Enarratio in epistolam
S. GEORGII MILITIS ET MARTYRIS
NEMO MILITANS DEO IMPLICAT SE NEGOTIIS SÆCULARIBUS, ETC. II Tim. II, 4-10.
POSTQUAM quæ boni sunt militis, apostolus Paulus mandaverat Timotheo, dicens, Labora sicut bonus miles Christi Jesu, spinas videlicet vitiorum et tribulos passionum e cordibus subditorum evellendo, vita et labiis prædicando, et officium tuum continuando, subjungit quod in epistola hodierna sequitur.
Nemo militans Deo, id est ad Dei honorem et gloriam, adversariis veritatis repugnans, contra propria vitia luctans, et divinis exercitiis se immergens, implicat, id est involvit, se negotiis sæcularibus, id est causis et rebus divitiisque mundanis. Per hoc enim distraheretur mens ejus ab illo uno quod solum necessarium est. Ideo sollicitudo de crastino prohibetur a Christo.12 Nam etsi interim oporteat servum et militem Christi sæcularia tractare negotia, non tamen se implicat illis, sed moderate et interdum se applicat talibus, cupiens expediri et Deo uniri. Ut ei, videlicet Deo, placeat cui se probavit, id est, probabilem exhibuit seu devovit, dicens cum Psalmista : Mihi adhærere Deo bonum est;3 et, Unam petii a Domino, hanc requiram. Idcirco autem labora ut miles Christi :4 Nam et qui certat in agone, id est, cum alio contendit in hujuscemodi bellico exercitio : quod et agonizantes quandoque nudi exercuerunt; non coronabitur quasi victor, nisi legitime, id est efficaciter et sicut lex agonis requirit, certaverit, omnia impedimenta pugnandi abjiciendo, quemadmodum dictum est alio loco :5 Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere : id est, quemadmodum agricola diligens primo fruges terræ degustat, et de eis necessaria sumit et edit; sic prædicator et pastor qui corda audientium vomere prædicationis aperit, vertit et excolit, semenque verbi cœlestis infundit, debet de sumptibus aliorum et gregis proprii sustentari. Dignus est enim operarius mercede sua.6 Hoc dicit Apostolus, quia superius dixit quod militans Deo non implicat se sæcularibus negotiis. Ut ergo ostendat unde prædicator et prælatus vivere debeat, adjecit similitudinem de agricola. Intellige, id est, discrete perpende, quæ dico, ne tibi videatur contrarietas in verbis et actibus meis : eo quod ego non accipiam sumptum ab aliis, cujus oppositum te doceo. Ego enim non accipio interdum propter rationabiles causas, ut amputem occasionem perversis.78 Te vero accipere volo propter rationabiles causas, quum sis infirmus, et ut Deo liberius vaces. Dabit enim tibi Dominus in omnibus quæ scribo aut facio, intellectum, id est veram et circumspectam notitiam.
Porro, quatenus legitime certes consideratione futuræ coronationis, memor esto per actualem considerationem, Dominum nostrum Jesum Christum resurrexisse a mortuis, natum ex semine David, secundum evangelium meum, id est secundum evangelicam annuntiationem a me administratam; in quo, id est in cujus evangelii prædicatione, laboro usque ad vincula inclusive, quibus jam vinctus in carcere jaceo, quasi male operans, id est tanquam falsa prædicans et homines fallens.9 Sed verbum Dei non est alligatum, id est, prædicatio mea seu doctrina non est impedita: nam verbo præsentes in carcere doceo; scriptis vero et item per discipulos meos absentes informo. Ideo omnia adversa sustineo patienter propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, non a me, sed per ministerium meum, videlicet ut cooperer eorum saluti, quæ est in Christo Jesu sicut in objecto, datore et causa meritoria: in ejus enim visione consistit, ab ipso donatur, ipse quoque pro nobis meruit eam; cum gloria cœlesti salutem consequantur, id est cum omni beatitudine præmii accidentalis adjuncta præmio essentiali, quæ per salutem exprimitur. Vel, per salutem felicitas intelligitur viæ, per gloriam cœlestem, felicitas patriæ.
Footnotes
Chapter 22 of 278