Skip to the text

Sermo 3

DE OBSERVATIONE SABBATI, ID EST DIEI DOMINICÆ AC FESTORUM NOVÆ LEGIS, ET QUID IN EIS POTISSIMUM AGENDUM SIT CHRISTIFIDELIBUS.

S I præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea. Joann. xv, 10.

Si probatio dilectionis exhibitio est operis, nec amor Dei otiosus est, et juxta sententiam Salvatoris, si quis diligit Deum, mandata ejus servat;1 magna est vigilantia intendendum ut præcepta Dei ex amore (id est, ut honor Deo exhibeatur) impleamus. Sunt autem decem mandata Dei, quæ sunt de naturalis dictamine rationis, et per Moysen renovata dicuntur, ac approbata per Christum.234 De quorum explanatione et observantia nunc aliquid scriberem, nisi in opusculis aliis, præsertim in libro de Regimine curatorum, in libello quoque de Laudabili vita conjugatorum, inde scripsissem. Verumtamen de observatione sabbati, id est, quæ opera sint diebus festivis illicita, et quæ licita, nunc aliqua sunt addenda : præsertim quoniam vir religiosus, cujus intuitu et amore ista scribuntur, instanter rogavit de hoc plenius aliqua introduci.

Itaque in Decreto, de Consecratione, distinctione 3, dicitur ex concilio Lugdunensi : Omnem diem dominicam a vespera usque ad vesperam, omnes sciant esse feriandam, id est celebrandam.5 Porro quod ex isto continetur concilio, « a vespera usque ad vesperam », intelligendum est (ut infra tangetur) quantum ad divinum Officium. Nam sabbato licitum est operari post vesperam : non tamen post mediam noctem, quia ab illa incipit dies sequens, qui totus est celebris. Deinde dicitur in Decreto ex concilio Toletano :6 Irreligiosa consuetudo est, quam vulgus per Sanctorum solennitates agere consuevit, quia dum divina Officia deberent attendere, turpibus saltationibus invigilant, non solum cantica mala canentes, sed et religiosorum (id est devotorum seu clericorum) Officiis perstrepentes. Ait quoque S. Gregorius, et in præallegata Decreti distinctione habetur : Pervenit ad me, quosdam perversi spiritus homines inter vos seminasse prava aliqua et fidei sanctæ contraria, ita ut in die sabbati aliquid operari, illicitum perhiberent.7 Quos quid aliud nisi Antichristi prædicatores dixerim ? qui veniens, diem sabbati atque dominicum faciet ab omni opere custodiri, id est celebrari.

Nam quia simulabit se mori ac resurgere, diem dominicum celebrari jubebit; et quia populum judaizare compellet, ut exteriorem legis ritum revocet et perfidos sibi Judæos subdat, sabbatum coli præcipiet. Aliud quoque ad me perlatum est, videlicet a perversis hominibus vobis esse prædicatum, ut dominico die nullus debeat lavari. Et quidem si pro luxuria et pro voluptate appetit quis lavari, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus. Si autem pro necessitate est, hoc nec die dominico fieri prohibemus.

Insuper Origenes : Hæc est, inquit, observatio sabbati christiani, si desinas ab omnibus sæcularibus operibus, et nihil hujusmodi geras, sed spiritualibus operibus vaces, ad ecclesiam convenias, lectionibus divinis aurem præbeas, de cœlestibus cogites, de futura spe sollicitudinem geras, venturum judicium præ oculis habeas, nec respicias ad visibilia et præsentia. Ecce hæc agere, est diem dominicum et festivum veraciter celebrare. His concordat quod ait S. Gregorius : Dominico die a labore terreno cessandum est, ut quidquid negligentiæ per sex dies incurritur, die dominico precibus expietur. At vero contra eos qui in festivitatibus Sanctorum vivunt gulosius, ait S. Hieronymus : Valde absurdum est, nimia saturitate velle martyrem honorare, quem scimus Deo per jejunia placuisse. Ideo Augustinus testatur : Toties dies Sanctorum natalitios celebramus, quoties virtutes eorum recolimus, quibus claruerunt in terris; ita ut totum ad illius gloriam referamus, a quo Sancti habuerunt quidquid virtuose egerunt. Qui ergo Sanctorum virtutes in eorum festis non recolunt nec sequuntur, eorum festa non celebrare monstrantur.

Præterea de ista materia scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima vicesima secunda :8 In observantia sabbati (id est diei festivi) duo considerantur : quorum unum est finale et principale, videlicet Deo vacare; quod insinuatur quum Dominus ait per Moysen in Exodo, Memento ut diem sabbati sanctifices, id est, in sanctis et virtuosis operibus expendas.9 Illa namque sanctificari dicuntur, quæ divino cultui applicantur aut deputantur. Aliud est cessatio operum, non quorumcumque, sed servilium.10 Nam in Levitico præceptum istud quasi exponitur, quo habetur : Omne opus servile non facietis in eo.1112 Opera autem servilia sunt triplicia, secundum quod triplex est servitus. Prima quippe est servitus culpæ : quæ servitus opponitur libertati virtutis et gratiæ. Unde hæc servitus non est aliud quam conversatio prava seu actio vitiosa, qua homo male agendo, aut negligenter se habendo, servit peccato aut subditur culpæ. Hinc ait Salvator :13 Qui facit peccatum, servus est peccati. Sicque omnia opera prava sunt opera servilia. Et ista potissime sunt illicita diebus festivis, quia directe impediunt actus quibus Deo vacatur. Secunda est servitus qua homo homini servit : quæ servitus est quantum ad corpus, non quantum ad mentem, quia (ut Seneca loquitur) corpora servituti obnoxia sunt, mens libera manet. Sicque opera corporalia dicuntur servilia. Quorum quædam diebus festivis non licent. Operum namque hoc modo servilium, quædam conveniunt solis servis, sicut arare et texere, et communiter opera mechanica : et ista secundum legem communem prohibentur in festis. Alia vero sunt communia servis ac liberis, utpote sibi de necessariis providere, damna et mortis pericula devitare, vitam corporalem protegere. Hinc quoque in veteri Testamento licuit sabbatis manducare et bibere, pecora a præsepio solvere et adaquare, contra impugnantes pugnare, sicut Machabæi fecisse leguntur.14 Similiter Elias non peccavit fugiendo a facie Jezabel : in qua fuga ambulavit etiam sabbato plus quam lex admisit, sed præfata necessitas eum excusat. Hinc et Christus excusavit suos discipulos de hoc quod spicas sabbato colligebant, quia ex famis necessitate hoc faciebant.15 Conformiter opus corporale necessarium pro corporis sanatione aut conservanda sanitate, licet festis diebus, ut infirmis mederi. Tertia est virtutis ac latriæ servitus, qua Deo servitur : et servitus ista non est in festis prohibita, sed jussa et frequentanda. Hinc et in veteri Testamento licuit in sabbato circumcidere hominem, et ministeria Dei in templo Dei explere, ac circumducere arcam per circuitum Jericho. In novo quoque Testamento actus docendi verbo aut scripto, est licitus. Hæc sententialiter Thomas.

Qui iterum ait in loco præallegato : Dies dominica in evangelica lege succedit sabbato Judæorum, non ex Dei præcepto, sed ex institutione Ecclesiæ et consuetudine populi christiani : idcirco operatio corporalis in sabbato seu in festis, non est tam districte prohibita in nova lege sicut in veteri, sed quædam nunc licent, quæ tunc erant prohibita, ut præparatio cibi, ambulatio, et consimilia. Facilius demum nunc dispensatur cum observantia sabbati quam tunc, quoniam observantia sabbati non est jam figuralis, sicut tunc fuit.

Ex præinductis concluditur, quod detestabilius violant dies festivos, qui in eis intenti sunt comessationibus, potationibus, scurrilitatibus, ludis ac jocis prohibitis, loquacitatibus criminosis, choreis, et consimilibus vanitatibus, aut spectaculis vetitis, aut consimilibus vitiis, quam si opera mechanica exercerent. Propter quod asserit Augustinus : Melius (id est minus malum) esset die sabbati aut festivo agrum colere, quam seditioni insistere ; et nere, quam chorizare.

Ideo graviter peccant, qui in festis otiis et verbositatibus et immoderatis potationibus vacant, præsertim qui tunc rixantur, jurant aut pugnant; item qui tunc desiderio lucri ludunt, aut ludendo fraudem committunt, aut instrumenta ludorum tunc vendunt; illi quoque qui tunc immoderate se occupant circa delicata et crapulosa convivia, circa pomposum aut curiosum vestitum, circa exteriorem ornatum superfluum; et qui pergunt ad loca dedicationum non ex devotione, sed vanitate, ad intuendum aut exercendum ibi inania, nova aut curiosa ; et qui tunc emunt aut vendunt monilia. Hinc S. Bernardus in Christi loquens persona, inquit : Quid tanta ambitione ciborum delicias paras in mea nativitate? Damno ego carnis delectamenta, non approbo. Cur tam immoderate vestium gloriam quæris? Damno ego superbiam, non amplector.

Quærit Bonaventura, a quibus operibus sit cessandum diebus dominicis atque solennibus ; et inter cetera dicit :16 In mandato sabbati erat duo considerare, videlicet cessationem ab opere servili, ut homo libere Deo vacaret et intenderet ; aliud erat ibi considerare, videlicet determinationem diei et operum exteriorum a quibus erat cessandum. Quantum ad primum, mandatum de sabbato erat morale. Hoc namque Deus semper exegit ab homine, ut homo sibi cordis habitaculum præpararet, atque interdum vacaret et per dilectionem adhæreret eidem. Et quoad hoc, præceptum illud fuit non solum morale, sed et quodammodo contulit ad omnium aliorum moralium præceptorum integram observationem: quia dum homo vacat Deo, melius cognoscit quid sit agendum, quid non. Idcirco huic præcepto præmittitur, Memento, quia in ejus commemoratione alia quodammodo memorantur.17 Sed quantum ad aliud, scilicet diei certam designationem ac operis determinationem, fuit cærimoniale ac figurale, designans a quo esset cessandum, utpote ab opere peccati, et quid credendum ac exspectandum, quia signabat quietem Christi in monumento, et Beatorum quietem in patria. Idcirco istud mandatum ceteris frequentius in lege reperitur.1819 Unde aliquando nominatur inter moralia, interdum inter cærimonialia: et in quantum fuit cærimoniale, est evacuatum; in quantum vero morale, manet in nova lege.

Porro observantia diei dominicæ et aliarum solennitatum, alia de causa est introducta in evangelica lege, utpote: in memoriam beneficii redemptionis humanæ, et in præfigurationem resurrectionis futuræ, atque in remedium erroris gentilium, qui diem illam in reverentiam solis venerabantur. Propter quod ordinavit Ecclesia, ut in Dei honorem sit celebris, quatenus populus christianus tunc specialiter vacet cultui Dei, et illa prætermittat negotia quæ animam distrahunt ne Deo intendat.

Ideo opera talia tunc specialiter ab Ecclesia prohibentur, et talia dicuntur opera servilia: maxime illa in quibus homo inhiat lucris terrenis, et quæ sunt præter necessaria, per quæ homo præcipue occupatur circa hæc inferiora. Nec tantum hujusmodi opera prohibentur, imo magis ac diligentius opera carnalia, ut ebrietates, lites, jurgia. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro de Decem chordis: Dicitur tibi ut specialiter observes sabbatum, non sicut observant Judæi, carnali otio. Vacare etenim volunt ad nugas et luxurias suas. Melius quippe faceret Judæus in agro suo aliquid utile, quam si in theatris seditioni insisteret; et melius feminæ eorum in die sabbati lanam filarent tractarentque, quam quod tota die impudice saltarent. Hoc autem dicit Augustinus, non quod diebus festivis cessandum non sit a negotiis actuum exteriorum, sed quoniam sacerdotes et prælati, quorum est hujusmodi festa indicere, et determinare qualiter ab exteriori opere sit cessandum, magis debent populum revocare ab iis quæ majorem præbent peccandi occasionem, aut magis culpabilia sunt. Unde propter vitandum otium et ineptum solatium, asserit Augustinus quod potius exercere se debeant in operibus pietatis et misericordiæ, quam negotiis inordinatis ac lascivis intendere.20

Footnotes

  1. Joann. xiv, 15. ↩

  2. Exod. xx, 3-17; ↩

  3. Deut. v, 7-21; ↩

  4. Matth. v, 21 et seq. ↩

  5. cap. 1. ↩

  6. De Consecr. dist. III, c. 2. ↩

  7. cap. 12. ↩

  8. art. 4. ↩

  9. Exod. xx, 8. ↩

  10. Ibid. 10. ↩

  11. Lev. xxiii; ↩

  12. Num. xxviii, xxix. ↩

  13. Joann. viii, 34. ↩

  14. Luc. xiii, 15. ↩

  15. Matth. xii, 3-8. ↩

  16. In III Sent., dist. 37. ↩

  17. Exod.xx,8. ↩

  18. Lev. xxiii; ↩

  19. Num.xxviii, xxix; etc. ↩

  20. Hucusque Bonaventura. ↩

Chapter 26 of 278