Skip to the text

Sermo 5

DE JURISDICTIONE AC POTESTATE PETRI; ET QUOMODO HUMILITATE, FERVORE AC PURITATE IMITANDUS SIT.

QUUM sederem quasi rex, eram tamen mœrentium consolator. Job xxix, 25.

Magna nimis et ineffabilis erat dignitas et potestas, jurisdictio, virtus ac sanctitas beatissimi principis apostolici ordinis, cui universorum conditor Christus totum commisit ac subdidit mundum, cunctis eum prælatis, regibus atque principibus præferens, et inter Deum ac homines medium eum constituens, et mira eum excellentia in universis perornans, tam in donis gratiæ gratum facientis, quam in donis gratiæ gratis datæ: et sicut in fide erat præclarior, ita et in gratia miraculorum potentior.

Porro, quum tantæ super omnes excellentiæ esset, nihilo minus vere humillimus fuit, in tantum quod cum sancto Job dicere potuit: Si contempsi judicium subire cum servo meo.1 Unde quum visitasset et instruxisset Cornelium ac eos qui erant cum illo, atque ob hoc disceptarent adversus eum ex Judaismo conversi, dicentes, Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?2 ipse dignissimus Petrus non indignanter, sed cum mitissima humilitate respondit, et satisfecit eisdem, sicut in Actibus recitat Lucas. Insuper, quum claudum ex utero miraculose curasset, et ob id inspiceretur et in admiratione ingenti haberetur ab omnibus, ipse sui ipsius honorem non ferens, nec suis quod factum fuerat viribus tribuens: Viri (inquit) Israelitæ, quare nos intuemini, quasi nostra hunc potestate fecerimus ambulare?3 Præterea, quum Paulus eo inferior, restitisset ei in faciem reprehendissetque eum, humillime tulit hoc et acquievit;4 et in epistola sua commendavit5 sapientiam Pauli, in cujus epistola scivit se reprehensum. Amplius, in S. Matthiæ apostoli electione et substitutione pro Juda traditore, locuturus excellentissimus totius Ecclesiæ præsul Petrus ad fratres, surrexit in medio, stansque loquebatur ad eos, reverentiam conventui exhibens, seque humillime habens, quum tanquam summus prælatus, doctor ac judex potuisset loqui sedendo.6 Samaritanis quoque conversis, dignatus est a coapostolis, quorum erat princeps utique spiritualis, id est prælatus, mitti ad illos.7 Sic et in ordinatione primorum septem diaconorum, ipse cum ceteris Apostolis electionem commisit collegio fratrum, quum sua potuisset auctoritate instituere illos.8 In multis etiam aliis profundissima ejus patet humilitas, de qua et in Itinerario S. Clementis multa leguntur.

C Si igitur talis ac tantus, fuit tam humilis, quid nos infirmissimos ac pusillos, qui nihil sumus, necesse est facere, nisi ut in omnibus in totius humilitatis abyssum demergamus nos penitus, et minus quam nihil esse nos arbitremur? Et si boni quid agimus vel habemus, inde non extollamur, quum dona sint Creatoris; sed quod bonis illis tot mala ex nobis ipsis miscemus, tristemur, pœniteamus et humiliemur. Examinet unusquisque se ipsum, an laudibus hominum delectetur, an eorum vituperiis offendatur, an ab alicujus commendatione quem ante laudaverat, cesset quia ab illo se reprehensum cognoscit. Quæ si in se invenerit, sciat se ab humilitate sancta vehementer deficere. Hinc equidem locutus est Salomon: Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis.910

Quum itaque fides et humilitas sint duo tutissima fundamenta virtutum, ipseque sacratissimus Petrus fuerit in fide firmissimus, atque in humilitate profundissimus, quid mirum si in ceteris Dei gratiosissimis donis tam præclarissimus divinissimusque exstiterit?11 Propterea in his duobus virtutum fundamentis, perfectionis initiis, spiritualis fabricæ basibus, imitemur felicissimum Petrum, patronum, principem et magistrum omnium nostrum. Tam certi et firmi simus in fide, quam certe et firmiter scimus Deum adorandum falsitatis testem et confirmatorem esse non posse, nec aliquid magicæ artis in Apostolis ac posterioribus Sanctis fuisse. Infinitas quoque et innumerabiles nostras defectuositates, ærumnas, culpas, periculositates, ignorantias, contemptibilitates assidue ac acutissime intuendo, humiliemus, vilipendamus, subjiciamus nos in immensum. Sicque indesinenter sentiat unusquisque humillime de se ipso; et quanto se viderit amplius honorari, reputari aut prosperari, tanto plus parvi pendat se penitus, et occulta Dei expavescat judicia : præsertim quum nesciat an amore sit dignus vel odio, incertiorque consistat qualiter cursum suum complebit, et an finaliter salvus erit;12 quod item electi Dei in sæculo isto soleant despici, et tunc Deus ad miserendum, succurrendum, exaudiendum maxime pronus sit, quum viderit hominem tribulari, contemni aut diffamari.

Deinceps, quum ex toto Evangelio innotescat præstantissimum archiapostolum Petrum in omnibus ferventissimum exstitisse, ac totis præcordiis Christi amore fuisse succensum, sectemur utcumque sanctum ejus fervorem, non parcamus laboribus, in cordis custodia simus pervigiles, et boni aliquid semper versemus in animo, ut sint oculi nostri semper ad Dominum;13 atque incircumscriptibili Deo ubique præsenti ac omnia penetranti, studeamus omni hora magis ac magis approximare, eum æstuantius diligendo, limpidius contemplando perfectiusque colendo. Quumque inter Deum et nos nihil dividat, nil ab illo nos separet aut elonget nisi peccatum, negligentia, error, defectus; certum est nos Deo tanto plus propinquare, quanto ab omni labe peccati, ab omni dissimilitudine culpæ et defectuositatis magis purgamur, et quanto plus in caritate proficimus, omnique actui virtuoso instantius ac diligentius inhæremus.

Porro, quo amplius Deo sic propinquamus, eo copiosius illuminamur, ditamur et implemur ab ipso. Et quanto plus ab ipso illuminamur, tanto clarius intuemur quam fœda, vilia ac gravia sint peccata, tantoque plus abhorremus ac fugimus ea. Sed et præterita atque quotidiana tanto lacrimosius deploramus, quemadmodum beatissimus princeps iste apostolici agminis trinam suam negationem usque ad finem vitæ suæ omni nocte tam calidis copiosisque lacrimis planxit, quod facies ejus videbatur quasi adusta. Ex his consideremus ac defleamus negligentias nostras miserabiles, detestabiles ac damnandas. Quum enim quotidie eisdem defectuositatibus prægravemur, et quotidiana peccata reiteremus, nec digna sollicitudine ea vitare conemur, imo nec ea ponderemus ac lugeamus sicut oportet, sed in pristinas verbositates, levitates, distractiones, immoderantias passionumque impetus quotidie viliter relabamur, ita quod multi nostrum magis decrescere quam crescere videantur : quid possumus æstimare, nisi quod excæcati manemus, nec illuminamur sicut indigemus a Domino, quum nec approximemus eidem? Qualis est iste cursus, o fratres, nunc progredi, nunc regredi instar cancrorum?

Emendemus ergo nos frequenter, atque ad resistendum invisibilibus hostibus, ad vitandam Omnipotentis offensam, ad complacendum approximandumque ei, simus toto corde solliciti, operosi ac fervidi, prout sapientissimus Apostolorum hic nos exhortatur : Sobrii (inquit) estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret;14 cui resistite fortes in fide. Si quis nostrum iret per campum in quo sciret esse leonem, ursum, aut lupum fortissimum sive draconem, quantum timeret, qualiter circumspiceret, quam caute incederet, quam incessanter custodiret se ipsum! Nunc autem per sæculi hujus campum non uno dumtaxat, sed innumerabilibus, atrocissimis, invisibilibus adversariis plenum incedimus. Qui adversarii non aliud quærunt nisi ut æternis condemnationibus nos secum involvant, et callidissimi, fortissimi expertissimique consistunt: et tamen ridemus, jocamur, intimorati incustoditique sumus. Heu, quanta est insipientia, negligentia, imo insania ista!

Sed resipiscamus, et obediamus apostolicis sacratissimi Petri doctrinis, dicentis: Animas vestras castificantes in obedientia caritatis et fraternitatis amore, simplici ex corde diligite attentius;15 deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Itemque: Quum hæc omnia dissolvenda sint, quales vos esse oportet in sanctis conversationibus et pietatibus, expectantes et properantes in adventum Domini nostri Jesu, per quem cœli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?16 Itaque, benefacientes, obmutescere faciamus imprudentium hominum ignorantiam;17 nec vincamur a malo, sed malum vincamus in bono;18 atque in omnibus humiles et modesti, diligentes ac fervidi, circumspecti, proficientes, fructuosique simus et exemplares in verbis, factis ac moribus, gloriosissimum istum Archiapostolum, non solum hoc die, sed et quotidie invocantes, honorantes, diligentes ac insequentes. Ad laudem et gloriam, etc.

Footnotes

  1. Job xxxi, 13. ↩

  2. Act. x, 1 et seq. ↩

  3. Act. iii, 12. ↩

  4. Galat. ii, 11. ↩

  5. II Petr. iii, 15, 16. ↩

  6. Act. i, 15 et seq. ↩

  7. Act. viii, 14. ↩

  8. Act. vi, 2-6. ↩

  9. Prov. xxvii, 21. ↩

  10. Prov. xi, 1 et seq. ↩

  11. Job i, 1 et seq. ↩

  12. Eccle. ix, 1. ↩

  13. Ps. xxiv, 15. ↩

  14. I Petr. v, 8, 9. ↩

  15. 1 Petr. 1, 22; 11, 1, 2. ↩

  16. 11 Petr. 11, 12. ↩

  17. 1 Petr. ii, 15; 11, 8, 9. ↩

  18. Rom. 11, 21. ↩

Chapter 136 of 161