Skip to the text

Enarratio in evangelium

DIXIT JESUS SIMONI PETRO, ETC. Joann. XXI, 15-19.

HISTORIA evangelii hodierni contigit, quando post resurrectionem suam Christus apparuit septem ex discipulis suis ad mare Tiberiadis, videlicet S. Petro, Joanni et Jacobo, Thomæ et Nathanaieli, et aliis duobus discipulis. Cum quibus dum manducasset, Dixit Jesus Simoni Petro: Simon Joannis, id est, fili Joannis (sic etenim pater Petri vocabatur), diligis me plus his, id est intensius seu magis perfecte ac fervide quam alii discipuli mei?

Videtur hæc quæstio Christi satis mirabilis. Quum enim dicat Apostolus, Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus ejus, qualiter potuit Petrus scire, quod plus Christum amaret quam discipuli alii?

Rursus, quum Salomon protestetur, Nescit homo an sit dignus amore vel odio, quomodo potuit Petrus scire se Christum diligere, quum sit certus se dignum esse amore, qui scit se Christum amare? — Et respondendum, quod propter mysterium Christus quæstionem hanc fecit, videlicet ad insinuandum quod aliorum prælatus seu aliis præficiendus, debet præ communi plebe Deum diligere, atque in omni virtute et gratia præfulgere, quatenus de plenitudine sua valeat subditis communicare, eosque instruere, dirigere, purgare, perficere.123

Dicit ei Petrus: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Paulo ante dixerat Petrus incaute, se præferens aliis, Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor; nunc vero propriam fragilitatem expertus, ampliorique discretione ac gratia decoratus, non audet respondere quod plus amet Jesum quam condiscipuli, sed hoc quod sibi constabat respondit, dicens: « Tu scis quia amo te ». Per quod docemur non præferre nos aliis, nec de illorum interioribus temere judicare, neque in dubiis assertivum seu certum dare responsum. Cujus oppositum faciunt quidam, ne videantur quid ignorare.

Dicit ei Jesus : Pasce agnos meos, id est, pastorem fidelium meorum et omnium hominum temporis tui te præMatum constituo, utpote generalem, summum ac plenum vicarium meum, super universam militantem Ecclesiam. Ac si dicat : Quoniam tam intense me diligis, ut ego ipse conspicio, aptus es præfici universis. Itaque per hæc verba Christus fecit Petrum summum pontificem, et totius Ecclesiæ caput, sponsum, hierarcham, præenlatum.

Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Quæritur, an Petrus certitudinaliter scivit se diligere Christum. Dicendum, quod Apostoli post plenam illam Spiritus Sancti receptionem in die Pentecostes factam, sciverunt se primitias (id est præcipua dona) Spiritus Sancti sortitos, atque in gratia confirmatos : ideo certitudinaliter sciverunt se Christum diligere infuso amore. Unde Paulus securissime dixit : Quis nos separabit a caritate Dei ? An vero post receptionem Spiritus Sancti per Christi insufflationem, quæ hanc interrogationem præcessit, Apostoli certitudinaliter sciverint se esse in caritate et gratia indesinenter, quousque Spiritum Sanctum plenius acceperunt in festo Pentecostes, non est adeo certum. Porro, si Petrus hac vice scivit se Christum diligere infusa ac meritoria dilectione, hoc fuit per revelationem. Verumtamen certum est quod Petrus certissime scivit se Christum diligere quodam amore, utpote vel naturali et acquisito, vel spirituali atque infuso. Experiebatur namque se in Christi amore non mediocriter æstuare, præsertim dum eum vidit præsentem, sicut quum dixit hæc. Dicit ei Jesus : Pasce agnos meos*, id est, fideles verbo instructionis,* exemplo virtuosæ conversationis, mentis quoque affectu, sed et temporali (dum opus est) subsidio ale.

Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me? Christus prædilectum Petrum suum de dilectione sua ter examinat atque interrogat, quia prælatus Deum diligere debet cordiali affectu, affectuosis sermonibus et caritativis operibus; et item, ut Petrus trina divini amoris professione, faciat recompensam pro trina illa formidolosa Christi negatione; atque ad insinuandum, quod ad prælationem promovendi, sint frequenter ac diligenter discutiendi et considerandi, an sint vere idonei et in caritate præcipui. Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? Videbatur enim quasi Christus responsionem Petri non approbaret. Et forsitan Petrus expavit quod ideo Christus toties verba eadem repetivit, quasi vellet ei aliquid prænuntiare in quo ostenderetur non diligere Christum : quemadmodum quando fiducialiter dixit, Animam meam pro te ponam, audivit a Christo :4 Non cantabit gallus donec ter me neges.5 Et dicit ei : Domine, tu omnia scis, non solum in quantum Deus, per scientiam increatam, sed etiam secundum humanitatem assumptam, per scientiam concreatam ac inditam; tu scis quia amo te*, ideo non oportet te amplius interrogare.*

Dicit ei : Pasce oves meas. Ante bis dixit, Pasce agnos meos; nunc ait, Pasce oves meas. Unde per agnos intelliguntur incipientes, pusilli, nondum perfecti; per oves autem, perfecti, qui aliorum spirituales sunt patres. Et quia prælati debent esse parati ad moriendum pro Christo et grege sibi commisso, Christus consequenter prædicit Petro suum martyrium.

Amen, amen dico tibi, quum esses junior annis quam nunc, quando etiam moribus junior eras6 quam modo, cingebas te cingulo materiali circa lumbos tuos, et ambulabas ubi volebas, pergendo de loco ad locum ad libitum tuum, quia non eras ab aliquo vinctus. Quum autem senueris, extendes manus tuas ad brachia crucis, cui appenderis : quod utique sanctus Apostolus promptissime fecit ex caritate et fortitudine animi, secundum rationem et appetitum superiorem; et alius te cinget, id est, apparitor seu minister Neronis imperatoris ligabit te in urbe Roma, antequam te educat ad mortem; et ducet te quo tu non vis*, id est ad locum passionis,* acerbitatemque mortis, quam secundum naturalem et sensitivum appetitum horrebis, quamvis secundum rationem et intellectivum appetitum eam libentissime patieris, cupiens dissolvi a corpore et esse mecum in regno.7 Verumtamen appetitus inferior fuit in S. Petro finaliter subditus rationi, quia per virtutes morales fuerunt in eo passiones rationis judicio perfecte subjectæ, ita quod non timuit mortem, nec eos qui corpus occidunt, immoderate.8 Sed primi motus non sunt in nostra potestate : propter quod Paulus apostolus decollandus, fecit sibi oculos circumligari, ne venientem gladium cernens, pateretur subitum motum naturalis timoris mortis.

Consequenter Evangelista exponit hæc verba : Hoc autem, id est præinducta parabolica verba, dixit Jesus, significans qua morte clarificaturus esset Deum*, id* est, quale martyrium esset passurus, per quod Deum honoravit, moriendo pro fide, veritate et cultu ipsius. Quemadmodum enim justi clarificant Deum sua virtuosa conversatione, quia per eam protestantur et opere pandunt, quod Deus sit sanctus, excelsus et justus, cui tam reverenter virtuoseque serviunt; ita pro fide atque justitia moriendo, ipsum martyrio suo clarificant, quia per illud demonstrant et contestantur, quod Deus sit tantæ dignitatis, tamque infallibilis veritatis et æquitatis, quod potius sit moriendum quam ab eo per veritatis negationem aut justitiæ derelictionem aliqualiter recedendum. Propter quod ad Philippenses scribit Apostolus : In omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.9

Footnotes

  1. Joann. XX, 22. ↩

  2. Ibid. 35. ↩

  3. Rom. VIII, 23. ↩

  4. Joann. xiii, 37. ↩

  5. Ibid. 38. ↩

  6. Matth. xxvi, 69-74. ↩

  7. Philipp. 1, 23. ↩

  8. Matth. x, 28. ↩

  9. Philipp. 1, 20. ↩

Chapter 132 of 161