Sermo 3
DE PRINCIPATU APOSTOLATUS PETRI, ET DE QUADRUPLICI SEDE AUT POTESTATE EJUS.
INTUITUS Jesus Simonem Petrum, dixit: Tu vocaberis Cephas.1 Joann. I, 42.
Quemadmodum Venerabilis Beda testatur, intuens Jesus oculo corporali faciem Petri, oculo interiori vidit mentis ipsius sinceritatem, simplicitatem, atque (secundum Ambrosium) magnanimitatem ejus immensam: propter quod prædixit eum esse futurum prælatum totius Ecclesiæ. Erat namque B. Petrus etiam ex naturali sua dispositione, et multo plus ex gratiosa Spiritus Sancti collatione, vir præcipuæ sinceritatis, columbinæ omnino simplicitatis, et valde præclaræ magnanimitatis : quod utique ex omnibus verbis ejus tam in Evangelio quam in Actibus Apostolorum et in suis epistolis faciliter potest considerari. Convenienter itaque Christus, Sapientia Dei Patris, præfecit Petrum universæ suæ Ecclesiæ, dicens: Pasce oves meas.2 In quibus verbis sicut nihil determinatur, sic nihil excipitur, sed universa designantur; atque ut S. Bernardus libro de Consideratione subtiliter atque catholice docet, unitas in uno pastore unoque grege a Domino commendatur. Et quamvis factum sit istud post Christi resurrectionem, tamen ante suam passionem ipse præsignavit istud futurum, quum dixit ad Petrum: «Tu vocaberis Cephas». Cephas quippe, principalis seu caput vel capitaneus interpretatur.
Præterea, de incathedratione beatissimi Petri, hoc est de promotione et exaltatione ejus ad pontificiale fastigium, hodie festivitatem agit Ecclesia. Quocirca sciendum, quia ut præcipuus ille doctor, dominus Petrus de Alliaco cardinalis, in libro suo de Ecclesiastica potestate testatur, quamvis Petrus immediate a Christo acceperit plenitudinem ecclesiasticæ potestatis et auctoritatis super universalem Ecclesiam, tamen post Christi ascensionem et Spiritus Sancti infusionem non statim constituit sibi sedem in speciali aliquo loco, sed hinc inde gradiebatur prædicando diversis in locis, per tres aut quatuor circiter annos. Deinde, quum per copiosa et gloriosa miracula Antiochiam pro parte maxima convertisset, atque (ut legitur) Theophilum Antiochenæ civitatis principem perduxisset ad fidem, filium ejus diu defunctum resuscitando, ipse Theophilus cum aliis multis millibus baptizatus, ceterique cum eo conversi, pulchram fabricaverunt ecclesiam. In cujus medio excelsam cathedram collocantes, posuerunt et sublimaverunt sanctissimum Petrum in ea, ut videri et audiri ab omnibus posset in ipsa. Sicque B. Petrus septem annis præfuit ibi. Quumque Simonem magum penitus superasset ac confutasset, et Simon ille iter arripuisset ad Romam, ut ibi deciperet homines, S. Petrus hoc cognito, relicta sede Antiochena, post Simonem illum cœpit proficisci Romam, et in ea constituens sibi sedem, viginti quinque annis præsidens fuit ibidem. De prima tamen incathedratione gloriosissimi hujus Apostoli, nunc præsertim, ut dicitur, festivitas celebratur, quoniam tunc prælati Ecclesiæ cœperunt non solum dignitate et fama, sed loco etiam exaltari.
Insuper Christus præelectum et prædilectum suum Petrum multipliciter ac mirabiliter exaltavit in mundo isto et in militanti Ecclesia, multoque gloriosius ac multiplicius eum sublimavit in cœlo et in Ecclesia triumphanti.
Est etenim quadruplex sedes, dignitas seu potestas. Prima est sedes pontificialis; secunda, regalis; tertia, judicialis; quarta, magistralis. Itaque in prima sede seu cathedra sublimatus et inthronizatus est Petrus a Deo atque hominibus. Christus namque dicendo ad eum, Pasce oves meas, fecit eum summum Pontificem.3 Et quia per verba illa præfecit eum toti Ecclesiæ, per eadem contulit ei plenitudinem ecclesiasticæ potestatis. Sicque fuit in Petro sanctissimo vertex ac plenitudo tam sæcularis quam spiritualis potestatis. Et hæc ipsa potestatis ecclesiasticæ plenitudo ac apex, fuit, est et erit in quolibet successore S. Petri legitimo, Romano Pontifice. Hinc equidem dominus Papa potest, dum rationabilis causa occurrit, regem inutilem regno privare, et illud idoneo dare; potest quoque imperatorem deponere, et ejus electionem cassare. Ideo Petrus sedit etiam in cathedra seu throno regali, et cunctis regibus fuit superior.
Sedit item in cathedra judiciali, quoniam potestas ligandi et solvendi, excommunicandi, promovendi ac deponendi omnem ecclesiasticum prælatum ac virum, ei a Christo ante passionem ejus specialiter est promissa, dicente ad Petrum Christo: Tibi dabo claves regni cœlorum;4 et quodcumque ligaveris super terram, etc. Atque post passionem Christi, Petro est a Christo realiter data, quum dictum est ei, Pasce oves meas, hoc est, universorum fidelium pastorem, prælatum judicemque te modo constituo. Sedit etiam sacratissimus Petrus in solio seu cathedra magistrali, quia totius orbis fuit magister, pater, hierarcha et præsul. Pontifex namque est doctor populi sibi commissi, juxta illud in prima ad Timotheum: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem.5 — Ob hanc supernaturalem, admirandam ac multiplicem potestatem et dignitatem Petro a Christo collatam, asserit S. Clemens Papa, quod totus mundus fuit inferior Petro, quum ipse totius mundi pater fuerit et prælatus.
B
Denique sancta Ecclesia ter in anno agit solennitatem de S. Petro, propter præhabita, utpote, quoniam princeps fuit Apostolorum, et totius Ecclesiæ caput, sponsus, pater et rector.
Præterea, sicut ex Itinerario S. Clementis habetur, civitas Antiochena interdum suscepit Petrum, et ejus prædicationi assensit. Sed Petro absente, superveniens Simon magus, per magicas suas fallacias populum Antiochenum in tantum avertit a S. Petro, quod eum redeuntem contumeliis affecerunt: imo et quadam vice summitatem capillorum capitis ejus abraserunt. Quod quia principi Ecclesiæ in ejus et fidei christianæ contumeliam est inflictum, placuit omni clero ut sibi coronam in superiori facerent capitis parte, ad Dei et S. Petri honorem. Postmodum Antiochena civitas cognitis Simonis magi nequitiis, Petro ad se redeunti cum magna humilitate et reverentia obviavit, pœnitentiam agens, veniam poscens; obtuleruntque Petro omnes languidos et obsessos. Quos dum beatissimus Petrus ante se poni jussisset, et super eos nomen Domini invocasset, descendit lux copiosa de cœlo, et apparuit populo; statimque omnes fuerunt curati, et accurrentes, S. Petri osculabantur vestigia. Tunc, ut legitur, plus quam decem millia hominum in Antiochia infra unum mensem acceperunt Baptismum.
Postremo, sicut ex evangelio hodierno, et ex plurimis totius Evangelii locis probatur, S. Petrus præ ceteris Apostolis fuit in Christi amore ferventior, in fide constantior, in allocutione frequentior. Fuit quoque in fraterna caritate mirabiliter plenus, æstuans et perfectus. Unde B. Clemens affirmat, quod habuit immensam caritatem ad omne genus humanum.
Itaque prætactas hujus felicissimi doctoris, patris et principis nostri archiapostoli Petri virtutes sectemur, videlicet sinceritatem ipsius, ut omnem dolum, omnem falsitatem, omne perjurium penitus fugiamus, et Deo altissimo in sanctitate et justitia jugiter obsequamur:6 beati etenim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Mentem ergo ab impuris et malis cogitationibus, a pravis affectionibus, ab intentione perversa omnique vanitate purgemus et custodiamus. Sed et verba vitemus illicita, otiosa, impudica, nociva, et omnia opera prava, imo et otia detestanda, quoniam multa mala otiositas parit, concupiscentias auget, apprehensiones phantasticas nutrit, et omnibus vitiis reserat januam.7 Insuper in caritate sacratissimum Petrum sequamur, in Dei amore quotidie roboremur, nos ipsos et homines universos in Deo sinceriter diligamus, gratiam et virtutes nobis ac aliis cupiendo et exquirendo, et omnia nostra ad æternam beatitudinem ordinando; nec propter injurias nobis illatas aliquem odiamus, imo injuriantibus condoleamus, quoniam propriis animabus plus nocent quam nobis. Ideo oculi cordis nostri semper dirigantur ad Deum; eumque considerantes, nusquam a regia via virtutum flectamur.8
Footnotes
Chapter 134 of 161