quarta ratio est, præcipuus fructus qui toti Ecclesiæ consecutus et ortus est ex gloriosissimi Pauli conversione. Ipse enim præ ceteris omnibus infatigabilius laboravit, ardentius institit, longius latiusque discurrit; et per se ac suos discipulos convertit populos valde innumerabiles. Sed et per sententiosissimas suas epistolas, a principio Ecclesiæ usque in præsens, et usque in finem mundi, copiosissime ac saluberrime instruxit, instruit, instruetque fideles; et suo exemplo fecit, facit, facietque hoc ipsum. Propterea dicit Bernardus: Multos olim adhuc in carne vivens prædicationis officio S. Paulus convertit ad Dominum; nunc autem in Deo felicius vivens, nec modo cessat ab hominum conversione. Dico autem, exemplo, oratione, doctrina, id est, suo exemplo, suis orationibus ac doctrinis multos quotidie convertit ad Dominum. Ipse quoque (ut testatur Chrysostomus) velut avis pennata per totum mundum volavit, tamque ferventer ac seriose pro omnium laboravit salute, quasi ipse totius mundi communis pater fuisset; et sicut ferrum in ignem missum, totum quasi ignis efficitur, sic ipse quasi in caritatis affectum mutatus est.
Postremo, quamvis tam graviter ante suam conversionem peccaverit Paulus, ipse tamen ad Timotheum scribens, aliqualiter excusat se ipsum, dicendo:10 Ideo misericordiam consecutus sum, quia ignorans in incredulitate feci. Verumtamen ignorantia ista excusavit eum non in toto, sed a tanto. Nam et Judæi per ignorantiam Christum crucifixerunt, dicente hoc ipso Apostolo: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.11 Unde sacratissimus princeps ait Apostolorum: Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.12 Sed hoc inter ignorantiam Pauli et principum sacerdotum distabat, quod Paulus aliunde fuit vir bonus secundum legem Moysis, sine querela conversans, id est irreprehensibiliter vivens, et ex magnitudine quadam zeli Dei ac legis videbatur motus ad persequendum fideles. Principes vero sacerdotum, Scribæ et Pharisæi, aliunde vitiosi fuerunt, utpote ambitiosi, avari et invidi, ut ex
Evangelio demonstratur. Decuit ergo Paulum præ illis misericordiam consequi. Fuitque Paulus ex naturali dispositione vir seriosus, fervens et agilis. Unde quemadmodum ante in Judaismo, sic postea in Christianismo ferventissimus fuit et valde activus. Legitur quoque in Revelationibus S. Brigittæ viduæ, quod dum S. Stephanus lapidabatur, B. Paulus quamvis adhuc persecutor, tamen videns S. Stephani alacritatem et patientiam in tam gravi martyrio, condoluit ei tanquam ignoranti, rogavitque Deum pro Stephano, ut mortem illam ordinaret ei ad melius. Idcirco oratio Stephani pro suis lapidatoribus exorantis, effectum sortiebatur in Paulo.13
Itaque exemplo conversionis Pauli convertamur plenarie, omnia præterita detestando, deflendo ac deserendo peccata, et satisfaciendo pro eis, nec redeundo ad ea. Non enim sufficit, hoc aut illud peccatum deserere, sed omnia simul oportet abjicere, omnem elationem, incontinentiam, avaritiam, iram, invidiam, gulositatem, acediam, et virtutes eis oppositas amplecti, conservare ac exercere, ut cum ferventi seriosoque animo ministremus Altissimo. Invocemus igitur divinum et sanctum Apostolum, ut jugiter intercedat pro nobis, et gratiam imitandi sua vestigia impetret nobis.
Footnotes
Chapter 116 of 161