Skip to the text

Sermo 2

QUOMODO BONORUM PASTORUM CONDITIONES PRÆLATI DEBENT HABERE, ET OVIUM, SUBDITI.

DIXIT Jesus Petro : Pasce agnos meos. Joann. xxi, 15, 16.

In verbis his paucis docet Salvator, quid pertineat ad prælatum et ad omnes qui curam habent animarum, quid item ad subditos. Ad eos itaque qui aliis spiritualiter præsunt, pertinet pascere eos. Quod principaliter intelligendum est de spirituali nutritione: quæ nutritio est subditorum instructio, gubernatio, purgatio a peccatis, deductio ad virtutes, præservatio seu custoditio a dæmonum tentamentis et animarum periculis. Hinc per Jeremiam loquitur Deus :1 Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

Denique ad hanc spiritualem subditorum nutritionem multa sunt necessaria. Primum est, ut pastor eos agnoscat, id est, mores eorum consideret, peccata inquirat, vitam perpendat : ut sciat qualiter omnes et singulos debeat informare, corripere, spiritualiterque curare, hoc est, a peccatis, quæ sunt animarum læsiones et mors, emundare. Pastor quippe est medicus animarum : idcirco, sicut medicus corporum diligenter considerat infirmitates et vulnera languidorum, ut juxta illorum exigentiam apponat remedia; sic pastor et custos animarum, mores et vitia subditorum perpendere debet suorum, atque secundum ea ipsis tradere documenta, correptiones et correctiones. Ideo Salomon unicuique spiritualiter præsidenti ait :2 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuos-

Bque greges considera. In quibus verbis per vultum pecoris intelligitur conscientia inferioris, quam curatus pro posse suo debet discutere : quod præcipue fit in confessione. Christus quoque contestatur :3 Bonus pastor proprias oves vocat nominatim. Ex his etiam innotescit, quod sicut medici corporum sunt causæ mortis morientium infirmorum quos susceperunt pro posse curandos, nisi prætacto modo eorum infirmitates considerent; sic curati, sunt coram Deo causæ seu rei vitiorum atque damnationis pereuntium subditorum, nisi præfato modo considerent eos.

Secundo, ad spiritualem subditorum nutritionem necessarium est, eos de credendis et agendis ac evitandis instruere, exponendo et prædicando eis præcepta Dei et Ecclesiæ ac Scripturas, præsertim Evangelia et sermones. Hinc Christus ait Apostolis, et in eorum persona cunctis suis vicariis ac prælatis, Vos estis lux mundi :4 quia videlicet illuminare debent populos sibi commissos, modo prætacto, de necessariis ad salutem. Ideo Timotheo scripsit Apostolus : Attende exhortationi et doctrinæ.5 Et Propheta dixit ad Dominum :6 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Quod quam meritorium sit et salubre, constat ex eo quod Danieli Gabriel ait archangelus : Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates.7

Tertio necessarium est, delinquentes corripere atque corrigere, et unicuique subdito peccatori spiritualem medelam suarum culparum curativam provide adhibere. Quamvis etenim omnes Christiani ad correptionem teneantur fraternam, in quantum correptio illa actus est caritatis, pastores tamen et præsidentes præcipue obligantur ad eam, et non solum secundum quod est actus caritatis, sed etiam prout est actus justitiæ. Nec solum debent delinquentes verbis corripere, sed et pœnas, disciplinas et satisfactiones eis infligere sive injungere. Quemadmodum autem diversa corporum vulnera variique languores alia et alia requirunt medicamenta, imo quod unam infirmitatem curaret, aliam plus augeret et mortem induceret; sic diversa peccata diversimode sunt curanda. Peccatores quoque, secundum quod diversimode exsistunt dispositi, aliter et aliter sunt sanandi, hortandi, corripiendi et castigandi. Quidam namque sunt duræ cervicis et obstinati in vitiis, et publice graviter peccant ac alios scandalizant: idcirco sunt acrius corripiendi ac corrigendi. Alii sunt verecundi, flexibiles bonæque indolis, et quædam bona in se gesta habentes: qui mitius sunt tractandi. Hinc ad Timotheum dicit Apostolus: Prædica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia;8 et alibi, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.9

Sunt demum alia multa ad spiritualem subditorum nutritionem et gubernationem necessaria, utpote: pro eis Deum jugiter ac ferventer orare, pericula eis imminentia observare et eis talia nuntiare; eos etiam ab invisibilibus hostibus, scilicet dæmonum tentationibus, custodire; nec solum eos instruere verbis, sed virtuosis quoque et exemplaribus actibus ac fama laudabili; sed et corporalia subsidia, seu victui necessaria ministrare eisdem pro posse, tempore opportuno, et si opus fuerit, vitam pro eis exponere, quum Christus fateatur: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.10

Præterea præmemoratos actus pastorales beatissimus Petrus apostolus inclyte, excellenter et gloriose implevit, sicut in Actibus Apostolorum, et in ejus Legenda, Itinerario quoque S. Clementis, describitur. Ipse itaque in primis oves sibi commissas cognovit. Et quoniam sibi totus mundus commissus fuit (nam universis hominibus est prælatus), ideo totius mundi homines pro suo posse consideravit, universis quoque et singulis quantum sibi fuit possibile, nitebatur succurrere per se ipsum et per suos discipulos, quos ad diversas regiones misit ad prædicandum, utpote ad Hispaniam, Galliam, Africam, Germaniam, et per urbes Italiæ provinciarumque aliarum. Insuper omnes homines illuminavit et informavit pro posse per suam ac discipulorum suorum prædicationem, per epistolas, per ordinationes et ecclesiasticas sanctiones. Primo enim constantissime prædicavit in civitate Jerusalem, deinde in diversis urbibus Judææ et Galilææ atque Samariæ; deinceps cœpit gentilibus prædicare; atque ut S. Clemens Papa testatur, ipse tanquam splendidissimus sol ab oriente ingressus est occidentem, et tenebras occiduarum fugans regionum, luce fidei et claritate sapientiæ ac evangelicæ legis occidentalem mundi partem copiosissime illustravit.

Præterea, quamvis visceribus caritatis ac pietatis totus esset repletus, nihilo minus in increpando et corrigendo delinquentes, strenuus valde, justus rigorosusque fuit. Unde, ut in Actibus legitur, dum primi illi devotissimi Christiani sub regimine beatissimi Petri et aliorum Apostolorum in Jerusalem communem ducerent vitam, et venditis possessionibus suis, pretium earum ponerent ante pedes11 Apostolorum in communem fidelium usum, fuit ibi vir nomine Ananias, qui vendito agro suo, aliquid reservavit sibi occulte de pretio, conscia sua uxore. Sed gloriosissimum principem Apostolorum factum illud non latuit, quoniam Spiritus Sanctus ei hoc revelavit. Quumque S. Petrus virum illum increparet, dicendo, Anania, cur tentavit12

Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto? non es mentitus hominibus, sed Deo; audiens Ananias hæc verba, corruens protinus exspiravit. Deinde, post horas quasi tres, uxor Ananiæ nesciens quid suo acciderit viro, et interrogata a S. Petro de quantitate pretii agri sui venundati, quum mendosum daret responsum et super hoc increparetur a Petro, cecidit statim et exspiravit.

Amplius, ex verbo Christi in themate posito, quo credentes in se nominat oves, dicendo, Pasce oves meas et agnos, docemur quales esse debeant Christiani, si voluerint esse veri discipuli Salvatoris et filii gratiæ ac salutis. Oportet enim ut habeant laudabiles ovium proprietates. Quarum prima est, quod oves sunt animalia simplicia, innocentia, felle, dolo et ira carentia. Sic Christianos oportet esse simplices columbina simplicitate, hoc est absque vulpina calliditate et fraudulenta duplicitate:13 quia ut Salomon loquitur, Vir versutus odiosus est.14 Et Psalmista, Virum (inquit) sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Unde et Christus in Evangelio:15 Estote (ait) simplices sicut columbæ. Quum enim similitudo sit causa amoris, et Deus sit summe simplex, sincerissimus, tranquillissimus atque purissimus: constat quod homo tanto plus placeat Deo, quanto omni duplicitate et calliditate, fraude commotioneque iræ fuerit purior; et tanto plus displiceat Deo, quanto duplicior, nocentior, dolosior aut iracundior fuerit. Hinc in Ecclesiaste scribitur: Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.16 Et denuo Salomon loquitur: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor;17 et impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Ex quibus ostenditur, quod volens Deo placere, et inter proximos ac domesticos amabiliter et pacifice ac exemplariter conversari, valde necesse habet iram reprimere, irascendique usum prorsus abjicere. Unde quidam sanctus eremita asserit, quod homo iracundus non placet Deo, etiam si mortuos suscitet; et rursus, Sicut fumus hospitem expellit a domo, sic iracundia Spiritum Sanctum de corde. Item necesse est Christianos esse innocentes, id est, nulli nocentes scandalizando, aut damna sive injurias irrogando, ut impleant illud Tobiæ: Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alii facias.18 Nec hoc quis putet sufficere, sed oportet proximos ædificare, corripere et juvare, ut impleamus quod præcipit Christus:19 Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis; hæc est enim lex et Prophetæ, id est, in hoc consistit ac impletur doctrina legis et Prophetarum. Imo et naturalis lex ista requirit ac dictat.

Secunda proprietas ovium est, quod faciliter diriguntur juxta voluntatem pastoris, et quo tenderit baculum, illuc mox gradiuntur ac pascua sumunt. Sic Christiani suis superioribus ac prælatis in licitis et honestis debent prompte et assidue obedire, et non instar canum remordere, indignari et furere, sed eorum informationes gratanter suscipere, correptionibus obtemperare, directionibus gubernari, et superiores suos specialiter amare ac venerari, quemadmodum ait ad Hebræos Apostolus: Obedite præpositis vestris et subjacete illis;20 ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Alibi quoque: Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus eorum;21 pacem habete cum illis. Itaque qui rebelles sunt Deo et ejus vicariis superioribus suis, transgrediendo præcepta Dei atque Ecclesiæ, non sunt oves Christi, sed canes diaboli, de quibus loquitur Paulus: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.22

Tertia ovium proprietas est, magna earum utilitas atque fecunditas. Nam lana, pelle, lacte, carne, prole, fimo prosunt hominibus. Sic Christiani, quum sint (juxta doctrinam Apostoli) invicem membra, et unum mysticum corpus Christi, debent sibi invicem verbo, rebus, exemplis, fama operibusque proficere, et opera misericordiæ tam spiritualia quam corporalia exercere, ut sint arbores fructuosæ, et per opera virtuosa Deum jugiter venerentur :23 quia ut ait Salvator, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.24 Quod si infecunditas condemnatur, prava actio qualiter punietur?

Itaque beatissimum principem apostolici ordinis intime diligamus, veneremur ac invocemus, ut gratiam et virtutem nobis a Deo impetrare dignetur, quibus tanquam veraciter oves Christi, in omni humilitate, caritate et obedientia, Deo et ejus vicariis subditi simus.

Footnotes

  1. Jer. iii, 15. ↩

  2. Prov. xxvii, 23. ↩

  3. Joann. x, 2, 3. ↩

  4. Matth. v, 14. ↩

  5. I Tim. iv, 13. ↩

  6. Ps. l, 15. ↩

  7. Dan. xii, 3. ↩

  8. II Tim. IV, 2. ↩

  9. I Thess. V, 14. ↩

  10. Joann. X, 11. ↩

  11. Act. IV, 34-37. ↩

  12. II Tim. V, 1 et seq. ↩

  13. Prov. xiv, 17. ↩

  14. Ps. v, 7. ↩

  15. Matth. x, 16. ↩

  16. Eccle. vii, 10. ↩

  17. Prov. xxvii, 4. ↩

  18. Tob. iv, 16. ↩

  19. Matth. vii, 12. ↩

  20. Hebr. xiii, 17. ↩

  21. 1 Thess. v, 12, 13. ↩

  22. Philipp. iii, 2. ↩

  23. Ephes. iv, 25. ↩

  24. Matth. vii, 19. ↩

Chapter 133 of 161