Sermo 1
QUÆ MILES DEBEAT REGI, ET QUOMODO S. GEORGIUS EADEM CHRISTO EXHIBUERIT.
DOMINUS tecum, virorum fortissime.1
Hæc verba dixit angelus Dei ad Gedeonem, judicem filiorum Israel. Quæ de victoriosissimo atque præinclyto martyre ac milite Christi S. Georgio congruentissime exponuntur. Qui omnia ista exhibuit et exsolvit Christo regi cœlesti, quæ miles terrenus exhibere atque exsolvere debet regi suo terrestri. Miles namque terrenus regi suo in primis tenetur fidelitatem, ut ei sincere adhæreat, nec adversariis ejus concordet in contumeliam regis. Secundo tenetur obedientiam regi. Tertio tenetur pro regis honore et conservatione ac boni communis defensione vitam propriam exponere, adversariis regis ac boni communis strenue reluctando, et pugnatoribus regis opem pro posse ferendo. Omnia ista beatissimus Christi miles Georgius Regi cœlorum omnipotenti sublimiter solvit. Primo ergo fidelitatem integerrimam exhibuit Christo, immobiliter ei adhærens, nec adversariis ejus consentiens. Secundo obedivit Christi præceptis in omnibus. Tertio pro defensione fidei christianæ, pro Christi honore, pro Christianorum in pœnis martyrii deficientium confortatione vitam suam exposuit, crudelissima et immanissima tormenta sustinuit, atque martyrium promptissimo passus est animo. Insuper adversariis Christi et regni ipsius, puta Ecclesiæ, imperterritus miles Georgius fortissime restitit, hoc est dæmonibus et peccatis atque tyrannis.
De hoc glorioso Georgio magna et mira leguntur. Primum est, quod filiam regis cujusdam a draconis devoratione eripuit, et draconem qui a turbis infidelium superari nequibat, in Christi fide occidit. Quo facto, regem ac populum ejus convertit ad fidem. Secundum est, quod sub Daciano tyranno sævissimo videns multos Christianorum in tormentis deficere ac idolis sacrificare, prosilivit in medium, dicens: Omnes dii gentium dæmonia, Dominus autem cœlos fecit.2 Quumque in fide constantissimus permaneret, fecit eum in equuleum Dacianus suspendi, corpusque ejus ungulis laniari, facibus inflammari, et patentibus martyris sancti visceribus, plagas ejus sale fricari, deinde in carcere claudi. In quo Christus ei apparuit, atque dulcissime eum consolabatur ac roboravit. Tertium est, quod venenum pessimum bis absque læsione potavit. Quo viso, magus qui ei propinavit venenum, conversus est, et pro fide mox decollatus. Quartum, quod ab aliis horrendis tormentis divina virtute est liberatus, videlicet a rota gladiis bis acutis circumsepta, atque a plumbo liquefacto ferventi in quod fuit projectus. Alia quoque mirabilia de ipso leguntur, et quod in ejus passione conversa sit uxor Daciani et mox occisa pro Christo. Quintum, quod tandem S. Georgius per totam civitatem atrociter tractus, capite sit truncatus, Dacianus vero, igne de cœlo cadente consumptus.
Itaque tam gloriosi militis exemplo armemur virtutibus, patientiam induamus, dæmonibus et peccatis jugiter reluctemur, atque pro nostris peccatis castigemus nos ipsos, et adversa occurrentia libenter sustineamus; non vincamur a propria animositate, a concupiscentiis carnis, ab ira, impatientia, avaritia aut rancore, sed humiles, timorati, constantes simus in omnibus, et in Dei obsequio semper ferventes. Postremo, proximos suos corporaliter aut spiritualiter indigentes, deficientes, infirmos, unusquisque in quantum valet consoletur, refoveat, instruat et confortet, juxta illud Apostoli: Alter alterius onera portate; et rursus, Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Itaque infernalem draconem, puta diabolum, quilibet Christianus superare conetur, atque ut possit hoc, S. Georgii patrocinia deprecetur.34
Footnotes
Chapter 23 of 278