Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO ELECTI HIC CIVES ATQUE FILII DEI SUNT, ET NIHILO MINUS PEREGRINI; ET DE STABILITATE ECCLESIÆ.

JAM estis cives Sanctorum et domestici Dei. Ephes. II, 19.

In hodierna epistola verbis brevissima, continentur profundæ sententiæ ac saluberrima documenta; et præsertim, quam copiosa gratiarum charismata, seu gratiæ munera, data sint ipsis gentilibus ad fidem Christi conversis, tempore evangelicæ legis.

Primum est, quod modo non sunt hospites et advenæ, juxta sensum præhabitum: quia non sunt a Deo extranei et aversi atque increduli, sicut ante adventum Christi fuerunt; sed per Apostolorum doctrinam, et per Christi gratiam, per Spiritus Sancti piissimam operationem, facti sunt «cives Sanctorum et domestici Dei». Facti sunt enim non solum servi Dei altissimi, sed etiam amici ejus, adoptivique filii, juxta illud: Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.1 Unde dicitur ab Apostolo: Omnes filii Dei estis per fidem quæ est in Christo Jesu.2 Hinc Christus in Evangelio Patrem æternum, Deum omnipotentem, sæpissime vocat Patrem fidelium, dicendo: Scit Pater vester cœlestis quid opus sit vobis;3 et rursus, Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est; itemque, Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se.4 Postquam enim Deus, Dei Patris Filius, factus est homo, et Unigenitus Patris summi factus est hominum frater, atque in terris natus ac visus est, et cum hominibus conversatus, decuit Deum maximam misericordiam, opem et gratiam hominibus exhibere:5 ita ut cives Sanctorum, domestici, familiares, amici ac filii Dei vocentur, qui ante conversionem suam ad Christum, fuerunt membra ac servi filiique diaboli. Hinc gloriosissimus princeps Apostolorum in exordio secundæ suæ epistolæ loquitur: Maxima et pretiosa nobis Deus dona donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ.6

Sed quæri potest, quomodo fideles dicantur cives Sanctorum et domestici Dei, non hospites et advenæ, quum Propheta Deum in Psalmo exorans dicat: Ne sileas, quoniam advena ego sum et peregrinus, sicut omnes patres mei.7 Sacratissimus quoque Petrus in prima Canonica sua fideles affari exorsus: Obsecro (inquit) vos tanquam advenas et peregrinos.8 Unde de Sanctis scribit apostolus Paulus: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.9 Et sanctus David loquitur Deo: Peregrini sumus coram te et advenæ, sicut omnes patres nostri.

Ad istud est duplex responsio. Prima, quod fideles electi ac virtuosi, sunt peregrini et advenæ quantum ad sæculum istud, in quo sunt sicut in via, suspirantes ac proficiscentes ad patriam Beatorum. Etenim mundus iste est tanquam carcer atque exsilium electorum. Unde dicit Apostolus :10 Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.11 David quoque inquit : Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.12 Hinc patriarcha Jacob fatetur :13 Dies peregrinationis meæ super terram, parvi et mali sunt.14 Non autem sunt peregrini et advenæ quantum ad militantem Ecclesiam, in qua actualiter sunt, et cives ipsius consistunt per fidem et caritatem. Nam et ipsa Ecclesia civitas appellatur, de qua tractat B. Augustinus in libro de Civitate Dei : quia in ea est Christianorum cohabitatio, per unam fidem, unamque legem et caritatem unita. Unde qui sola fide in Ecclesia sunt, et non caritate ac merito, potius sunt dicendi cives Babylonis, id est civitatis diaboli, quæ est ecclesia malignorum, quam cives Jerusalem, id est Ecclesiæ militantis. — Alia responsio est, quod fideles electi ac virtuosi, sunt cives Ecclesiæ (ut dictum est) militantis, et domestici Dei, loquendo de domo Dei quam habet in terris, de qua dicit Apostolus : Scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.15 Peregrini vero, hospites et advenæ sunt respectu Ecclesiæ triumphantis, ad quam gradiuntur, anhelant et gemunt; et nondum in ea sunt nisi per spem et meritum, necdum per rem et præmium : quæ etiam domus Dei vocatur, juxta illud Psalmistæ, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te.16 De qua loquitur Christus :17 In domo Patris mei mansiones multæ sunt.

Secundum documentum hujus epistolæ est, quod fideles valde stabili fundamento innituntur, videlicet Christo et auctoritati Scripturarum utriusque Testamenti : quia per fidem, gratiam et virtutes ædificati sunt mente super hoc fundamentum, id est radicati et constabiliti in Christo eos fundante ac sustentante per dona gratiæ suæ, non sub eis per aliquam inferioritatem jacente. Hinc tempore tentationis ac tribulationis non ruunt neque vincuntur nisi sponte hoc deserant fundamentum, nec ad aliquam labuntur perfidiam; sed sufficientissime de necessariis ad salutem docentur, videlicet de credendis atque agendis, quoniam sacris innituntur Scripturis juxta expositionem Ecclesiæ intellectis. Idcirco de homine Deo obediente ait Salvator : Omnis qui audit verba mea et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram.18 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, flaveruntque venti, et irruerunt in domum illam; et non cecidit : fundata enim erat supra petram.

Itaque tempore tribulationis ac tentationis non relinquamus hoc fundamentum, sed ejus conservationem et opem fervide invocemus, atque in ejus auxilio confidamus, quum dicat : Invoca me in die tribulationis;19 eruam te, et honorificabis me. Nec putemus nobis fidem et spem solam sufficere, sed festinemus præcepta implere, in humilitate, castitate, patientia, liberalitate, misericordia, justitia, caritate, prudentia semper proficere, et perseverare usque in finem : scienti etenim bonum et non facienti, peccatum est illi. Alioqui assimilabimur fatuo, et corruentes peribimus.20 Propter quod rursus asserit Christus: Omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra arenam.21 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et facta est ruina ejus magna. Omnes namque iniqui, qui creaturis magis quam Creatori per affectum inhærent, utpote aliquid diligendo, faciendo aut omittendo contra Dei præceptum, ædificant domum suam super arenam, id est, cor suum figunt in rebus carnalibus et caducis, quæ instar arenæ, instabilia cognoscuntur : de quibus Salomon protestatur, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.22 Hinc itaque summum et incommutabile, infinitum et incomparabile illud bonum, Deum sublimem et benedictum, super omnia summe diligamus, desideremus, colamus ac veneremur. Et quidquid ab ejus amore nos impedit, quidquid suo honori repugnat, quidquid ejus contrariatur præceptis, non minus quam diabolum ac pœnam gehennæ vitemus, odiamus et detestemur, utpote omnem superbiam, avaritiam, gulam, luxuriam, iram, invidiam atque acediam.

Tertium documentum est, quod hujus spiritualis saluberrimæ ædificationis lapis angularis et summus est Christus, in quo universi fideles concurrunt et connectuntur. De quo per Isaiam Deus prædixit : Ecce ego mittam in fundamentis Sion, lapidem angularem, probatum, pretiosum. Quod princeps Apostolorum in prima sua inducit Canonica. Paulus quoque : Petra (inquit) erat Christus. Huic igitur lapidi, scilicet Christo, jungamur, inhæreamus, ab ejus soliditate nihil avellat nos, atque in ipso omnes proximos nostros spiritualiter diligamus, nec avertamur ab aliquo : quia si a proximo quocumque per rancorem avertimur, a Christo avertimur, et perimus.

Quartum documentum est, quod fideles sunt templum et habitaculum Dei, quia per caritatem et gratiam demoratur in eis. Nempe qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Dominus quoque fatur : Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ecce quanta est dignitas hominis virtuosi, quia totius superbeatissimæ Trinitatis templum, thronus habitaculumque consistit.

Præterea, post Christum, etiam ipsi gloriosi Apostoli dicuntur fundamenta fidelium, quoniam suis doctrinis, virtutibus et miraculis roborant, fundant et sustinent eos. Unde in Apocalypsi ait S. Joannes, quod duodecim sunt fundamenta civitatis, puta Ecclesiæ. Et in Psalmo cantatur : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et certum est quod gloriosissimus apostolici agminis princeps, sanctissimus Petrus, post

A Christum præcipue sit fundamentum fidelium. Nam et specialiter dixit ad eum passione instante : Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos; et alibi : Ego dico tibi, quia tu es Petrus, id est firmus ac principalis; et super hanc petram, id est tuæ fidei firmitatem, imo super te, secundum expositionem S. Hieronymi, ædificabo Ecclesiam meam. Postremo, quam verum sit istud, apertissime patet in Actibus Apostolorum, ubi beatissimi Petri excellentia edocetur : qualiter vertex et os fuit

Apostolorum, principalis et efficacissimus in prædicando, multa millia Judæorum convertens, tamque præpotens in miraculis, quod in plateis Jerusalem ponebant infirmos in lectis, quatenus sacratissimo Petro veniente, saltem umbra ipsius obumbraret quemquam illorum; et sanabantur. Ipse etiam inter Apostolos primus fuit qui convertit gentiles : quia ut legitur in Actibus, Cornelius centurio fuit vir justus et operibus misericordiæ valde insistens, qui vidit in plena vigilia, hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, præcipientemque sibi ut sanctum apostolum Petrum vocaret ad se, et audiret ab eo quæ necessaria sunt saluti. Quumque B. Petrus venisset ad eum, et ei, scilicet Cornelio centurioni, et congregatis cum eo cognatis ejus necessariisque amicis, fidem Christi evangelizaret, descendit et cecidit Spiritus Sanctus super illos in specie visibili, nec solum implevit eos donis gratiæ gratum facientis, sed etiam quibusdam donis gratiæ gratis datæ : nam protinus cœperunt loqui variis linguis, sicut in die Pentecostes Apostoli.

Itaque beatissimum Archiapostolum humiliter invocemus, congrue honoremus, præcipue diligamus, ut pro nobis jugiter intercedat, quatenus secundum ejus præcepta et documenta atque exempla vivamus, proficiamus et perseveremus.

Luc. xxii, 32.

Matth. xvi, 18.

Act. iiiv.

Ibid. v, 15, 16.

Ibid. x, 1 et seq.

Is. xxviii, 16.

1 Petr. ii, 6.

1 Cor. x, 4.

1 Joann. iv, 16.

Joann. xiv, 23.

Apoc. xxi, 14, 19, 20.

Ps. lxxxvi, 1.

Footnotes

  1. Joann. I, 12. ↩

  2. Galat. III, 26. ↩

  3. Matth. VI, 8. ↩

  4. Luc. XI, 13. ↩

  5. Baruch. III, 38. ↩

  6. II Petr. I, 4. ↩

  7. Ps. XXXVIII, 13. ↩

  8. I Petr. II, 11. ↩

  9. Hebr. XI, 13. ↩

  10. Luc. V, 44, 45. ↩

  11. Hebr. xiii, 14. ↩

  12. 1 Par. xxix, 15. ↩

  13. Gen. xlvii, 9. ↩

  14. I Par. XXIX, 15. ↩

  15. 1 Tim. iii, 15. ↩

  16. Ps. lxxxiii, 5. ↩

  17. Joann. xiv, 2. ↩

  18. Matth. vii, 24, 25. ↩

  19. Ps. xlix, 15. ↩

  20. Jacob. iv, 17. ↩

  21. Matth. vii, 26, 27. ↩

  22. Eccle. i, 2. ↩

Chapter 131 of 161